<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="95" subtype="section" type="textpart"><p>Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum <lb/>
            adtulit, diu nos tenere non debet. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="96" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="49" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Cyprianus a Karthagine dixit: Meam sententiam <lb/>
            plenissime exprimit epistula, quae ad Iubaianum collegam<lb/>
             nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam <lb/>
            et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos <lb/>
            appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae<lb n="25"/>
             baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis <lb/>
            amici et de antichristis christiani</hi>.

<note type="footnote"> 1 Cypr. sentent. episc. 83—85 3 cf. I Cor. 5, 3 9 cf. Cypr. <lb/>
            sentent. episc. praef. 17 ibid. 86 21 ibid. 87 </note><note type="footnote"> 1 Nalis <hi rend="italic">Ppr</hi>. preses <hi rend="italic">Lml</hi> 3 manducauerunt <hi rend="italic">L</hi> 4 et s. <hi rend="italic">I. L</hi> <lb/>
            8 participationem Vp.ç 9 eis si <hi rend="italic">(del.)</hi> neminem <hi rend="italic">K</hi> iudicaztes <hi rend="italic">Nml</hi> <lb/>
            10 senserit <hi rend="italic">MtnI/lml</hi> 11 quodlibet <hi rend="italic">Nml</hi> 12 non] nun <hi rend="italic">ex</hi> nunc <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            conmunicet <hi rend="italic">L</hi> 16 sanitatem <hi rend="italic">N</hi> 17 neanpoli <hi rend="italic">Kml</hi> censimns <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 recedendo <hi rend="italic">ĮJ.ml</hi> 19 Huic <hi rend="italic">L</hi> 20 temere <hi rend="italic">Lml</hi> 21 kartliagine <hi rend="italic">sic JKM</hi> <lb/>
            23 euange j cam <hi rend="italic">L</hi> 25 ad s. <hi rend="italic">I. m2 N</hi> 26 baptismo <hi rend="italic">om. L</hi> esae] <lb/>
            sese /J:çm2 fieri amici adnersariis et de anticbristis <hi rend="italic">(pr</hi>. s <hi rend="italic">s. I.) L</hi> </note><pb n="368"/></p></div><div n="97" subtype="section" type="textpart"><p>Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam cuius <lb/>
            mentionem fecit epistulam ad Iubaianum datam quanta potuimus <lb/>
            diligentia pertractauimus? et quod hic dixit meminerimus <lb/>
            dici posse de omnibus iniquis, quos et in catholica <lb/>
            esse ipse testatur et baptismum habere et dare nemo nostrum<lb n="5"/>
            ambigit. illi enim ueniunt ad ecclesiam, qui de parte diaboli <lb/>
            ad Christum transeunt et aedificant super petram et <lb/>
            incorporantur columbae et in horto concluso et fonte signato <lb/>
            muniuntur, ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta <lb/>
            uiuunt, ubilibet esse uideantur. nam in epistula quam scripsit<lb n="10"/>
            ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque nos <lb/>
            ipse commonuit, in quali societate oporteat intellegi ecclesiam. <lb/>
            ait enim de quodam loquens: alienus fiat et profanus, <lb/>
            dominicae pacis ac dominicae unitatis. <lb/>
            inimicus, non habitans in domo dei id est in ecclesia<lb n="15"/>
            Christi, in qua non nisi concordes adque unanimes <lb/>
            habitant. quid ergo hic dicamus, paululum aduer- \' <lb/>
            tant qui nobis de Cypriano uolunt praescribere. si enim in <lb/>
            ecclesia Christi non nisi concordes adque unanimes habitant, <lb/>
            procul dubio non habitabant in ecclesia Christi, quamuis intus<lb n="20"/>
            esse uiderentur, illi qui per inuidiam et contentionem sine caritate <lb/>
            Christum adnuntiabant, quos ipse intellegit non haereticos <lb/>
            uel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed <lb/>
            falsos fratres cum illo interius conuersantes. qui certe baptizare <lb/>
            non debebant, quia in ecclesia non habitabant in qua<lb n="25"/>
            ipse dicit non habitare nisi unanimes et concordes; nisi forte <lb/>
            quisquam sic abhorret a uero, ut dicat concordes et unanimes

<note type="footnote"> 13 Cypr. ep. 69, 5 21 cf. Cypr. ep. 73, 14 24 cf. Pliil. 1, 15. 17 </note>

