Item alius Lucius a Membressa dixit: Scriptum est: deus peccatorem non audit. qui peccator est quomodo audiri in baptismo pbtest ? Respondemus: Quomodo auditur auarus et raptor et faenerator et homicida? an isti non sunt peccatores? quos tamen Cyprianus in catholica obiurgat et tolerat. Item alius Felix a Buslaccenis dixit: In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit . Huic respondetur: Ueritatem non ostendis, de consue- \'tudine confiteris. recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiamsi ueritas adhuc lateret quam credimus iam esse manifestatam. Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi .