Clarus n Mascula dixit: Manifesta est sententia domini nostri Iesu Christi apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate ecclesiam domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. et ideo haeretici qui nec potestatem foris nec ecclesiam Christi habent neminem baptizare baptismo eius possunt . Numquid et impii homicidae apostolis successerunt? cur ergo baptizant? an quia non sunt foris? sed a petra foris sunt cui claues dominus dedit et ubi se aedificaturum ecclesiam dixit. Secnndianus a Tambcis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in ecclesia domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum indicii dies uenerit, nobis inputent quod per nos non sint baptizati et indulgentiam diuinae gratiae non consecuti. propter quod, cum sit una ecclesia et unum baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum ecclesia et ecclesiae baptismum consequantur . 3 Cypr. sentent. episc. 78 9 ibid. 79 cf. Ioh. 20, 21 18 cf. Matth. 16, 18-19 20 Cypr. sentent. episc. 80. 1 utile esse p.mlv 8 uoctor J octauajuo N Octauu Cypr . 4 constitutus episcopus v 5 concilium Mp. *itaque J exaestimo V haeresi Jm2Nm2$o Cypr . 11 a om. Jml nos] non Jml 12 pote.. statem Lg 16 homicidiae L 20 a Tambeis] satambeis N Thambeis v Thambis Cypr . 21 praesumtione p. in om. L 23 secuti L 24 duU gentiam L 25 non s. 1. J, om. cet. v Cypr . nna et KNml \'