<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>
          Si ad philosophiae portum, e quo iam in beatae uitae regionem <lb/>
            solumque proceditur, uir humanissime atque magne Theodore, <lb/>
            ratione institutus cursus et uoluntas ipsa perduceret, nescio, utrum <lb/>
            temere dixerim multo minoris numeri homines ad eum peruenturos <lb n="5"/>
            fuisse, quamuis nunc quoque, ut uidemus, rari admodum paucique <lb/>
            perueniant. cum enim in hunc mundum siue deus siue natura siue <lb/>
            necessitas siue uoluntas nostra siue coniuncta horum aliqua siue <lb/>
            simul omnia — res enim multum obscura est, sed tamen a te iam inlustranda <lb/>
            suscepta — uelut in quoddam procellosum salum nos <lb n="10"/>
            quasi temere passimque proiecerit, quotusquisque cognosceret, <lb/>
            quo sibi nitendum esset quaue redeundum, nisi aliquando et inuitos <lb/>
            contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis uidetur aduersa, <lb/>
            in optatissimam terram nescientes errantesque conpingeret? 
</p></div></div></body></text></TEI>