Communicationem credo eam dicit quae pertinet ad columbae societatem. nam in participatione sacramentorum procul dubio communicabant eis neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum sentiret amouentes. sed quolibet modo dixerit, non magnopere uerba haec refellenda sunt. certe enim non communicet haereticus nisi ecclesiastico baptismo baptizatus. constat autem ecclesiasticum esse baptismum etiam aput haereticos uerbis euangelicis consecratum, sicut ipsum euangelium ecclesiasticum est nec ad eorum pertinet peruersitatem, sed utique suam retinet sanctitatem. Iunius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, baptizati uenientes ad ecclesiam baptixemus . Hic quia nullam rationem uel testimonium scripturarum adtulit, diu nos tenere non debet.