<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="93" subtype="section" type="textpart"><p>Communicationem credo eam dicit quae pertinet ad columbae <lb/>
            societatem. nam in participatione sacramentorum procul <lb/>
            dubio communicabant eis neminem iudicantes nec a iure <lb/>
            communionis aliquem si diuersum sentiret amouentes. sed <lb n="10"/>
            quolibet modo dixerit, non magnopere uerba haec refellenda <lb/>
            sunt. certe enim non communicet haereticus nisi ecclesiastico <lb/>
            baptismo baptizatus. constat autem ecclesiasticum esse baptismum <lb/>
            etiam aput haereticos uerbis euangelicis consecratum, <lb/>
            sicut ipsum euangelium ecclesiasticum est nec ad eorum pertinet <lb n="15"/>
            peruersitatem, sed utique suam retinet sanctitatem. 
</p></div><div n="94" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="48" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Iunius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus <lb/>
            non recedo, baptizati uenientes ad ecclesiam baptixemus</hi>. 
</p></div><div n="95" subtype="section" type="textpart"><p>Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum <lb/>
            adtulit, diu nos tenere non debet. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>