<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Item alius Lucius a Membressa dixit: Scriptum<lb/>
             est: deus peccatorem non audit. qui peccator est quomodo<lb/>
             audiri in baptismo pbtest</hi>? 
</p></div><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>Respondemus: Quomodo auditur auarus et raptor et <lb/>
            faenerator et homicida? an isti non sunt peccatores? quos <lb n="5"/>
            tamen Cyprianus in catholica obiurgat et tolerat. 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Item alius Felix a Buslaccenis dixit: In haereticis <lb/>
            sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem <lb/>
            rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio <lb/>
            et ueritas semper excludit</hi>. <lb n="10"/></p></div><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p>Huic respondetur: Ueritatem non ostendis, de consue- <lb/>
            \'tudine confiteris. recte igitur consuetudinem teneremus plenario <lb/>
            concilio posteriore firmatam, etiamsi ueritas adhuc lateret quam <lb/>
            credimus iam esse manifestatam. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest<lb n="15"/>
             antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici<lb/>
             baptizare qui appellati sunt antichristi</hi>. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>