<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum <lb/>
            non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit <lb/>
            — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi <lb/>
            semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem <lb/>
            ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod<lb n="5"/>
            uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens <lb/>
            nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi <lb/>
            quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et <lb/>
            cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem <lb/>
            uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed<lb n="10"/>
            nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam <lb/>
            aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. <lb/>
            — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene <lb/>
            uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam <lb/>
            nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait<lb n="15"/>
            ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare <lb/>
            totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime <lb/>
            in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit <lb/>
            ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; <lb/>
            quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam<lb n="20"/>
            qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, <lb/>
            quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar. 
</p></div></div></body></text></TEI>