Illud autem quid habeat rationis non uideo, ut nondum dicatur ouis errans, cui quaerenti salutem ohristianam in haereticorum incidere errorem et aput eos contingit baptizari, et ouis iam facta dicatur in ipsa intus catholica, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiauit et in ea cordis falsitate baptismum accepit. aut si et talis non fit ouis nisi cum se ad deum ueraci corde conuerterit, sicut iste non quando fit ouis baptizatur, si iam baptizatus erat, sed ouis nondum erat, sic et ille qui uenit ab haereticis ut ouis fiat non tunc baptizandus est, si aput illos iam eodem baptismo baptizatus erat, quamuis adhuc ouis non erat. quapropter cum omnes etiam intus mali auari inuidi ebriosi et contra disciplinam christianam uiuentes merito dici possint et mendaces et tenebrosi et mortui et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo? Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de ueritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum peruersitate peruersum fieri dicit sacramentum dei quod etiam in peruersis esse declaratur. certe Iohannes apostolus apertissime dicit: qui 30 I Ioh. 2, 9 1 fuerant priue J 3 baptizare Cypr . 4 exiebat p 5 et om. β 8 attentius KLMm2N 9 cos s. I. K 11 illut Lml quod Jml 13 incideret Mmlp . 15 et non factis om. J 16 accipit Mf1; 18 pro ouie**** N pabtizatus L 20 illos] eos $v 23 possunt M 29 dei sacramentum v in om. Jml peruersi L odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc, et iterum: qui odit fratrem suum homicida est. cur ergo tales intus baptizant, quos in maliuola inuidia fuisse Cyprianus ipse commemorat? Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida? quomodo benedicunt oleum tenebrae? si autem deus adest sacramentis et uerbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta dei ubique recta sunt et mali homines quibus nihil prosunt ubique peruersi sunt. Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere baptismum, quia non habet ecclesiam? et utique cum baptizatur etiam d-e sancta ecclesia interrogatur. quasi uero ille, qui intus non factis sed uerbis saeculo renuntiat, non hoc in baptismo interrogatur. sicut ergo huius falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, sic et illius de ecclesia sancta falsa responsio non efficit, ut baptismus non sit quem percipit, et sicut ille si postea quod fallaciter responderat ueraciter impleat, non ei baptismus repetitur sed uita corrigitur, sic et ille si postea ueniat ad ecclesiam de qua interrogatus falsum responderat, quia eam se habere dum non haberet putabat, ipsa quam non habebat ei datur, non quod acceperat iteratur, cur autem ad uerba quae procedunt ex ore homicidae possit tamen deus oleum sanctificare et in altari quod haeretici posuerunt non «possit nescio, nisi forte quem cor hominis fallaciter conuersum intus non inpedit, lignum fallaciter positum inpedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur nullis hominum falsitatibus- inpeditus. si ergo ad hoc ualet quod dictum est in euangelio: deus 2 I Ioh. 3, 15 4 cf. Cypr. ep. 73,, 14 5 cap. 20-22] cf. Cypr. ep. 70 28 Ioh. 9, 31 3 intus tales v inuidia om . p 5 aqua p.ç mundam Lml 7 amministrentur p pr . 10 illut Lml 13 non factis intus v 14 interrogetur v 15 percepit LmlNml 17 responderet Nml 18 ei om. Nml 23 altare Nml 25 impedit EL impe#dit N lingua N 27 impeditus KLNq 28 adhuc L peccatorem non audit, ut per peccatorem sacramenta non celebrentur, quomodo exaudit homicidam deprecantem uel super aquam baptismi uel super oleum uel super eucharistiam uel super capita eorum quibus manus inponitur? quae tamen omnia et fiunt et ualent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus ecclesia. cum dare nemo possit quod non habet, quomodo dat homicida spiritum sanctum? et tamen etiam intus ipse baptizat: deus ergo dat etiam ipso baptizante spiritum sanctum.