Si ad philosophiae portum, e quo iam in beatae uitae regionem solumque proceditur, uir humanissime atque magne Theodore, ratione institutus cursus et uoluntas ipsa perduceret, nescio, utrum temere dixerim multo minoris numeri homines ad eum peruenturos fuisse, quamuis nunc quoque, ut uidemus, rari admodum paucique perueniant. cum enim in hunc mundum siue deus siue natura siue necessitas siue uoluntas nostra siue coniuncta horum aliqua siue simul omnia — res enim multum obscura est, sed tamen a te iam inlustranda suscepta — uelut in quoddam procellosum salum nos quasi temere passimque proiecerit, quotusquisque cognosceret, quo sibi nitendum esset quaue redeundum, nisi aliquando et inuitos contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis uidetur aduersa, in optatissimam terram nescientes errantesque conpingeret? Igitur hominum, quos philosophia potest accipere, tria quasi nauigantium genera mihi uideor uidere. unum est eorum, quos ubi aetas compos rationis adsumpserit, paruo impetu pulsuque remorum de proximo fugiunt seseque condunt in illa tranquillitate, unde ceteris ciuibus, quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui alicuius operis erigunt. alterum uero est eorum superiorique contrarium, qui fallacissima facie maris decepti elegerunt in medium progredi longeque a sua patria peregrinari aude-ut et eius saepe obliuiscuntur. hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi uentus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usque quaque fallacissima serenitas uolup! atum honorumque blanditur. his profecto quid aliud optandum e; t quam quaedam in illis rebus, a quibus laeti 1 INCIPIT LIBER (sci aug.) DE BEATA UITA (sci aug. add. s. I. m. post.) A, INCIPIT LIBER SANCTI AUGUSTINI DE BEATA VITA L, INCIPIT LIBER EIUSDEM DE BEATA UITA M 2 e] a Lm2s.l . de edd . 3 magr.e add.m2s.lA 4 institutos A 8 aliqua horum p 10 ueluti am procellosum (s ex r ml) A 11 quasi om.LMp 12 et om.M 13 obtinentes L 15 philophia Aml 16 uideor mihi M 18 recondunt a 19 quu] quod A co (ut s . vi2) M 21 fallacissime M 22 saepe eius eJd . 25 altissimam miseriam M 27 laeti] iacti Mm iactati ap excipiuntur, inprospera et, si parum est, saeuiens omnino tempestas contrarieque flans uentus, qui eos ad certa et solida gaudia uel flentes gementesque perducat ? huius generis tamen plerique nondum longius euagati quibusdam non- ita grauibus molestiis reducuntur. hi sunt homines, quos cum uel lacrimabiles tragoediae fortunarum suarum uel inanium negotiorum anxiae difficultates quasi nihil aliud habentes, quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, in ipso quodam modo portu euigilant, unde illos nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. est autem genus inter haec tertium eorum, qui uel in ipso adulescentiae limine uel iam diu multumque iactati tamen quaedam signa respiciunt et suae dulcissimae patriae quamuis in ipsis fluctibus recordantur et aut recto cursu in nullo falsi et nihil morati eam repetunt aut plerumque uel inter nubila deuiantes uel mergentia contuentes sidera uel nonnullis inlecebris capti bonae nauigationis tempora differentes errant diutius, saepe etiam periclitantur. quos item saepe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum aduersa tempestas, in optatissimam uitam quietamque compellit. His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatae uitae regionem feruntur, unus inmanissimus mons ante ipsum portum constitutus, quo etiam magnas ingredientibus gignit angustias, uehementissime formidandus cautissimeque uitandus est. nam ita fulget, ita mentiente illa luce uestitur, ut non solum peruenientibus nondumque ingressis incolendum se offerat et eorum uoluntati pro ipsa beata terra satisfacturum polliceatur sed plerumque de ipso portu ad sese homines inuitet, eosque nonnumquam detinet ipsa altitudine delectatos, unde ceteros despicere libeat. hi tamen admonent saepe uenientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur aut ad se ascendere facile putent, et qua sine periculo ingrediantur propter 20 cf. Aug. c. Acad. III 14, 30 2 flens Mm1 ad certa et] accierat ad (cci in ras.) M uel om M 4 reducantur L hii (is. im2A) Ap 5 tragoediue A 7traxerinta 9excludunt AmlM 11 iam diu] tam diu L 12 recordabuntur M 14 nebula p 16 peri- clitabunturM 17 fortunis] rebusM 18 instantissimam M uitam] patriam tn 21 quo] qui edd . 22 formidandas Mml 23 illa lucet M luce illa p 24 uoluntatibus am ipsa ex issa corr. m2 A 26 al sese jom-M inuitat LM edd . detinet ALM edd.; an scribendum detineat? 27 delectatus Aml 28 decipiantur (a corr. m2) A 29 quam M illius terrae uicinitatem, beniuolentissime docent. ita cum eis inuident uanissimam gloriam, locum securitatis ostendunt. nam quem montem alium uult intellegi ratio propinquantibus ad philosophiam ingressisue metuendum nisi superbum studium inanissimae gloriae, quod ita nihil intus plenum atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes subcrepante fragili solo demergat ac sorbeat eisque in tenebras reuolutis eripiat luculentam domum, quam paene iam uiderant? Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore — namque ad id, quod desidero, te unum intueor teque aptissimum semper: admiror — accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit et quo loco mihi esse uidear et abs te cuius modi auxilium certus expectem. ego ab usque undeuicensimo anno aetatis meae, postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius uocatur, accepi, tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim ad eam me ferre meditarer. sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus confunderetur cursus meus, et diu, fateor, quibus in errorem ducerer, labentia in Oceanum astra suspexi. nam et superstitio quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam iubentibus esse cedendum, incidi in homines, quibus lux ista, quae oculis cernitur, inter summe diuina colenda uideretur. non adsentiebar sed putabam eos magnum aliquid tegere illis inuolucris, quod essent aliquando aperturi. at ubi discussos eos euasi maxime traiecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus uentis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. deinde ueni in has terras; hic lOcf. Retr. 12,2 14 cf. Cic. Hort. frag. 9 Miiller cf. Cunf. III4, 7 21 cf. ibid 1116,10 sqq. 1 beniuolentissimo Aml beneuolentissime (me m2) M 4 ingressi*suae (s ras.) L nisi (n ex s corr.) A 5 habent M inflatos (in a m2) A superambulantes A 6 subcrepantes A sua repente M 7 tenebris Mml eripiat (t ex s m2) A luculentum Aml luculentissimam am 13 undeuice*simo A undeuicesimo LMp 14 sc*ola*(h et m ras.) A scola Mp rethoris (ris in ras. A) ALM rhetorum a rethorum p ihortensius A 16 transferre am meditarer (r alt. ex s corr.) A 18 ducor M ducebar am suscepi M 19 ab ipsa me M et om-M 20 persuasit L 21 credendum M edd . 22 summe A summa et LM e,dd . 23 quod] que p 24 at ex ut corr. A 26 achademici codd . has] exteras M hic] in M septentrionem cui me crederem didici. animaduerti enim et saepe in sacerdotis nostri et aliquando in sermonibus tuis, cum de deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; nam id est unum in rebus proximum deo. sed ne in philosophiae gremium celeriter aduolarem, fateor, uxoris honorisque inlecebra detinebar, ut, cum haec essem consecutus, tum demum me, quod paucis felicissimis licuit, totis uelis, omnibus remis in illum sinum raperem ibique conquiescerem. lectis autem Plotini paucissimis libris, cuius te esse studiosissimum accepi, conlataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate, qui diuina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas uellem ancoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoueret. quid ergo restabat aliud, nisi ut inmoranti mihi superfluis tempestas, quae putatur aduersa, succurreret? itaque tantum me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non ualens, qua mihi uelificabam fortasse ad Sirenas, abicerem omnia et optatae tranquillitati uel quassatam nauem fessamque perducerem. Ergo uides, in qua philosophia quasi in portu nauigem. sed etiam ipse late patet; eius magnitudo quamuis iam minus periculosum non tamen penitus excludit errorem. nam cui parti terrae, quae profecto una beata est, me admoueam eamque contingam, prorsus ignoro. quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat? quare obsecro te per uirtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se uinculum atque conmercium, ut dexteram porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me uicissim te amari credas carumque haberi. quod si inpetrauero, ad ipsam beatam uitam, cui te iam haerere praesumo, paruo conatu facillime accedam. 1 cf. Conf. VI 3, 4 sqq. 8 cf. ibid. VII 9, 13. VIII 2, 3 14 cf. ibid. IX 2, 4 1 septentrioces A (6 ex es corr.) credere M 2 sacerdotis (is ex es orr.) A 5 illecebra LM 6 haec om.M hoc p tam] tamen p 7 omnibusque am 8 plotini AL platonis M edd . 9 esse om.M 12 ergo om.Jl 13 superfluus Mml putabatur edd . 14 tantus LM edd . dolor pectoris p 15 honus A ualificabam Mml uilificabam a 16 syrenas M abicere M 17 nauim Mp fessamque ALM fissamque m perducere M 19 eiusque (que m2A) ALJI edd . pericolosum (0 alt. ex u) A 20 non tamen om.M exclusit p 21 est beata M eamque] atque LMm 22 nutuat uel nutat L nitat Mml quid autem agam quoue modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas et ex eo animum meum — neque enim alia signa inuenio, quibus me ostendam — plenius intellegas, disputationum mearum quod mihi uidetur religiosius euasisse atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putaui et ipso tuo nomine dedicandum. aptissime sane; nam de beata uita quaesiuimus inter nos nihilque aliud uideo, quod magis dei donum uocandum sit. eloquentia tua territus non sum. quidquid enim amo, quamuis non adsequar, timere non possum; fortunae uero sublimitatem multo minus. apud te enim uere, quamuis sit magna. secunda est; nam quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. sed iam quid adferam, quaeso adtende.