<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Quid illud ? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit, <lb/>
            miserum esse? — Non dubitauerunt. — Omnis igitur, inquam, qui <lb/>
            quod uult non habet, miser est. — Placuit omnibus. — Quid ergo <lb/>
            sibi homo conparare debet, ut beatus sit ? inquam; forte enim <lb/>
            etiam hoc isti nostro conuiuio subministrabitur, ne Licenti <lb n="25"/>
            auiditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum <lb/>
            uult habet. — Manifestum esse dixerunt. — Id ergo, inquam, semper <lb/>
            manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse

<note type="footnote"> 1 Cic. Hort. frag. 39 Miiller. cf. Aug. de trin. XIII 5, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 prompti <hi rend="italic">LM</hi> 3 beatos esse M 5 id est <hi rend="italic">AL</hi> id M idem <hi rend="italic">edd</hi>. miserrimi <lb/>
            <hi rend="italic">p alt</hi>. miserrimum M 6 adipissci (c <hi rend="italic">add. m2) A</hi> 7 pra.uitas mali <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            8 uoluntas M <hi rend="italic">9 sic illa M obliti*(s ras.) A 10 considerare L</hi> 11 interim] <lb/>
            in tantum M <hi rend="italic">12 sed (d m2) A tibi est inquit p 14 habere om.M</hi> <lb/>
            15 dignaueris <hi rend="italic">ALM</hi> 1G nec] ne <hi rend="italic">p</hi> non est fortasse <hi rend="italic">p</hi> 17 commotionis <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            petitionis M 19 posse esse <hi rend="italic">p</hi> neque-habet <hi rend="italic">om.LMmlap</hi> neque omnem] <lb/>
            <hi rend="italic">et Mm2 in mg</hi>. 20 esse <hi rend="italic">(se m\'2) A non esse p</hi> 21 inceditis .1 <hi rend="italic">sit] est edd. <lb/>
            25 hoc etiam et isti p licentii Am2LM edd. 20 illud p</hi> </note>

<note type="footnote"> LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. </note>

<note type="footnote"> 7 </note> <lb/>
             
<pb n="98"/>
            debet. nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis, <lb/>
            quando uolumus et quamdiu uolumus, haberi. — Adsentiebantur <lb/>
            omnes. sed Trygetius: Sunt, inquit. multi fortunati, qui eas ipsas <lb/>
            res fragiles casibusque subiectas tamen iucundas pro hac uita cumulate <lb/>
            largeque possideant nec quicquam illis eorum quae uolunt desit. <lb n="5"/>
            — Cui ego: Qui timet. inquam, uideturne tibi beatus esse? — Non <lb/>
            uidetur, inquit. — Ergo quod amat quisque si amittere potest. potestne <lb/>
            non timere? — Non potest, inquit. — Amitti autem possunt <lb/>
            illa fortuita. non igitur hoc qui amat et possidet, potest ullo modo <lb/>
            beatus esse. — Nihil repugnauit. hoc loco autem mater: Etiamsi securus<lb n="10"/>
            sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus <lb/>
            satiari non poterit. ergo et eo miser, quo semper est indiguus. — <lb/>
            Cui ego: Quid, si, inquam. his omnibus abundans rebus atque circumfluens <lb/>
            cupiendi modum sibi statuat eisque contentus decenter iucundeque <lb/>
            perfruatur, nonne tibi uidetur beatus? — Non ergo, inquit,<lb n="15"/>
            illis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. — Optime. inquam, <lb/>
            nec huic interrogationi aliud nec abs te aliud debuit responderi. <lb/>
            ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id <lb/>
            eum sibi conparare debere, quod semper manet nec ulla saeuiente <lb/>
            fortuna eripi potest. — Hoc, inquit Trygetius, iam dudum consensimus. <lb n="20"/>
            - Deus, inquam, uobis aeternus esse semper manens uidetur? <lb/>
            — Hoc quidem, inquit Licentius, ita certum est. ut interrogatione <lb/>
            non egeat, ceterique omnes pia deuotione concinuerunt. — Deum <lb/>
            igitur, inquam, qui habet, beatus est. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo. <lb n="25"/>
            inquam, nobis iam quaerendum arbitror esse nisi. quis hominum <lb/>
            habeat deum; beatus enim profecto is erit.-de quo quaero, quid uobis

