Quid illud ? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit, miserum esse? — Non dubitauerunt. — Omnis igitur, inquam, qui quod uult non habet, miser est. — Placuit omnibus. — Quid ergo sibi homo conparare debet, ut beatus sit ? inquam; forte enim etiam hoc isti nostro conuiuio subministrabitur, ne Licenti auiditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum uult habet. — Manifestum esse dixerunt. — Id ergo, inquam, semper manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse 1 Cic. Hort. frag. 39 Miiller. cf. Aug. de trin. XIII 5, 8 2 prompti LM 3 beatos esse M 5 id est AL id M idem edd . miserrimi p alt . miserrimum M 6 adipissci (c add. m2) A 7 pra.uitas mali p 8 uoluntas M 9 sic illa M obliti*(s ras.) A 10 considerare L 11 interim] in tantum M 12 sed (d m2) A tibi est inquit p 14 habere om.M 15 dignaueris ALM 1G nec] ne p non est fortasse p 17 commotionis L petitionis M 19 posse esse p neque-habet om.LMmlap neque omnem] et Mm2 in mg . 20 esse (se m\'2) A non esse p 21 inceditis .1 sit] est edd. 25 hoc etiam et isti p licentii Am2LM edd. 20 illud p LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. 7 debet. nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis, quando uolumus et quamdiu uolumus, haberi. — Adsentiebantur omnes. sed Trygetius: Sunt, inquit. multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque subiectas tamen iucundas pro hac uita cumulate largeque possideant nec quicquam illis eorum quae uolunt desit. — Cui ego: Qui timet. inquam, uideturne tibi beatus esse? — Non uidetur, inquit. — Ergo quod amat quisque si amittere potest. potestne non timere? — Non potest, inquit. — Amitti autem possunt illa fortuita. non igitur hoc qui amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. — Nihil repugnauit. hoc loco autem mater: Etiamsi securus sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus satiari non poterit. ergo et eo miser, quo semper est indiguus. — Cui ego: Quid, si, inquam. his omnibus abundans rebus atque circumfluens cupiendi modum sibi statuat eisque contentus decenter iucundeque perfruatur, nonne tibi uidetur beatus? — Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. — Optime. inquam, nec huic interrogationi aliud nec abs te aliud debuit responderi. ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi conparare debere, quod semper manet nec ulla saeuiente fortuna eripi potest. — Hoc, inquit Trygetius, iam dudum consensimus. - Deus, inquam, uobis aeternus esse semper manens uidetur? — Hoc quidem, inquit Licentius, ita certum est. ut interrogatione non egeat, ceterique omnes pia deuotione concinuerunt. — Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est. Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo. inquam, nobis iam quaerendum arbitror esse nisi. quis hominum habeat deum; beatus enim profecto is erit.-de quo quaero, quid uobis 2 et quamdiu uolumus om.LMp asenticbantur Aml 3 omnesque p *****ip.sas (ipsas eras.) A 4 iocundas A 5 quae LM quod A 7 alt. potest add. m\'~A 9 haec edd. 10 autem om.M 12 indig*us (u ras.) A in- diguius M indigus Lam indignus p 13 quid si] quid LMedd . hahllndans A abhundans M 14 cupiendi] si cupiendi edd . si sibi M iocundeque AM 15 nou] nonne p 16 rebus illis LMp 17 pr. ne LM *hllic (c ras. )al 18 id eum] ide Aml ideum (um Am2) 21 semper mauens] ee*permanens (m ras.) A 22 quidem om.p hcertum (in ras.) A interrogatione Aml 23 egeret Aa non egeat-deuotione om.LMmlp continuerit p 26 uobis M esse arbitror m nisi] s-i LMp 27 enini] ergo L,om.p *is (h ras.) J is profecto M uideatur. - Hic Licentius: Deum habet, qui bene uiuit. — Trygetius : Deum habet, inquit, qui facit quae deus uult fieri. — In cuius sententiam Lartidianus concessit. puer autem ille minimus omnium: Is habet deum, ait, qui spiritum inmundum non habet. — Mater uero omnia, sed hoc maxime adprobauit. Nauigius tacebat. quem cum interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. nec Rusticum percontari uisum est neglegendum, quaenam esset de re tanta eius sententia; qui mihi uidebatur non deliberatione magis quam pudore inpeditus silere. Trygetio consensit. Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest. si modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus. quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant — ita enim male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est — melius nos haec quaestio cras esurientes, si uidetur, accipiet. illud modo libenter ligurriatis uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum est inferendum, et est, ni fallor — qualia solent ultima adponi — quasi scholastico melle confectum atque conditum. — Quo. audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coagitaueruntque, ut dicere properarem, quidnam id esset. — Quid, inquam, putatis nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse negotium? — Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis, nihil se iucundius audituros esse monstrantes. 1 trygecius A 2 uult deus p sententia ALMp 3 larcidianus AM lastidianus p concessit (c alf. ex s) A minimus ille M 4 his A G illum Mmlp placere sibi LMp 7 percunctari Mml uisum est negl. percuntari ]> 8 non] quod non LMp 9 quam] ne quam deLml quam ne Mp sileret LJlap trygecio* (sras., o ex u corr.m2) A 11 quicquam om-p inueni Mm1 sijetsip 12 uti Mam sencerissime A 13 habet Mml et animi om.M 14 ueraciter Lm1M 15 ualitudini Mp 16 ipsa fame (f ex s mZ) A 17 accipiaet A illud (11 ex d ml) A li*guriatis (r s . r) M 18 suggestum (w . g ex b till) A 19 nisi Mm 20 scolasticoM audito (t ex s corr.) A 21 coagitaueruntque „1 coegeruntque L cdd . cogeruntque M 22 esset (t ex m ml) .4 23 quod (q ex s) A susciperamus A sup°ramus Mml 24 quod L 2G adinueneruut p iocundius**A 1* Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit — nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. — Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens, quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar. Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. — Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? — Numquidnam, ille inquit, uos ab Alypio dissentitis? — Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si 15 cf. Cic. Hort. frag. 89 Miiller 1 rem ita ego p proposui edd. 2 id quod (id m2) M 3 illis A 4pr.no- lunt A 5 inueni utJ. 6 etiam om.M esse non esse Mm1 esse non posse Mm2 at] aut.4 an L 8 sapientes Aml 9 ascensionem M rapait A 10 si quid M 11 uiscera-4 12 mecum eam M lambiet L capiet M aut admonebi Aml autem monebit L aut (me p) mouebit Mp ant me admonebit am 13 nauigius metuere p spele (1 s. p m2) A 14 uitioso (0 alt. in ras.) A hinc M inquit me am 15 ait (a in ras.) A 16 melle ymetio M melles metio A 17 toto M remorsu L remorsum M 18 in om.LM traitio A 19 ullo L ait potest p inquit om.Mp trigetius A tragetius L 20 ille p me om.M 22 eis nimis] animis .4, an scribendum animo eis nimis? aduersabant A 24 dissentis a nobis Am2 s.l. nunquitnam Aml illo M 25 alipio A alippio M adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus illi uideretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime habere uellet, non haberet, aut illos nolle inuenire ueritatem aut cum, qui beatus non sit, esse sapientem; nam his tribus quasi melle farre atque nuculeis illud quod metuis gustare confectum est. — Illene huic tam prauae puerorum inlecebrae cederet Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc nescio quid breue aut obruetur aut pertrahetur ? — Quasi uero, inquam, longum aliquid nos quaeramus praesertim aduersus Alypium; nam non mediocriter parua ista esse fortia et utilia satis sibi ipse de tuo corpore argumentatur. tu autem, qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas ? utrum beatum non esse, qui quod uult non habet ? an illos negas uelle habere inuentam ueritatem, quam uehementer inquirunt? an uidetur tibi quisquam sapiens non beatus? — Prorsus beatus est, inquit, qui quod uult non habet, quasi stomachanter arridens. quod cum iuberem ut scriberetur: Non dixi, inquit exclamans. quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. atque ego semel praeceperam, ut nullum uerbum praeter litteras funderet. ita adulescentem inter uerecundiam atque constantiam exagitatum tenebam.