<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>In his uerbis multa consideranda sunt, quibus in hoc <lb/>
            uiro, qui dilexit decorem domus domini et locum tabernaculi <lb/>
            habitationis eius, christianae caritatis fulgor elucet: primo quia

<note type="footnote"> 9 Cypr. ep. 73, 26 17 I Cor. 11, 16 27 cf. Ps. 25, 8 </note>

<note type="footnote"> 7 quem elegentem <hi rend="italic">Nml$pr</hi>. quem legentem <hi rend="italic">Nm2</hi> non satiant] consatiant <lb/>
            <hi rend="italic">Nml</hi> 8 iocunditas <hi rend="italic">LMNq</hi> exalat <hi rend="italic">MVm2p</hi>. exaltat <hi rend="italic">Vmlç</hi> <lb/>
            9 exhuberat <hi rend="italic">Jml</hi> inquid <hi rend="italic">V</hi> breuibus <hi rend="italic">Cypr</hi>. 10 karissime <hi rend="italic">Mp</hi>. <lb/>
            11 perscribentes <hi rend="italic">NVp</hi>. 13 in <hi rend="italic">(del.)</hi> quantum in fi 15 condimus <hi rend="italic">Nml</hi> <lb/>
            16 diuinam <hi rend="italic">inserui, cf. p. 281, 6</hi> 17 et <hi rend="italic">om. LVml</hi> 19 reseruatur <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            21 collegi <hi rend="italic">Mmlp.ç</hi> honor collegii <hi rend="italic">v</hi> 22 nunc de <hi rend="italic">Cypr</hi>. 25 mutua] <lb/>
            tua <hi rend="italic">JLNa 28</hi> ueritatis <hi rend="italic">N</hi> fulgura lucent <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            id quod sensit non tacuit, deinde quia tam mansuete et pacifice <lb/>
            protulit, quia cum his qui aliud sentiebant ecclesiasticam <lb/>
            pacem tenuit, quia in unitatis uinculo tantam salubritatem <lb/>
            esse intellexit, quia eam tantum dilexit et sobrie custodiuit, <lb/>
            quia uidit et sensit etiam diuersa sentientes posse salua caritate <lb n="5"/>
            sentire — neque enim cum malis tenere se diceret diuinam <lb/>
            concordiam et dominicam pacem; bonus quippe habere erga <lb/>
            malos pacem potest, tenere autem cum eis pacem non potest <lb/>
            quam ipsi non tenent —, postremo quia nemini praescribens <lb/>
            neque praeiudicans, quominus unusquisque episcoporum quod <lb n="10"/>
            putat faciat habens arbitrii sui liberam potestatem, etiam nobis <lb/>
            qualibuscumque locum dedit pacifice secum ista tractandi. praesens <lb/>
            est enim non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam <lb/>
            quae in illo maxime uiguit et mori numquam potuit caritatem. <lb/>
            huic ergo inhaerere et conglutinari desiderans si non inpediar <lb n="15"/>
            inconuenientia peccatorum meorum, orationibus eius adiutus <lb/>
            discam, si potero, per litteras eius, quanta pace per eum <lb/>
            ecclesiam suam dominus et quanto solacio gubernauerit, et <lb/>
            per eius sermonis adfectum uisceribus humilitatis indutus si <lb/>
            quid uerius sentio cum orbe terrarum, non ei praeponam cor <lb n="20"/>
            meum nec in eo ipso, quod aliter sentiens non tamen diremptus <lb/>
            est ab orbe terrarum. maius quippe in eo robur uirtutis <lb/>
            eminuit, cum ista quaestio nondum discussa nutaret, quod <lb/>
            aliter sentiens quam multi collegae tantam moderationem optinuit, <lb/>
            ut ecclesiae dei sanctam societatem nulla schismatis labe <lb n="25"/>
            truncaret, quam si omnia non solum ueraciter sed etiam pariter <lb/>
            sine ista uirtute sentiret. neque enim ei placeo, si eius ingenium <lb/>
            facultatemque sermonis et doctrinae ubertatem sancto <lb/>
            concilio cunctarum gentium, cui profecto interfuit per

