<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Hic, cum etiam mater adrisisset: Ego, inquit Trygetius, non <lb/>
            concedo continuo deum aduersari, cui non sit propitius, sed esse <lb/>
            aliquid medium puto. — Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, <lb n="10"/>
            medium, cui nec propitius deus est nec infestus, deum quoquo modo <lb/>
            habere concedis ? — Hic. cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater, <lb/>
            deum habere, aliud non esse sine deo. — Quid ergo, inquam, melius <lb/>
            est, utrum habere deum an non esse sine deo? — Quantum possum, <lb/>
            inquit, intellegere, ista est sententia mea: qui bene uiuit, habet deum, <lb n="15"/>
            sed propitium, qui male, habet deum, sed aduersum, qui autem adhuc <lb/>
            quaerit nondumque inuenit, neque propitium neque aduersum, <lb/>
            sed non est sine deo. — Haecine, inquam, uestra £ etiam sententia est ? <lb/>
            — Hanc esse dixerunt. — Dicite mihi, quaeso, inquam, non uobis <lb/>
            uidetur esse homini deus propitius, cui fauet ? —Esse confessi sunt. <lb n="20"/>
            — Non ergo, inquam, fauet deus quaerenti sese homini? — Responderunt <lb/>
            fauere. — Habet igitur, inquam, qui deum quaerit, deum <lb/>
            propitium et omnis, qui habet deum propitium, beatus est. beatus <lb/>
            est ergo et ille, qui quaerit. qui autem quaerit, nondum habet quod <lb/>
            uult. erit igitur beatus, qui quod uult non habet. — Prorsus, inquit <lb n="25"/>
            mater, non mihi uidetur beatus esse, qui quod uult non habet. - <lb/>
            Ergo, inquam, non omnis, qui habet deum propitium, beatus est. <lb/>
            - Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. — Ista igitur. inquam, <lb/>
            distributio erit. ut omnis, qui iam deum inuenit, et propitium <lb/>
            deum habeat et beatus sit, omnis autem, qui deum quaerit. propitium

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 erit om.LMp 3 nobis onmibus edd</hi>. 4 discussus <hi rend="italic">(a ex u m1) A</hi><lb/>
            5 mihique] <hi rend="italic">nihilque a Mime 6 meam om.M 8 etiam cum p mater∗∗∗∗∗<lb/>
             (mater cras.) A 9 continuo concedo M 10 aliquod II</hi> puto <hi rend="italic">(u ex a m2) A <lb/>
            11 deus propitius am quomodo a</hi> 12 hoc Jl 13 ergo] <hi rend="italic">igitur M inquit L <lb/>
            14 inquit possum aiu</hi> 15 sententia ea A <hi rend="italic">18 haeccine edd</hi>. nostra (om. etium) p <lb/>
            19 quaero A <hi rend="italic">22 fanet M edd. deum qui p 23 est om.LMp</hi> 25 proi - <lb/>
            <hi rend="italic">sus—26 habet add. Am2 in nef. 26 mihi om.L uidetur mihi p</hi> beattisj <lb/>
            <hi rend="italic">nisi beatus L</hi> 29 ia∗ deum A </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="106"/>
            deum habeat sed nondum sit beatus, iam uero quisquis uitiis atque <lb/>
            peccatis a deo se alienat, non modo beatus non sit sed ne deo quidem <lb/>
            uiuat propitio. 
</p></div></div></body></text></TEI>