<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="102" subtype="section" type="textpart"><p>Sed nobis tutum est in ea non progredi aliqua temeritate <lb/>
            sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, <lb/>
            nullo plenario terminata sunt, id autem fiducia securae <lb/>
            uocis adserere, quod in gubernatione domini dei nostri et saluatoris <lb/>
            Iesu Christi uniuersalis ecclesiae consensione roboratum <lb n="25"/>
            est. uerumtamen si quis me forte in eo concilio constitutum, <lb/>
            ubi talium rerum quaestio uersaretur, non praecedentibus <lb/>
            talibus quorum sententias sequi mallem urgeret, ut dicerem

<note type="footnote"> 1 repentinam <hi rend="italic">Nml</hi> 2 in <hi rend="italic">om. q</hi> 6 <hi rend="italic">pr</hi>. et] ei <hi rend="italic">J</hi> agent <hi rend="italic">Jml</hi> 7 utrum] <lb/>
            <hi rend="italic">pendet ex</hi> quaeritur, <hi rend="italic">quod mente supplendwn est ex</hi> solet quaeri <hi rend="italic">p. 372,19</hi> <lb/>
            acceptandam <hi rend="italic">L</hi> aliud <hi rend="italic">L</hi> 8 exsistat p.ç qui <hi rend="italic">om. S pr</hi>. coinmutus <lb/>
            <hi rend="italic">Mml\\jlc</hi> 9 attinet homines v 10 distat <hi rend="italic">Mpq</hi> im [mimo <hi rend="italic">L</hi> 12 ad J <lb/>
            et <hi rend="italic">Mmlp.ç;</hi> 13 id <hi rend="italic">om</hi>. p.ç fallacitur <hi rend="italic">L</hi> 16 alii] illi v 17 illi <hi rend="italic">om. <lb/>
             Vmh</hi> 18 <hi rend="italic">alt</hi>. agitur] agatur <hi rend="italic">J</hi> 21 tutum] tantum <hi rend="italic">L</hi> 22 in <hi rend="italic">del. Vm2</hi> <lb/>
            catholica <hi rend="italic">Mm2</hi> 23 fiducia] <hi rend="italic">figura$pr</hi>. securi <hi rend="italic">Nml</hi> 26 forte me <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            27 ubi <hi rend="italic">et</hi> rerum <hi rend="italic">om. L</hi> 28 talibus <hi rend="italic">om. J</hi> surgeret <hi rend="italic">J</hi> urgueret <hi rend="italic">Nz</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="374"/>
            quid ipse sentirem, si eo modo adfectus essem quo eram <lb/>
            cum ista dictarem, nequaquam dubitarem habere baptismum <lb/>
            eos, qui ubicumque et a quibuscumque illud uerbis euangelicis <lb/>
            consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, <lb/>
            quamquam eis ad salutem spiritalem non prodesset,<lb n="5"/>
            si caritate caruissent, qua catholicae insererentur ecclesiae; si <lb/>
            enim habeam, inquit, fidem ut montes transferam, <lb/>
            caritatem autem non habeam, nihil sum; sicut <lb/>
            iam praeteritis maiorum statutis non dubito etiam illos <lb/>
            habere baptismum, qui, quamuis fallaciter id accipiant, in <lb n="10"/>
            ecclesia tamen accipiunt uel ubi esse putatur ecclesia ab <lb/>
            eis in quorum societate id accipitur, de quibus dictum est: <lb/>
            ex nobis exierunt. ubi autem neque societas ulla esset ita <lb/>
            credentium neque ille qui ibi acciperet ita crederet, sed totum <lb/>
            ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum adprobandus <lb n="15"/>
            esset baptismus qui sic daretur, diuinum iudicium per alicuius <lb/>
            reuelationis oraculum concordi oratione et inpensis supplici <lb/>
            deuotione gemitibus inplorandum esse censerem, ita sane ut <lb/>
            post me dicturos sententias, ne quid iam exploratum et cognitum <lb/>
            adferrent, humiliter expectarem. quanto magis ergo<lb n="20"/>
            nunc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis uel maioris <lb/>
            auctoritatis istud dixisse accipiendus sum! 
</p></div><div n="103" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="54" unit="altchapter"/> Sed iam ut existimo tempus est hos etiam <lb/>
            libros de quaestione baptismi debito fine concludere. ubi nobis <lb/>
            ostendit dominus deus noster per pacificum episcopum

<note type="footnote">6 I Cor. 13, 2 13 I Ioh. 2, 19 25 uerba <hi rend="italic">ostendit dominzcsaedificamur <lb/>
            in petra</hi> — Eug. c. 218 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">def. N</hi></note>

