<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Ubicumque autem in his libris commemoraui \'ecclesiam<lb n="10"/>
            non habentem maculam aut rugam\', non sic accipiendum est, <lb/>
            quasi iam sit, sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit <lb/>
            etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam ignorantias et <lb/>
            infirmitates membrorum suorum habet, unde cottidie tota dicat: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>In quarto libro, cum dicerem uicem baptismi posse habere <lb/>
            passionem, non satis idoneum posui illius latronis <lb/>
            exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>In libro septimo de uasis aureis et argenteis in domo <lb/>
            magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec<lb n="20"/>
            accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens <lb/>
            quod dictum est: alia quidem in honorem, ad haec <lb/>
            autem quod dictum est: alia uero in contumeliam. sed <lb/>
            magis approbo, quod apud Tyconium postea repperi uel aduerti, <lb/>
            in utrisque intellegendum quaedam in honore, non sola<lb n="25"/>
            scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in <lb/>
            contumelia,- non utique lignea et fictilia. 
</p><p>. 5. Hoc opus sic incipit: <hi rend="italic">in eis libris, quos aduersus epi <lb/>
            stulam Parmeniani</hi>.

<note type="footnote"> - <lb/>
            10 cf. De bapt. I 17, 26. III 18, 23. IIII 3, 4. 4, 5. 10, 16. V 16, <lb/>
            21. 24, 35. 27, 38. VI 3, 5. VII 10, 19. 51, 99 16 cf. De bapt. IIII <lb/>
            22, 29 19 cf. De bapt. VII 51, 99 </note> 
<pb n="377"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>