<note type="footnote"> 2 et quamdiu uolumus <hi rend="italic">om.LMp</hi> asenticbantur <hi rend="italic">Aml</hi> 3 omnesque p <lb/>
            *****ip.sas (ipsas <hi rend="italic">eras.) A</hi> 4 iocundas <hi rend="italic">A</hi> 5 quae <hi rend="italic">LM</hi> quod <hi rend="italic">A</hi> 7 <hi rend="italic">alt. <lb/>
            potest add. m\'~A 9 haec edd. 10 autem om.M</hi> 12 indig*us <hi rend="italic">(u ras.) A in-</hi> <lb/>
            diguius <hi rend="italic">M</hi> indigus <hi rend="italic">Lam</hi> indignus <hi rend="italic">p</hi> 13 quid si] quid <hi rend="italic">LMedd</hi>. hahllndans <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> abhundans M 14 cupiendi] si cupiendi <hi rend="italic">edd</hi>. si sibi M iocundeque <lb/>
            AM 15 nou] nonne p <hi rend="italic">16 rebus illis LMp 17 pr. ne LM</hi> *hllic <hi rend="italic">(c ras. )al</hi> <lb/>
            18 id eum] ide <hi rend="italic">Aml</hi> ideum (um <hi rend="italic">Am2)</hi> 21 semper mauens] ee*permanens <lb/>
            <hi rend="italic">(m ras.) A 22 quidem om.p</hi> hcertum <hi rend="italic">(in ras.) A interrogatione Aml</hi> <lb/>
            23 egeret <hi rend="italic">Aa</hi> non egeat-deuotione <hi rend="italic">om.LMmlp</hi> continuerit <hi rend="italic">p</hi> 26 uobis M <lb/>
            esse arbitror m <hi rend="italic">nisi] s-i LMp</hi> 27 enini] <hi rend="italic">ergo L,om.p *is (h ras.)</hi> J <lb/>
            is profecto M </note> <lb/>
             
<pb n="99"/>
            uideatur. - Hic Licentius: Deum habet, qui bene uiuit. — Trygetius : <lb/>
            Deum habet, inquit, qui facit quae deus uult fieri. — In cuius sententiam <lb/>
            Lartidianus concessit. puer autem ille minimus omnium: <lb/>
            Is habet deum, ait, qui spiritum inmundum non habet. — Mater <lb/>
            uero omnia, sed hoc maxime adprobauit. Nauigius tacebat. quem <lb n="5"/>
            cum interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. <lb/>
            nec Rusticum percontari uisum est neglegendum, quaenam <lb/>
            esset de re tanta eius sententia; qui mihi uidebatur non deliberatione <lb/>
            magis quam pudore inpeditus silere. Trygetio consensit. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane <lb n="10"/>
            et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest. si <lb/>
            modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus. <lb/>
            quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam <lb/>
            luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant — ita enim <lb/>
            male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus <lb n="15"/>
            quam ab illa ipsa fame metuendum est — melius nos haec quaestio <lb/>
            cras esurientes, si uidetur, accipiet. illud modo libenter ligurriatis <lb/>
            uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum <lb/>
            est inferendum, et est, ni fallor — qualia solent ultima adponi — <lb/>
            quasi scholastico melle confectum atque conditum. — Quo. audito <lb n="20"/>
            sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coagitaueruntque, <lb/>
            ut dicere properarem, quidnam id esset. — Quid, inquam, putatis <lb/>
            nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse <lb/>
            negotium? — Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, <lb/>
            sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem <lb n="25"/>
            ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis, nihil se iucundius <lb/>
            audituros esse monstrantes.

<note type="footnote"> 1 trygecius <hi rend="italic">A</hi> 2 uult deus <hi rend="italic">p</hi> sententia <hi rend="italic">ALMp</hi> 3 larcidianus <hi rend="italic">AM</hi> <lb/>
            lastidianus <hi rend="italic">p</hi> concessit (c <hi rend="italic">alf. ex</hi> s) <hi rend="italic">A</hi> minimus ille <hi rend="italic">M</hi> 4 his <hi rend="italic">A</hi> G illum <lb/>
            <hi rend="italic">Mmlp</hi> placere sibi <hi rend="italic">LMp</hi> 7 percunctari <hi rend="italic">Mml</hi> uisum est negl. percuntari ]&gt; <lb/>
            8 non] quod <hi rend="italic">non LMp</hi> 9 quam] ne quam <hi rend="italic">deLml</hi> quam ne <hi rend="italic">Mp</hi> sileret <hi rend="italic">LJlap</hi> <lb/>
            trygecio* <hi rend="italic">(sras., o ex u corr.m2) A 11 quicquam om-p</hi> inueni Mm1 <hi rend="italic">sijetsip</hi> <lb/>
            12 uti <hi rend="italic">Mam</hi> sencerissime <hi rend="italic">A</hi> 13 habet <hi rend="italic">Mml</hi> et animi <hi rend="italic">om.M</hi> 14 ueraciter <lb/>
            <hi rend="italic">Lm1M</hi> 15 ualitudini <hi rend="italic">Mp</hi> 16 ipsa fame (f <hi rend="italic">ex</hi> s <hi rend="italic">mZ) A</hi> 17 accipiaet A illud <lb/>
            (11 <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">ml) A</hi> li*guriatis (r <hi rend="italic">s</hi>. r) <hi rend="italic">M</hi> 18 suggestum <hi rend="italic">(w</hi>. g <hi rend="italic">ex</hi> b <hi rend="italic">till) A <lb/>
            19 nisi Mm</hi> 20 scolasticoM <hi rend="italic">audito (t ex s corr.) A</hi> 21 coagitaueruntque „1 <lb/>
            coegeruntque <hi rend="italic">L cdd</hi>. cogeruntque <hi rend="italic">M</hi> 22 esset (t <hi rend="italic">ex</hi> m <hi rend="italic">ml) .4</hi> 23 quod <lb/>
            (q <hi rend="italic">ex</hi> s) <hi rend="italic">A</hi> susciperamus <hi rend="italic">A</hi> sup°ramus <hi rend="italic">Mml</hi> 24 quod <hi rend="italic">L</hi> 2G adinueneruut <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            iocundius**A </note>

<note type="footnote"> 1* </note> 
<pb n="100"/>
             
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum <lb/>
            non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit <lb/>
            — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi <lb/>
            semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem <lb/>
            ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod<lb n="5"/>
            uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens <lb/>
            nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi <lb/>
            quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et <lb/>
            cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem <lb/>
            uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed<lb n="10"/>
            nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam <lb/>
            aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. <lb/>
            — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene <lb/>
            uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam <lb/>
            nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait<lb n="15"/>
            ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare <lb/>
            totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime <lb/>
            in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit <lb/>
            ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; <lb/>
            quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam<lb n="20"/>
            qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, <lb/>
            quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. — Ergo, <lb/>
            ait Trygetius, dissentis a nobis? — Numquidnam, ille inquit, uos <lb/>
            ab Alypio dissentitis? — Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si

<note type="footnote">15 cf. Cic. Hort. frag. 89 Miiller </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 rem ita ego p proposui edd. 2 id quod (id m2) M 3 illis A 4pr.no-</hi><lb/>
            lunt A <hi rend="italic">5 inueni utJ. 6 etiam om.M esse non esse Mm1 esse non posse Mm2 <lb/>
            at] aut.4 an L 8 sapientes Aml</hi> 9 ascensionem M rapait A 10 si quid M <lb/>
            11 uiscera-4 12 mecum eam M <hi rend="italic">lambiet L capiet M aut admonebi Aml</hi> <lb/>
            autem monebit <hi rend="italic">L</hi> aut (me <hi rend="italic">p)</hi> mouebit <hi rend="italic">Mp</hi> ant me admonebit <hi rend="italic">am</hi> 13 nauigius <lb/>
            <hi rend="italic">metuere p spele (1 s. p m2) A</hi> 14 uitioso <hi rend="italic">(0 alt. in ras.) A hinc M</hi> inquit <lb/>
            me <hi rend="italic">am</hi> 15 ait (a <hi rend="italic">in ras.) A</hi> 16 melle ymetio M melles metio <hi rend="italic">A</hi> 17 toto M <lb/>
            remorsu <hi rend="italic">L</hi> remorsum <hi rend="italic">M</hi> 18 in <hi rend="italic">om.LM</hi> traitio <hi rend="italic">A</hi> 19 ullo <hi rend="italic">L</hi> ait potest <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            inquit <hi rend="italic">om.Mp</hi> trigetius <hi rend="italic">A</hi> tragetius <hi rend="italic">L</hi> 20 ille <hi rend="italic">p</hi> me om.M 22 eis nimis] <lb/>
            animis .4, <hi rend="italic">an scribendum</hi> animo eis nimis? aduersabant <hi rend="italic">A</hi> 24 dissentis <lb/>
            a nobis <hi rend="italic">Am2</hi> s.l. nunquitnam <hi rend="italic">Aml</hi> illo M 25 alipio <hi rend="italic">A</hi> alippio <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="101"/>
            adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. non enim tam absurde <lb/>
            sentire poterat, ut aut beatus illi uideretur, qui tantum bonum <lb/>
            animi, quod ardentissime habere uellet, non haberet, aut illos nolle <lb/>
            inuenire ueritatem aut cum, qui beatus non sit, esse sapientem; nam <lb/>
            his tribus quasi melle farre atque nuculeis illud quod metuis gustare <lb n="5"/>
            confectum est. — Illene huic tam prauae puerorum inlecebrae cederet <lb/>
            Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc <lb/>
            nescio quid breue aut obruetur aut pertrahetur ? — Quasi uero, inquam, <lb/>
            longum aliquid nos quaeramus praesertim aduersus Alypium; <lb/>
            nam non mediocriter parua ista esse fortia et utilia satis sibi ipse de <lb n="10"/>
            tuo corpore argumentatur. tu autem, qui elegisti de absentis auctoritate <lb/>
            pendere, quid horum non probas ? utrum beatum non esse, qui <lb/>
            quod uult non habet ? an illos negas uelle habere inuentam ueritatem, <lb/>
            quam uehementer inquirunt? an uidetur tibi quisquam sapiens non <lb/>
            beatus? — Prorsus beatus est, inquit, qui quod uult non habet, quasi <lb n="15"/>
            stomachanter arridens. quod cum iuberem ut scriberetur: Non dixi, <lb/>
            inquit exclamans. quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. <lb/>
            atque ego semel praeceperam, ut nullum uerbum praeter litteras <lb/>
            funderet. ita adulescentem inter uerecundiam atque constantiam <lb/>
            exagitatum tenebam. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>