<note type="footnote">1 sentiret <hi rend="italic">Lml</hi> eos <hi rend="italic">N</hi> modo—p. <hi rend="italic">375, 1</hi> qui ei con- <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            2 eos baptismum <hi rend="italic">v</hi> 6 <hi rend="italic">pro</hi> si <hi rend="italic">om. Kml</hi> qua] quo <hi rend="italic">JLppr</hi>. inserentnr <lb/>
            <hi rend="italic">JZppr</hi>. 7 inquid <hi rend="italic">V</hi> 10 accipiunt g 11 accipiant <hi rend="italic">MVp., om. L</hi> <lb/>
            putatur esse v 13 esset (ss <hi rend="italic">in ras., in mg</hi>. /\'■) <hi rend="italic">J, om. L</hi> 14 credentium] <lb/>
            crederet (ret <hi rend="italic">in ras.) J</hi> credendum <hi rend="italic">Vml</hi> 15 ioculanter <hi rend="italic">M</hi> iocalater <lb/>
            <hi rend="italic">Vmlp</hi> ioculatur &lt;; agentur <hi rend="italic">Jml</hi> 17 orationem <hi rend="italic">ppr</hi>. etdeuotione <lb/>
            <hi rend="italic">om. J, in mg. m2 X</hi> suplici <hi rend="italic">L</hi> subplici p. 18 cernerem <hi rend="italic">Mp</hi> <lb/>
            19 ne quid iam] nequitiam <hi rend="italic">fipr</hi>. 20 expectarent <hi rend="italic">L</hi> exspectarem p.v <lb/>
            22 istum <hi rend="italic">J</hi> istuc <hi rend="italic">Mp</hi>. illud <hi rend="italic">Yv</hi> 24 dubito <hi rend="italic">J</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="375"/>
            Cyprianum et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas <lb/>
            diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec deus id quoque <lb/>
            reuelaret, tolerarent potius diuersa sentientes quam se ab <lb/>
            eis nefario schismate separarent; ubi Donatistarum prorsus ora <lb/>
            clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. si enim <lb n="5"/>
            mali bonos in unitate contaminant, nullam iam ecclesiam cui <lb/>
            sociaretur uel ipse Cyprianus inuenit. si autem mali bonos in <lb/>
            unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus <lb/>
            Donatista proponit. baptismum autem si habent et tradunt <lb/>
            alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt <lb n="10"/>
            regnum dei non possidebunt, habent ac tradunt et haeretici <lb/>
            qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non <lb/>
            amiserunt, et tradere manendo potuerunt, sed tam infructuose <lb/>
            adque inutiliter tales talibus, quam et illi ceteri pares eorum <lb/>
            in eo quod regnum dei non possidebunt. et quemadmodum <lb n="15"/>
            illis correctis baptisma non incipit adesse quod deerat, sed <lb/>
            prodesse quod inerat, sic et haereticis. unde Cyprianus et qui <lb/>
            cum eo senserunt catholicae ecclesiae quam noluerunt praecidere <lb/>
            non potuerunt praescribere. quod uero aliter sapuerunt, <lb/>
            non expauescimus, quia cum eis ueneramur et Petrum; quod <lb n="20"/>
            autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis <lb/>
            aedificamur in petra.

<note type="footnote"> 2 cf. Phil. 3, 15 10 cf. Gal. 5, 19-21 </note>

<note type="footnote"> 1 &lt;con)senseruntl <hi rend="italic">pergit N</hi> 2 id quoque deus v quoque] <hi rend="italic">desinit J</hi> <lb/>
            4 donadistarum <hi rend="italic">L</hi> 5 claudantur p. 6 mali bonos] maliuolos <hi rend="italic">Kml</hi> <lb/>
            contiminant <hi rend="italic">L</hi> communicant <hi rend="italic">fJ-ml</hi> 10 operatur <hi rend="italic">L</hi> 12 opere <hi rend="italic">Fm/ji</hi> <lb/>
            enumerati <hi rend="italic">LV Eug</hi>. 13 tradere <hi rend="italic">ex</hi> tradendo <hi rend="italic">ut uid. K</hi> remanendo <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            redeundo <hi rend="italic">Mvi2</hi> tamen <hi rend="italic">N</hi> 14 patres <hi rend="italic">N</hi> 16 quode erat <hi rend="italic">L</hi> 18 praecedere <lb/>
            <hi rend="italic">Lml</hi> 19 praescripere <hi rend="italic">L</hi> 20 non <hi rend="italic">bis Kml</hi> 22 petram <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            petra. amen <hi rend="italic">KL</hi> EXPL. LIBRI DE BAPTISMO NUMERO SEPTEM <lb/>
            DO GRATIAS QUI LEGIS ORA PRO ME <hi rend="italic">K</hi> EXPLICIUNT LIBRI <lb/>
            DE BAPTISMO. SCI AUGUSTINI. NVMERO. <hi rend="italic">VII. L</hi> EXPLICIT DR <lb/>
            BAPTISMO BEATI AUSTINI (sic) LIBER SEPTIMUS <hi rend="italic">N</hi> EXPLICIT <lb/>
            DE BAPTISMO LIBER SEPTIMUS <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> 
</p></div></div><pb n="376"/><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><head><title type="main">AVGVSTINI RETRACTATIONVM LIB. II CAP. XLIIII (XVIII)</title></head><ab><title type="sub">(PAG. 152, 10 ED. KNOELL). DE BAPTISMO LIBRI SEPTEM. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Contra Donatistas auctoritate beatissimi episcopi et martyris <lb/>
            Cypriani se defendere molientes septem libros de baptismo<lb n="5"/>
            scripsi, in quibus docui nihil sic ualere ad refellendos <lb/>
            Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne aduersus <lb/>
            catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque <lb/>
            Cypriani. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>