<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed fortasse omnes diuersis uerbis unum idemque sensistis. <lb/>
            nam, si duo prima consideremus, et omnis, qui bene uiuit, ea <lb/>
            facit, quae uult deus, et omnis, qui ea facit, quae uult deus, <lb n="5"/>
            bene uiuit nec quicquam est aliud bene. uiuere quam ea <lb/>
            facere, quae deo placeant, nisi quid uobis aliud uidetur. — <lb/>
            Adsentiebantur. — Tertium uero illud paulo diligentius considerandum <lb/>
            est propterea, quod ritu castissimorum sacrorum spiritus inmundus, <lb/>
            quantum intellego, duobus modis appellari solet, uel ille, qui <lb n="10"/>
            extrinsecus animam inuadit sensusque conturbat et quendam hominibus <lb/>
            infert furorem, cui excludendo qui praesunt, manum <lb/>
            inponere uel exorcizare dicuntur, hoc est per diuina eum adiurando <lb/>
            expellere; aliter autem dicitur spiritus inmundus omnis omnino anima <lb/>
            inmunda, quod nihil est aliud quam uitiis et erroribus inquinata. <lb n="15"/>
            itaque ex te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac <lb/>
            purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, qui tibi uideatur <lb/>
            inmundum spiritum non habere, illene, qui daemonem non habet, <lb/>
            quo uesani homines fieri solent, an ille, qui animam suam iam a uitiis <lb/>
            omnibus peccatisque mundauit? — Is mihi uidetur, inquit, spiritum <lb n="20"/>
            inmundum non habere, qui caste uiuit. — Sed castum, inquam, <lb/>
            quem uocas? eumne, qui nihil peccat, an eum tantum, qui ab inlicito <lb/>
            concubitu temperat? — Quomodo, inquit, castus potest esse, <lb/>
            si ab inlicito tantum concubitu sese abstinens ceteris peccatis non <lb/>
            desinit inquinari? ille est uere castus, qui deum adtendit et ad <lb n="25"/>
            ipsum solum se tenet. — Quae uerba pueri sicut dicta erant cum <lb/>
            conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est bene uiuat

<note type="footnote"> 1 reliqui <hi rend="italic">L</hi> esse deus M 2 qui inmundus <hi rend="italic">Jlam</hi> appellatur imm. <hi rend="italic">p <lb/>
            non est spiiitus L</hi> 3 consensistis M <hi rend="italic">7 aliud] aliquid A 9 ritu*(s ras.) A</hi> <lb/>
            sacrorumque spirituum spiritus <hi rend="italic">ap</hi> 11 imiadit animam m 12 possunt M <lb/>
            13 diuinam <hi rend="italic">AmlM</hi> expellere] e. potentiam M 14 inmundus sp. <hi rend="italic">et</hi> inmunda <lb/>
            a. M 1G ex <hi rend="italic">A</hi> abs <hi rend="italic">LM edd</hi>. forte M seniore M 17 quis m <lb/>
            19 iam <hi rend="italic">A, om.LJlm</hi> 20 omnibusque peccatis <hi rend="italic">edd</hi>. his <hi rend="italic">Atnl</hi> immundum <lb/>
            spiritum m spiritum <hi rend="italic">om M</hi> 22 eum M tantum <hi rend="italic">post</hi> iulicito <hi rend="italic">exhib. Mm</hi> <lb/>
            23 temperet m 24 si <hi rend="italic">A</hi> qui <hi rend="italic">LM edd</hi>. sese abstinet M abstinens sese <hi rend="italic">edd</hi>. <lb/>
            2G cum plac. mihi conscribi M 27 placuisset] pl. haec <hi rend="italic">ultima A</hi> his <hi rend="italic">A, <lb/>
            om.LMp</hi> ut <hi rend="italic">bene edd</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="104"/>
            et qui bene uiuit, necessario talis est, nisi quid tibi aliud uidetur. <lb/>
            — Concessit cum ceteris. —Ergouna est hic, inquam, dicta sententia. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Sed illud a uobis paululum quaero, uelitne deus, ut homo <lb/>
            deum quaerat. — Dederunt. — Item quaero: numquidnam possumus <lb/>
            dicere illum, qui deum quaerit. male uiuere? — Nullo modo,<lb n="5"/>
            dixerunt. - Etiam hoc tertium respondete: spiritus inmundus potestne <lb/>
            deum quaerere? — Negabant aliquantum dubitante Nauigio, <lb/>
            qui postea ceterorum uocibus cessit. — Si igitur, inquam, qui <lb/>
            deum quaerit, id facit, quod deus uult, et bene uiuit et spiritum <lb/>
            inmundum non habet, qui autem quaerit deum, nondum habet<lb n="10"/>
            deum, non igitur quisquis aut bene uiuit aut quod uult deus <lb/>
            facit aut spiritum inmundum non habet, continuo deum <lb/>
            habere dicendus est. — Hic cum se ceteri concessionibus suis <lb/>
            deceptos riderent, postulauit mater, cum diu stupida fuisset, <lb/>
            ut ei hoc ipsum, quod conclusionis necessitate intorte dixeram,<lb n="15"/>
            explicando relaxarem atque soluerem. quod cum factum <lb/>
            esset: Sed nemo, inquit, potest peruenire ad deum, nisi deum <lb/>
            quaesierit. — Optime, inquam; tamen qui adhuc quaerit, nondum <lb/>
            ad deum peruenit et iam bene uiuit. non igitur quisquis bene uiuit, <lb/>
            deum habet. — Mihi, inquit, uidetur deum nemo non habere, sed<lb n="20"/>
            eum qui bene uiuunt, habent propitium, qui male, infestum. — Male <lb/>
            igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse, qui deum. <lb/>
            habet, si quidem omnis homo habet deum nec tamen omnis homo <lb/>
            beatus est. — Adde ergo, inquit, propitium. 
</p></div></div></body></text></TEI>