<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum placuit omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc <lb/>
            illud uereor, ne uos moueat quod iam superius concesseramus,<lb n="5"/>
            miserum esse quisquis beatus non esset; cui consequens erit esse <lb/>
            miserum hominem, qui ∗∗∗∗∗∗ aliquem beatum. an uero, <lb/>
            quod ait Tullius, multorum interrispraediorumdominos <lb/>
            diuites appellamus, omnium uirtutum <lb/>
            poss\'essores pauperes nominabimus? sed illud<lb n="10"/>
            uidete, utrum, quomodo uerum est, quod omnis egens miser sit, <lb/>
            ita sit uerum, quod omnis miser egeat. ita enim erit uerum nihil <lb/>
            esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, <lb/>
            laudare sensistis. hoc autem hodie longum, ut quaeramus; quare peto, <lb/>
            ne fastidio uobis sit ad istam mensam cras etiam conuenire. — Quod<lb n="15"/>
            cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Tertius autem dies disputationis nostrae matutinus <lb/>
            nubes, quae nos cogebant in balneas, dissipauit tempusque pomeridianum <lb/>
            candidissimum reddidit. placuit ergo in pratuli propinqua <lb/>
            descendere atque omnibus nobis, ubi commodum uisum est, considentibus<lb n="20"/>
            reliquus ita sermo peractus est: Omnia paene, inquam, <lb/>
            quae interroganti mihi concedi a uobis uolui, habeo ac teneo; quare <lb/>
            hodierno die, quo possumus tandem hoc nostrum conuiuium aliquo <lb/>
            interuallo dierum distinguere, aut nihil aut non multum erit, ut <lb/>
            opinor, quod mihi uos respondere necesse sit. dictum enim erat a<lb n="25"/>
            matre nihil esse aliud miseriam quam egestatem conuenitque inter

<note type="footnote">7 Cicero in Hortensio, cf. Usener, Gott. gel. Anz. 1892 p. 381 </note>

<note type="footnote"> 1 uiciis <hi rend="italic">A</hi> 4 placuisset <hi rend="italic">Am2L</hi> habes <hi rend="italic">A</hi> 6 esset] sit <hi rend="italic">M edd</hi>. <lb/>
            7 mirum homine <hi rend="italic">A lacumm indicaui col. Relract. 1 2, 4;</hi> qui pro tem aliquem <lb/>
            beatum <hi rend="italic">A</hi> qui pro te et ibi sic habet aliquem beatum <hi rend="italic">LM</hi> qui beatus non est <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            qui propitium tenet deum, quem adhuc deum quaerentem nondum diximus <lb/>
            esse beatum <hi rend="italic">am</hi> 11 sit] est <hi rend="italic">p</hi> 12 ita sit <hi rend="italic">om.L</hi> 13 aliud esse <hi rend="italic">am</hi> miserim <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            cum <hi rend="italic">om A spatio uacuo relicto</hi> 14 longum] J. est <hi rend="italic">Am2 s.l</hi>. 15 fastidium <hi rend="italic">p <lb/>
            16 se om.AM 17 matutinas M edd. 18 tempusquę A</hi> promeridianum <lb/>
            <hi rend="italic">ALp</hi> 19 credidit <hi rend="italic">Lp</hi> in pratuli] infra. tuli <hi rend="italic">L</hi> infra tulli M 20 commode <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            21 reliqus <hi rend="italic">Aml</hi> reliquis <hi rend="italic">L</hi> peractus <hi rend="italic">L</hi> paratus <hi rend="italic">A</hi> protractus <hi rend="italic">M</hi> perstratus m <lb/>
            22 mihi interroganti <hi rend="italic">p</hi> *ac (h <hi rend="italic">ras.) A</hi> 23 possimus <hi rend="italic">LMam</hi> aliquod <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            24 dierura interuallo <hi rend="italic">p</hi> 26 aliud esse <hi rend="italic">am</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            nos, qui egeant miseros esse. sed utrum omnes etiam miseri egeant, <lb/>
            nonnulla quaestio est, quam hesterno die non potuimus explicare. <lb/>
            hoc autem ita se habere si ratio demonstrauerit, perfectissime inuentum <lb/>
            est, qui sit beatus; erit enim ille, qui non eget. omnis enim <lb/>
            non miser beatus est; ergo beatus est, qui egestate caret, si quam <lb n="5"/>
            dicimus egestatem eandem miseriam esse constiterit. 
</p></div></div></body></text></TEI>