<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Atque ego rursus exordiens: Beatos nos esse uo- <lb/>
            lumus, inquam. — l\'ix hoc effuderam, occurrerunt una uoce consentientes.<lb n="20"/>
            — Uideturne uobis, inquam, beatus esse, qui quod uult <lb/>
            non habet? — Negauerunt. — Quid? omnis, qui quod uult habet. <lb/>
            beatus est? — Tum mater: Si bona, inquit, uelit et habeat, beatus <lb/>
            est, si autem mala uelit, quamuis habeat. miser est. ■— (\'Cui ego arridens <lb/>
            atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiae<lb n="25"/>
            tenuisti. nam tibi procul dubio uerba defuerunt, ut non sicut <lb/>
            Tullius te modo panderes, cuius de hac sententia uerba ista sunt. <lb/>
            nam in Hortensio. quem de laude ac defensione philosophiae librum

<note type="footnote">19 Cic. Hort. frag. 3G Miiller. Tusc. V 28 </note>

<note type="footnote"> 1 perdito.; esse M 2 huius <hi rend="italic">A</hi> cuius <hi rend="italic">LMam</hi> cui <hi rend="italic">p</hi> 3 obscuriusm 4 q iā <lb/>
            <hi rend="italic">(a in ras.) A id iam in ras. mlA</hi> uidere uos p <hi rend="italic">6 uinum salubro p <lb/>
            7 pestisterum A</hi> 8 quaedam duo M <hi rend="italic">9 est om Miu</hi> atque] et M 10 paulo <lb/>
            lautius] paulo latius <hi rend="italic">A</hi> pjulatius uideo <hi rend="italic">L</hi> paulo lautius uideo M 11 sed] sed <lb/>
            ( tiam <hi rend="italic">(om</hi>. etiam <hi rend="italic">seq.)</hi> M sed et <hi rend="italic">am</hi> 13 insumam operam M op. in summam <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            tp. consumam <hi rend="italic">a</hi> ut tales] utiles <hi rend="italic">Lml</hi> 18 uelle <hi rend="italic">om.LMp</hi> 19 esse nos <hi rend="italic">am</hi> <lb/>
            uolumus <hi rend="italic">(m ex s m1) A 20 *hoc (li ras.) A 21 inquam omM 23 ue*lit A</hi> <lb/>
            et habeat-uelit <hi rend="italic">om-M</hi> 25 niater inquam prorsus <hi rend="italic">p</hi> 27 modo <hi rend="italic">er</hi> mundo <lb/>
            <hi rend="italic">curro mlA</hi>. de*A 25 ortensio <hi rend="italic">A</hi> hostensio <hi rend="italic">L</hi> philosophiae <hi rend="italic">om.M</hi></note> <lb/>
             
<pb n="97"/>
            fecit: ecce autem. ait, non philosophi quidem, <lb/>
            sed promti tamen ad disputandum omnes <lb/>
            aiunt esse beatos, qui uiuant ut ipsi uelint. <lb/>
            falsum id quidem; uelle enim quod non deceat, <lb/>
            id est ipsum miserrimum. nec tam miserum <lb n="5"/>
            est non adipisci quod uelis, quam adipisci <lb/>
            uelle quod non oporteat. plus enim mali prauitas <lb/>
            uoluntatis adfert quam fortuna c u iquam <lb/>
            boni. — In quibus uerbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus <lb/>
            sexus eius magnum aliquem uirum considere nobiscum crederemus <lb n="10"/>
            me interim, quantum poteram, intellegente, ex quo illa et quam <lb/>
            diuino fonte manarent. — Et Licentius: Sed dicendum, inquit, tibi <lb/>
            est, ut beatus sit quisque, quid uelle debeat et quarum rerum eum <lb/>
            oporteat habere desiderium. — Inuita me, inquam, natali tuo, <lb/>
            quando dignaberis; quidquid apposueris libenter sumam. qua conditione <lb n="15"/>
            hodie apud me ut epuleris, peto nec flagites, quod fortasse non <lb/>
            est paratum. — Quem cum modestae ac uerecundae commonitionis <lb/>
            suaepaeniteret: Ergo illud, inquam, conuenit inter nos, neque quemquam <lb/>
            beatum esse posse, qui quod uult non habet, neque omnem, <lb/>
            qui quod uult habet, beatum esse? — Dederunt. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>