<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, cum beatum esse,<lb n="25"/>
            qui habet propitium deum ? — Uellem, inquit Nauigius, consentire, <lb/>
            sed illum uereor, qui adhuc quaerit, praesertim ne concludas beatum <lb/>
            esse Academicum, qui hesterno sermone uulgari quidem et male Latino, <lb/>
            sed aptissimo sane, ut mihi uidetur, uerbo caducarius nominatus <lb/>
            est. non enim possum dicere homini deum quaerenti aduersum deum <lb n="30"/>
            esse. quod si dici nefas est, propitius erit, et qui propitium deum

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 *talis A quod L</hi> uideatur p <hi rend="italic">2 consensit a</hi> ergo inquam una M <lb/>
            <hi rend="italic">3a om.L paululum a uobis Mp</hi> 9 facit**A inmundum spiritum M <lb/>
            <hi rend="italic">10 demn quaerit am 11 uiuat L 13 credendus Mm 14 rederent Aml <lb/>
            uiderent p 19 et iam AL etiamsi M edd. 21 uiuit M cdd. liabet edd. <lb/>
             22 externo a 23 deum liabet am 24.26 propicium A</hi> 25 saltim .1 hoc] <lb/>
            <hi rend="italic">liunc p</hi> esse beatum <hi rend="italic">(om. eum)</hi> p <hi rend="italic">27 ilum (u ex a ml) A 30 possumus LMp<lb/>
             31 all. propium (corr.m2 s.l.) A deum habet propicium p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="105"/>
            habet, beatus est. beatus ergo erit ille, qui quaerit; omnis autem <lb/>
            quaerens nondum habet quod uult: erit igitur beatus homo, qui <lb/>
            quod uult non habet, quod heri omnibus nobis uidebatur absurdum, <lb/>
            unde credebamus Academicorum tenebras esse discussas. quare <lb/>
            iam de nobis Licentius triumphabit mihique illa dulcia, quae contra <lb n="5"/>
            ualitudinem meam temere accepi, has de me poenas exigere quasi <lb/>
            prudens medicus admonebit. 
</p></div></div></body></text></TEI>