Quocirca etiam si uere propterea uellent haeretici correcto errore uenire ad ecclesiam, quia putarent se baptismum non habere nisi in catholica acciperent, nec sic eis deberemus ad iterationem baptismi consentire, sed potius 2 praeteritom Jml 3 commotos Nmlç 5 deputet] dum putet N 7 correpto Nml 8 poterunt (in mg . putarunt) L et om. J et de v, item. lin. 9 9 ecclesia N 14 esse] add . non Nml 15 aliut Lml 16 intellegat N\'m2Vm2 (v) zizinia Lml 18 exsistente Ys causa existente N causa] add . diuortii v 19 disruperunt JLNw duorum om. Vmlq 21 obtinuit KLN$constitutis Mml 23 de om. V docendi essent nec integritatem baptismi prodesse peruersitati eorum si corrigi nollent, nec eorum peruersitate uiolatum fuisse integrum baptisma quamdiu corrigi noluerunt, nec quia corrigi uolunt melius in eis baptisma fieri, sed ipsos a malignitate discedere, illud autem incipere iam prodesse ad salutem quod prius inerat ad perniciem. haec enim discentes et salutem in catholica unitate desiderabunt et suum esse quod Christi est non existimabunt et ueritatis sacramentum quamuis in se positum cum errore proprio non miscebunt. Huc accedit, quia sic homines occulta nescio qua inspiratione dei detestantur, si quis iterum baptismum accipiat quem ubicumque iam acceperat, ut idem ipsi haeretici cum inde disputant frontem confricent et prope omnes eorum laici, qui aput eos inueterauerunt et animosam pertinaciam aduersus catholicam conceperunt, hoc solum illic sibi displicere fateantur et multi, qui propter adipiscenda aliqua commoda saecularia uel incommoda deuitanda transire ad eos uolunt, occultis conatibus ambiant, ut hoc eis quasi peculiari et domestico beneficio praestetur, ne rebaptizentur, et nonnulli ceteris eorum uanis erroribus et falsis criminationibus aduersus catholicam ecclesiam credentes hoc uno reuocentur ut eis sociari nolint, ne rebaptizari cogantur. quem sensum hominum omnia penitus corda occupantem isti Donatistae metuentes maluerunt recipere baptismum, qui aput Maximianistas quos damnauerunt datus est, et eo modo sibi linguas praecidere et ora oppilare quam denuo baptizare tot homines Mustitanae et Assuritanae et aliarum plebium, quas cum Feliciano et Praetextato et ceteris a se damnatis et ad se redeuntibus susceperunt. Cum enim fit hoc raro in singulis, inter multa spatia 3 baptis«»ina N 4 nolunt Mmlpz 6 pernctiem L 8 estimabunt MV extimabunt p. 10 qua] quia JmlLml 12 iidem Vv hereticum inde ppr . 13 eorum omnes V 20 criminatibus (na s. l. m2) V 22 poenitus L 24 damnauerant Nv 25 praecedere Jml ora. 8. 1. L quem Nml 26 tot (o in ras.) K asuritanae iVp 28 exceperunt p 29 hoc raro fit v locorum et temporum horror facti non ita sentitur. si autem repente conuenirentur, quos per tam longum tempus siue urgentibus periculis mortis siue per sollemnitates paschales memorati Maximianistae baptizauerant, et eis diceretur ut iterum baptizarentur, quoniam id quod in sacrilegio schismatis acceperant nihil esset, id quidem diceretur quod eos pertinacia sui erroris dicere cogeret, ut possent qualicumque falsa umbra constantiae contra calorem ueritatis suae duritiae rigorem glaciemque contegere. sed quia hoc illi ferre non possent et quod in tam multis hominibus fieret nec ipsi possent tolerare qui facerent, praesertim quia idem ipsi eos in parte Primiani rebaptizarent qui eos in parte Maximiani iam baptizauerant, receptus est baptismus illorum et interceptus tyfus istorum. quod nullo modo eligerent fieri, nisi amplius sibi aduersari arbitrarentur horrorem hominum de iterata tinctione quam considerationem de perdita defensione. quod non ideo dixerim, quia humano sensu deterreri debuimus, si ab haereticis uenientes denuo baptizari ueritas cogeret, sed quia sanctus Cyprianus ait hoc ipso magis haereticos ad necessitatem ueniendi adigi potuisse, si rursus in catholica baptizarentur, propterea commemorare uolui, quantus paene in omnium mentibus huius facti horror insidat, quem diuinitus infusum esse crediderim, ut aduersus quaslibet disputationes quas infirmi discutere nequeunt horrore ipso ecclesia muniretur.