<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Postridie autem, cum item post prandium sed aliquanto<lb n="10"/>
            quam pridie serius idem ibidemque consedissemus: Tarde, <lb/>
            inquam, uenistis ad conuiuium; quod uobis non cruditate accidisse <lb/>
            arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate, quod non tam mature <lb/>
            adgrediendum uisum est, quod cito uos peresuros putastis. non multum <lb/>
            enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso<lb n="15"/>
            atque sollemnitate exiguum repertum erat. fortasse recte. sed quid <lb/>
            uobis praeparatum sit, ego quoque uobiscum nescio. alius est enim, <lb/>
            qui omnibus cum omnes tum maxime tales epulas praebere non cessat, <lb/>
            sed nos ab edendo uel inbecillitate uel saturitate uel negotio <lb/>
            plerumque cessamus; quem manentem in hominibus beatos eos facere<lb n="20"/>
            inter nos heri, nisi fallor, pie constanterque conuenerat. nam cum <lb/>
            ratio demonstrasset eum beatum esse, qui deum haberet, nec huic <lb/>
            quisquam uestrum sententiae restitisset, quaesitum est, quid uobis <lb/>
            uideretur deum habere. de qua re, si bene memini, tres sententiae <lb/>
            dictae sunt. nam partim placuit deum habere illum, qui ea<lb n="25"/>
            faceret quae deus uellet; quidam autem dixerunt quod is deum

<note type="footnote"> 1 inuitatorum <hi rend="italic">L</hi> inuitatorem gerebam <hi rend="italic">m</hi> inuitatorem alias personam <lb/>
            gerebam a sustinere docuisti] sustinere non potui <hi rend="italic">am</hi> commouitque <hi rend="italic">cdd</hi>. <lb/>
            me <hi rend="italic">om.M</hi> 2 discrepentia <hi rend="italic">Mml</hi> 4 sunt M quid] qui <hi rend="italic">A</hi> 6 inquam <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            7 nos] eos <hi rend="italic">Migne</hi> 8 ut <hi rend="italic">ex</hi> ul <hi rend="italic">mlA</hi> hic <hi rend="italic">om.J1</hi> 10 post tridie <hi rend="italic">AM</hi> post <lb/>
            <hi rend="italic">om.L</hi> item post prandium] tempns prandii M sed] se <hi rend="italic">A</hi> aliquantulum M <lb/>
            11 idem ibidemque] ibidem M 12 quod] quam <hi rend="italic">L</hi> crudelitate <hi rend="italic">LMm2</hi> <lb/>
            credulitate <hi rend="italic">JIml</hi> accedisse <hi rend="italic">A</hi> 13 bm <hi rend="italic">om M</hi> 16 exiguum] tam exiguum <lb/>
            <hi rend="italic">LM edd</hi>. reppertum <hi rend="italic">A</hi> 17 enim est M 18 cum omnes] qui omnes <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            cum (eum p) uel communes <hi rend="italic">ap</hi> 20 omnibusJ/ 21 ni <hi rend="italic">m</hi> 23 quid] <lb/>
            <hi rend="italic">quinam Lap quisnam Mm uideretur uobis25 parti am</hi> 26 dixerant <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> his <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            haberet, qui bene uiueret; reliquis uero in eis deus esse uisus est, in <lb/>
            quibus inmundus qui appellatur spiritus non est. 
</p></div></div></body></text></TEI>