<note type="footnote"> 2 facit <hi rend="italic">çmT</hi> potuimus <hi rend="italic">ex</hi> potiui <hi rend="italic">K</hi> 4 catho jca <hi rend="italic">L</hi> 5 neme <hi rend="italic">1J</hi> <lb/>
            6 abigit <hi rend="italic">Mmlp</hi>. parde <hi rend="italic">Jml</hi> 10 epistolam <hi rend="italic">MmlVs</hi> epistulam JJ. <lb/>
            scribit <hi rend="italic">L</hi> 11 ipse nos <hi rend="italic">v</hi> 12 qualibet (3 13 fit <hi rend="italic">Cypr</hi>. prophanus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 14 diuinae unitatis <hi rend="italic">Cypr,</hi> 16 unianimes ; <hi rend="italic">(passim)</hi> 17 quod <lb/>
            <hi rend="italic">MmUv</hi> dicimus <hi rend="italic">fiv</hi> paulolum <hi rend="italic">L</hi> 20 habitant <hi rend="italic">JNmlq</hi> 21 uideretur <lb/>
            <hi rend="italic">Jml</hi> 24 baptizati <hi rend="italic">çml</hi> 25 habitant <hi rend="italic">qml</hi> 26 habetare <hi rend="italic">Nml</hi> <lb/>
            concordes et unanimes <hi rend="italic">v</hi> 27 haborret <hi rend="italic">L</hi> aberrat <hi rend="italic">Mm2</hi> a <hi rend="italic">om</hi>. s </note> <lb/>
             
<pb n="369"/>
            fuisse inuidos et maliuolos et sine caritate contentiosos. et <lb/>
            tamen baptizabant nec eorum ista detestanda peruersitas sacramentum <lb/>
            Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, <lb/>
            aliqua ex parte minuebat adque uiolabat. 
</p></div><div n="98" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="50" unit="altchapter"/> Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistula <lb n="5"/>
            positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit: <lb/>
            non habitans, inquit, in domo dei id est in ecclesia <lb/>
            Christi, in qua non nisi concordes adque <lb/>
            unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu <lb/>
            sancto et dicente: deus qui inhabitare facit unanimes <lb n="10"/>
            in domo\'. denique unanimitate christianos <lb/>
            firma sibi adque inseparabili caritate conexos <lb/>
            etiamipsadominicasacrificiadeclarant. nam quando <lb/>
            dominus corpus suum panem uocat de multorum <lb/>
            granorum adunatione congestum, populum nostrum <lb n="15"/>
            quem portabat indicat adunatum; et quando <lb/>
            sanguinem suum uinum appellat de botruis adque <lb/>
            acinisplurimisexpressumadque in unum coactum, <lb/>
            gregem item nostrum significat commixtione adunatae <lb/>
            multitudinis copulatum.haec uerba beati Cypriani <lb n="20"/>
            indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus dei, quam <lb/>
            domum ex unanimis et concordibus constare adfirmauit et docuit <lb/>
            testimonio prophetico et significatione sacramentorum; in qua <lb/>
            utique non erant illi inuidi et sine caritate maliuoli, qui tamen <lb/>
            baptizabant. ex quo apparet et in eis esse posse adque ab eis <lb n="25"/>
            dari posse sacramentum Christi qui non sunt in ecclesia

<note type="footnote"> 7 Cypr. ep. 69, 5 10 Ps. 67, 7 14 cf. loh. 6, 52 17 cf. Matth. <lb/>
            26, 26-29 21 cf. Ps. 25, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 sine <hi rend="italic">s. 1. K</hi> 2 baptizant <hi rend="italic">p pro</hi> 3 eos <hi rend="italic">om. (i pr</hi>. 4 aliquam p.; <lb/>
            partem <hi rend="italic">p.-ml</hi> 5 in <hi rend="italic">om. V</hi> magnam p.tnl epistulam p. epistolam ; <lb/>
            6 contexiuit <hi rend="italic">L</hi> 7 inquid <hi rend="italic">V</hi> 8 non <hi rend="italic">om</hi>. (3 10 et <hi rend="italic">ex</hi> atque ç habitare <lb/>
            Vp.; unianimes <hi rend="italic">N</hi> 11 unanimitatem christianam—conexam <lb/>
            <hi rend="italic">Cypr</hi>. 12 connexos <hi rend="italic">:unlv</hi> 15 adunitate <hi rend="italic">J</hi> 16 quem] quae (3 <lb/>
            17 botri.s <hi rend="italic">J</hi> botris <hi rend="italic">Mm2v</hi> 18 acianis <hi rend="italic">L</hi> 20 cyprianis <hi rend="italic">Lml</hi> 21 et <lb/>
            dilexisse owi. 3 22 contestare <hi rend="italic">L</hi> 24 sine1 fine <hi rend="italic">L</hi> 25 in <hi rend="italic">s. l. IJ</hi> <lb/>
            26 dare <hi rend="italic">V</hi> ecclesiam <hi rend="italic">Jml</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August. c. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 24 </note> <lb/>
             
