<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="75" subtype="section" type="textpart"><p>Respondetur: Immo licite incipiant habere ad salutem <lb/>
            quod inlicite habebant ad perniciem, quia sub eodem baptismo <lb/>
            iustificatur, cum se quisque ad deum ueraci corde conuerterit, <lb/>
            sub quo iudicabatur, quando id accipiens saeculo uerbis solis<lb n="20"/>
            et non factis renuntiauerat. 
</p></div><div n="76" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="39" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo baptisma <lb/>
            salutare non esse nisi in ecclesia catholica. quidquid <lb/>
            absque catholica fuerit simulatio est</hi>. 
</p></div><div n="77" subtype="section" type="textpart"><p>Hoc quidem uerum est quod baptisma salutare non<lb n="25"/>
            nisi in ecclesia catholica est. potest enim ipsum esse et extra

<note type="footnote"> 13 Cypr. sentent. episc. 74 22 ibid. 75 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 pr</hi>. et <hi rend="italic">om. NVv</hi> 2 ut] et <hi rend="italic">Kv</hi> 3 inde <hi rend="italic">Cypr</hi>. 5 Rescindant <lb/>
            trt <hi rend="italic">L</hi> 7 arena w 8 iniqui I tabus <hi rend="italic">L</hi> 9 nec] haec <hi rend="italic">in ras. L</hi> pes <lb/>
            <hi rend="italic">Jml</hi> 10 arena <hi rend="italic">MVp.v</hi> 12 et <hi rend="italic">del. K, om. LNw</hi> eit] est <hi rend="italic">Lml</hi> <lb/>
            13 Item alius Felix <hi rend="italic">Cypr</hi>. ut <hi rend="italic">om. N</hi> 14 baptizatas Fjj.5 baptizati <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            illicite ab haereticis <hi rend="italic">v</hi> 15 fugere <hi rend="italic">N</hi> 17 Ronspondetur <hi rend="italic">p.ml</hi> lite <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 habeant <hi rend="italic">L</hi> quia] qui <hi rend="italic">MmS</hi> baptisma <hi rend="italic">Vmlp.çm2</hi> baptismate <hi rend="italic">qml</hi> <lb/>
            19 iustificantur <hi rend="italic">$pr</hi>. conuertitur <hi rend="italic">L</hi> 20 sub] sed <hi rend="italic">Nml</hi> iudicabantur <lb/>
            <hi rend="italic">$pr</hi>. solis uerbis <hi rend="italic">Nv</hi> solis <hi rend="italic">om. L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="363"/>
            catholicam, sed salutare ibi non est, quia ibi non operatur <lb/>
            salutem, sicut ille bonus odor Christi non est utique salutaris <lb/>
            in his qui pereunt non suo uitio sed illorum. simulatio est <lb/>
            autem quidquid extra catholicam fuerit, sed in quantum non <lb/>
            est catholicum. potest autem aliquid catholicum esse extra <lb n="5"/>
            catholicam, sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem <lb/>
            Christi, in quo nomine pellebat daemonia ille qui cum <lb/>
            discipulis non sequebatur. nam simulatio etiam in catholica <lb/>
            potest esse, in his utique qui saeculo uerbis et non factis <lb/>
            renuntiant, nec tamen dst catholica simulatio. sicut ergo est <lb n="10"/>
            in catholica quod non est catholicum, sic potest aliquid extra <lb/>
            catholicam esse catholicum. 
</p></div><div n="78" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="40" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Saluianus a Gazanfala dixit: Haereticos nihil<lb/>
             habere constat, et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere <lb/>
            quod non habebant</hi>. <lb n="15"/></p></div><div n="79" subtype="section" type="textpart"><p>Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses <lb/>
            condiderunt, quia ab ecclesia recesserunt et utique habebant <lb/>
            quod ibi acceperunt. quod si absurdum est dicere, ut illi non <lb/>
            sint haeretici per quos ceteri fiunt haeretici, potest fieri ut <lb/>
            haereticus habeat quo male utendo dispereat. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>