<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Sed cum his uerbis eum iocantes quasi ad uescendam particulam <lb/>
            suam prouocamus, animaduerti ceteros rei totius ignaros <lb/>
            et scire cupientes, quid inter nos solos tam iucunde ageretur, sine <lb/>
            risu nos intueri. qui mihi prorsus similes uisi sunt — quod plerumque <lb/>
            solet- his, qui cum epulantur inter auidissimos rapacissimosque <lb n="25"/>
            conuiuas, a rapiendo uel grauitate sese abstinent uel pudore terrentur. <lb/>
            et quia ego inuitaueram et magni cuiusdam hominis personam <lb/>
            atque, ut totum explicem, ueri hominis etiam in illis l\'pulis

<note type="footnote"> 1 ratiuncula aecederet <hi rend="italic">(e pr. ex c m2) A tam om.M 2 ille Mm</hi> <lb/>
            3 habere <hi rend="italic">om-M</hi> uellet habere <hi rend="italic">am</hi> 4 eum <hi rend="italic">om.LMp</hi> 5 nucleis <hi rend="italic">M edd. <lb/>
            6 illene] illene inquit edd</hi>. parue <hi rend="italic">LMp 8 protrahetur p 10 utilia] uilia A</hi> <lb/>
            ipse] esse M 11 tuo A suo <hi rend="italic">LM cdd</hi>. argumentaretur <hi rend="italic">edd</hi>. 12 orum A <lb/>
            <hi rend="italic">13 quod] id q. M 15 inquit beatus est Lp i. b. est quid beatus est M <lb/>
            16 sthomacanter A dixit ALM 17 pr. inquit om.M annuerent L</hi> asseribi M <lb/>
            <hi rend="italic">19 funderetur m</hi> adolescente M <hi rend="italic">22 prouocaremus edd</hi>. 23 et] <hi rend="italic">sed edd. <lb/>
             solos—risu om.M</hi> 24 iutueri <hi rend="italic">(i alt. ex o m\'2)</hi> .4 25 solet] <hi rend="italic">fieri solet m</hi> iis w <lb/>
            quicumque JI 20 abstineant M terrent <hi rend="italic">M</hi> 27 inuit*aueraiu <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            magni] in 111. M </note> <lb/>
             
<pb n="102"/>
            inuitatorem sustinere docuisti, commouit me illa inaequalitas <lb/>
            mensae nostrae et discrepantia. adrisi matri. atque illa liberrime, <lb/>
            quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum imperans: <lb/>
            Iam dic uobis, inquit, et redde, qui sint isti Academici et quid sibi <lb/>
            uelint. — Cui breuiter cum exposuissem aperteque ita, ut nemo<lb n="5"/>
            illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt — <lb/>
            quo nomine uulgo apud nos uocantur, quos comitialis morbus <lb/>
            subuertit — et simul surrexit, ut abiret. atque hic omnes laeti ac <lb/>
            ridentes interposito fine discessimus. 
</p></div></div></body></text></TEI>