<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Quid illud ? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit, <lb/>
            miserum esse? — Non dubitauerunt. — Omnis igitur, inquam, qui <lb/>
            quod uult non habet, miser est. — Placuit omnibus. — Quid ergo <lb/>
            sibi homo conparare debet, ut beatus sit ? inquam; forte enim <lb/>
            etiam hoc isti nostro conuiuio subministrabitur, ne Licenti <lb n="25"/>
            auiditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum <lb/>
            uult habet. — Manifestum esse dixerunt. — Id ergo, inquam, semper <lb/>
            manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse

<note type="footnote"> 1 Cic. Hort. frag. 39 Miiller. cf. Aug. de trin. XIII 5, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 prompti <hi rend="italic">LM</hi> 3 beatos esse M 5 id est <hi rend="italic">AL</hi> id M idem <hi rend="italic">edd</hi>. miserrimi <lb/>
            <hi rend="italic">p alt</hi>. miserrimum M 6 adipissci (c <hi rend="italic">add. m2) A</hi> 7 pra.uitas mali <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            8 uoluntas M <hi rend="italic">9 sic illa M obliti*(s ras.) A 10 considerare L</hi> 11 interim] <lb/>
            in tantum M <hi rend="italic">12 sed (d m2) A tibi est inquit p 14 habere om.M</hi> <lb/>
            15 dignaueris <hi rend="italic">ALM</hi> 1G nec] ne <hi rend="italic">p</hi> non est fortasse <hi rend="italic">p</hi> 17 commotionis <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            petitionis M 19 posse esse <hi rend="italic">p</hi> neque-habet <hi rend="italic">om.LMmlap</hi> neque omnem] <lb/>
            <hi rend="italic">et Mm2 in mg</hi>. 20 esse <hi rend="italic">(se m\'2) A non esse p</hi> 21 inceditis .1 <hi rend="italic">sit] est edd. <lb/>
            25 hoc etiam et isti p licentii Am2LM edd. 20 illud p</hi> </note>

<note type="footnote"> LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. </note>

<note type="footnote"> 7 </note> <lb/>
             
<pb n="98"/>
            debet. nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis, <lb/>
            quando uolumus et quamdiu uolumus, haberi. — Adsentiebantur <lb/>
            omnes. sed Trygetius: Sunt, inquit. multi fortunati, qui eas ipsas <lb/>
            res fragiles casibusque subiectas tamen iucundas pro hac uita cumulate <lb/>
            largeque possideant nec quicquam illis eorum quae uolunt desit. <lb n="5"/>
            — Cui ego: Qui timet. inquam, uideturne tibi beatus esse? — Non <lb/>
            uidetur, inquit. — Ergo quod amat quisque si amittere potest. potestne <lb/>
            non timere? — Non potest, inquit. — Amitti autem possunt <lb/>
            illa fortuita. non igitur hoc qui amat et possidet, potest ullo modo <lb/>
            beatus esse. — Nihil repugnauit. hoc loco autem mater: Etiamsi securus<lb n="10"/>
            sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus <lb/>
            satiari non poterit. ergo et eo miser, quo semper est indiguus. — <lb/>
            Cui ego: Quid, si, inquam. his omnibus abundans rebus atque circumfluens <lb/>
            cupiendi modum sibi statuat eisque contentus decenter iucundeque <lb/>
            perfruatur, nonne tibi uidetur beatus? — Non ergo, inquit,<lb n="15"/>
            illis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. — Optime. inquam, <lb/>
            nec huic interrogationi aliud nec abs te aliud debuit responderi. <lb/>
            ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id <lb/>
            eum sibi conparare debere, quod semper manet nec ulla saeuiente <lb/>
            fortuna eripi potest. — Hoc, inquit Trygetius, iam dudum consensimus. <lb n="20"/>
            - Deus, inquam, uobis aeternus esse semper manens uidetur? <lb/>
            — Hoc quidem, inquit Licentius, ita certum est. ut interrogatione <lb/>
            non egeat, ceterique omnes pia deuotione concinuerunt. — Deum <lb/>
            igitur, inquam, qui habet, beatus est. 
</p></div></div></body></text></TEI>