Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar. Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. — Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? — Numquidnam, ille inquit, uos ab Alypio dissentitis? — Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si 15 cf. Cic. Hort. frag. 89 Miiller 1 rem ita ego p proposui edd. 2 id quod (id m2) M 3 illis A 4pr.no- lunt A 5 inueni utJ. 6 etiam om.M esse non esse Mm1 esse non posse Mm2 at] aut.4 an L 8 sapientes Aml 9 ascensionem M rapait A 10 si quid M 11 uiscera-4 12 mecum eam M lambiet L capiet M aut admonebi Aml autem monebit L aut (me p) mouebit Mp ant me admonebit am 13 nauigius metuere p spele (1 s. p m2) A 14 uitioso (0 alt. in ras.) A hinc M inquit me am 15 ait (a in ras.) A 16 melle ymetio M melles metio A 17 toto M remorsu L remorsum M 18 in om.LM traitio A 19 ullo L ait potest p inquit om.Mp trigetius A tragetius L 20 ille p me om.M 22 eis nimis] animis .4, an scribendum animo eis nimis? aduersabant A 24 dissentis a nobis Am2 s.l. nunquitnam Aml illo M 25 alipio A alippio M adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus illi uideretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime habere uellet, non haberet, aut illos nolle inuenire ueritatem aut cum, qui beatus non sit, esse sapientem; nam his tribus quasi melle farre atque nuculeis illud quod metuis gustare confectum est. — Illene huic tam prauae puerorum inlecebrae cederet Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc nescio quid breue aut obruetur aut pertrahetur ? — Quasi uero, inquam, longum aliquid nos quaeramus praesertim aduersus Alypium; nam non mediocriter parua ista esse fortia et utilia satis sibi ipse de tuo corpore argumentatur. tu autem, qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas ? utrum beatum non esse, qui quod uult non habet ? an illos negas uelle habere inuentam ueritatem, quam uehementer inquirunt? an uidetur tibi quisquam sapiens non beatus? — Prorsus beatus est, inquit, qui quod uult non habet, quasi stomachanter arridens. quod cum iuberem ut scriberetur: Non dixi, inquit exclamans. quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. atque ego semel praeceperam, ut nullum uerbum praeter litteras funderet. ita adulescentem inter uerecundiam atque constantiam exagitatum tenebam.