<pb n="370"/>
            Christi, in qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus <lb/>
            ipse testatur. neque enim saltem hoc dici potest tunc baptizare <lb/>
            posse cum latent, quoniam illi Paulum apostolum non <lb/>
            latebant quos in epistula sua ueracissimus testis notat et <lb/>
            gaudere se dicit, quoniam et ipsi Christum adnuntiabant. de <lb n="5"/>
            his quippe ait: siue occasione siue ueritate Christus <lb/>
            adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 
</p></div><div n="99" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="51" unit="altchapter"/> Quibus omnibus consideratis puto me non temere <lb/>
            dicere alios ita esse in domo dei, ut et ipsi etiam sint eadem <lb/>
            domus dei quae dicitur aedificari super petram, quae unica<lb n="10"/>
            columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga <lb/>
            et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae. paradisus <lb/>
            cum fructu pomorum, quae domus etiam claues accepit <lb/>
            ac potestatem soluendi et ligandi. hanc domum si quis corripientem <lb/>
            corrigentemque contempserit, sit tibi, inquit, tamquam<lb n="15"/>
            ethnicus et publicanus. de hac domo dicitur: <lb/>
            domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis <lb/>
            gloriae tuae, et: qui habitare facit unanimes <lb/>
            in domo, et: iucundatus sum in his qui dixerunt <lb/>
            mihi: in domum domini ibimus, et: beati qui<lb n="20"/>
            inhabitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt <lb/>
            te, et innumerabilia talia. haec domus etiam triticum <lb/>
            dicitur siue tricenum siue sexagenum siue centenum fructum adferens <lb/>
            cura tolerantia. haec domus est in uasis aureis et argenteis

<note type="footnote"> 6 Phil. 1, 18 10 cf. Matth. 16, 18 cf. Cant. 6, 8 11 cf. <lb/>
            Eph. 5, 27 12 cf. Cant. 4, 12-13 13 cf. Matth. 16, 19 15 Matth. <lb/>
            18, 17 17 Ps. 25, 8 18 Ps. 67, 7 19 Ps. 121, 1 20 Ps. 83, 5 <lb/>
            23 cf. Matth. 13, 23. Luc. 8, 15 24 cf. II Tim. 2, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 saltim <hi rend="italic">ZMTVt</hi> 4 ueracissima <hi rend="italic">J</hi> uaracissimus <hi rend="italic">L</hi> ueracissimos testes <lb/>
            <hi rend="italic">Nm2</hi> 5 ipse <hi rend="italic">Nml</hi> nuntiabant <hi rend="italic">L</hi> 7 in <hi rend="italic">om. LVmlz</hi> 8 conside- <lb/>
            Tantis <hi rend="italic">Jml</hi> puteme <hi rend="italic">L</hi> non <hi rend="italic">om</hi>. c 9 et <hi rend="italic">om. Npp</hi> 10 uni <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 pulcra <hi rend="italic">Lml</hi> 15 contemserit (n <hi rend="italic">ex</hi> m) <hi rend="italic">L</hi> inquid <hi rend="italic">Vmlsml</hi> <lb/>
            16 boplicanus <hi rend="italic">ex</hi> bublicanus <hi rend="italic">L</hi> 19 iocundatus <hi rend="italic">Jm2LMNq</hi> quiJ <lb/>
            <hi rend="italic">quae N$v</hi> 20 domo <hi rend="italic">N</hi> quinhabitant <hi rend="italic">ut uid. Mml</hi> habitant <hi rend="italic">NV;v</hi> <lb/>
            21 tua] <hi rend="italic">add</hi>. domine <hi rend="italic">v</hi> 23 sexagesimum <hi rend="italic">Lml</hi> 24 argengeis <hi rend="italic">J</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="371"/>
            et lapidibus pretiosis et lignis inputribilibus. huic domui dicitur: <lb/>
            sufferentes inuicem in dilectione, studentes <lb/>
            seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et: templum <lb/>
            enim dei sanctum est, quod estis uos. haec est <lb/>
            quippe in bonis fidelibus et sanctis dei seruis ubique dispersis <lb n="5"/>
            et spiritali unitate deuinctis in eadem communione sacramentorum, <lb/>
            siue se facie nouerint siue non nouerint. alios autem <lb/>
            ita dico esse in domo, ut non pertineant ad conpagem domus <lb/>
            nec ad societatem fructiferae pacificaeque iustitiae, sed sicut <lb/>
            esse palea dicitur in frumentis. nam et istos in domo esse <lb n="10"/>
            negare non possumus dicente apostolo: in magna autem <lb/>
            domo non solum aurea uasa sunt uel argentea, sed <lb/>
            et lignea et fictilia. et alia quidem sunt in honorem, <lb/>
            alia uero in contumeliam. ex hoc numero innumerabili <lb/>
            non solum turba intus premens cor paucorum in tantae <lb n="15"/>
            multitudinis conparatione sanctorum, sed etiam dirruptis retibus <lb/>
            haereses et schismata existunt in eis, qui magis iam ex <lb/>
            domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur: ex <lb/>
            nobis exierunt, sed non erant ex nobis. separatiores <lb/>
            enim sunt iam etiam corporaliter segregati quam illi, qui interius <lb n="20"/>
            carnaliter et animaliter uiuunt et spiritaliter separati <lb/>
            sunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>