<note type="footnote"> 1 sentit <hi rend="italic">L</hi> quia tam] quietam <hi rend="italic">J</hi> quietem <hi rend="italic">Kml</hi> 2 aliut <hi rend="italic">Lml</hi> <lb/>
            5 sensis <hi rend="italic">L</hi> 8 malis <hi rend="italic">Nml</hi> 10 quominus (q <hi rend="italic">in ras., pr</hi>. u <hi rend="italic">s. I.) K</hi> <lb/>
            12 dedit locum <hi rend="italic">L</hi> 15 impediar <hi rend="italic">KLN</hi> 17 discat <hi rend="italic">Lml</hi> pacem <hi rend="italic">Kml</hi> <lb/>
            18 solatio <hi rend="italic">LMNqv</hi> 19 sermones afflectum <hi rend="italic">Nml</hi> 21 diremtus <hi rend="italic">KNml Ffi</hi>? <lb/>
            direptus <hi rend="italic">L</hi> 22 eum <hi rend="italic">Nml</hi> robor <hi rend="italic">Vml</hi> rubor jjlc uirtutes <hi rend="italic">Nml</hi> <lb/>
            23 emicuit <hi rend="italic">L</hi> 24 collega et tantam (tanta ç) <hi rend="italic">Mmlpz</hi> obtinuit <hi rend="italic">KV,</hi> <lb/>
            25 sancta <hi rend="italic">Nml</hi> 26 truncatur <hi rend="italic">L</hi> 28 sancto <hi rend="italic">eras. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            spiritus unitatem, praeponere adfectem, praesertim iam in tali ueritatis <lb/>
            luce posito, ubi certissime cernit quod hic pacatissime <lb/>
            requirebat. ex illa enim ubertate haec nostra quae uidentur <lb/>
            eloquia tamquam infantilia rudimenta deridet. ibi uidet qua <lb/>
            regula pietatis hic egerit, ut nihil ei esset in ecclesia carius<lb n="5"/>
            unitate. ibi etiam ineffabili delectatione contuetur, quam prouida <lb/>
            et misericordissima dispensatione dominus, ut tumores <lb/>
            nostros curaret, stulta mundi elegit, ut confunderet sapientes <lb/>
            adque in ordinibus membrorum ecclesiae suae tam salubriter <lb/>
            omnia conlocaret, ne de ingenio uel litteris suis, quas adhuc<lb n="10"/>
            ignorarent cuius munere haberent, electos se ad adiutorium <lb/>
            euangelicum homines dicerent adque inde pestifera inflarentur <lb/>
            superbia. quam gaudet Cyprianus, quanto serenius in illa luce <lb/>
            contuetur, pro quanta salute humani generis factum sit, ut <lb/>
            inueniatur aliquid, quod merito reprehendi possit, quamuis ip<lb n="15"/>
            Christianis et piis litteris oratorum, et non inueniatur in litteris <lb/>
            piscatorum! de hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino <lb/>
            securus neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas <lb/>
            audeo uel putare uel dicere neque illius huic sententiae, in <lb/>
            qua ei uisum est aliter suscipiendos ab haereticis uenientes<lb n="20"/>
            quam uel in praeteritum suscipiebantur, sicut ipse testatur, <lb/>
            uel nunc suscipiuntur, sicut totius orbis christiani plenario concilio <lb/>
            rationabilis consuetudo firmata est, meam praepono sententiam <lb/>
            sed ecclesiae sanctae catholicae, quam sic ille dilexit <lb/>
            et diligit, in qua tam uberem cum tolerantia fructum adtulit,<lb n="25"/>
            cuius uniuersitas ipse non fuit sed in eius uniuersitate permansit, <lb/>
            cuius radicem numquam deseruit sed in cuius radice fecundus <lb/>
            ut esset fecundior ab agricola caelesti purgatus est, pro <lb/>
            cuius pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et

<note type="footnote"> 8 cf. I Cor. 1, 27 28 cf. Ioh. 15, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 affectum <hi rend="italic">LMml</hi> 4 infantialia <hi rend="italic">J</hi> 5 esset ei v 6 delectione <hi rend="italic">Vml</hi> <lb/>
            dilectatione p. 8 eligit <hi rend="italic">ViiqmS</hi> 10 collocarent <hi rend="italic">L</hi> 11 ad <hi rend="italic">om. Lq</hi> <lb/>
            13 0 quam <hi rend="italic">v</hi> quam audet <hi rend="italic">Jml</hi> tanto gaudet <hi rend="italic">Jm2</hi> 14 ut <hi rend="italic">s. Z. K</hi> <lb/>
            15 reprehendatur <hi rend="italic">v</hi> 17 ergo <hi rend="italic">Nm2</hi> gaudeo <hi rend="italic">LNml</hi> 18 liberas} <lb/>
            literas <hi rend="italic">Lml</hi> 23 propono <hi rend="italic">Nml</hi> 25 qua tam] quanta <hi rend="italic">fypr</hi>. 29 eradicetur <lb/>
            <hi rend="italic">LVjju;</hi> eradiceretur <hi rend="italic">Nml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="283"/>
            triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum <lb/>
            et ueritatis libertate redarguit et caritatis uirtute sustinuit. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Unde nos idem ipse copiosissime ammonet multos <lb/>
            in delictis et peccatis suis mortuos, quamuis ad Christi <lb/>
            societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis <lb n="5"/>
            membra non pertinentes, quae si sola baptizaret illi utique non <lb/>
            baptizarent, specie tamen intus uideri et baptizari et baptizare, <lb/>
            et in eis quamuis mortuis illius tamen baptismum uiuere, <lb/>
            qui non moritur et mors ei ultra non dominabitur. cum ergo <lb/>
            et intus sint mortui neque latentes — nam non de illis tanta <lb n="10"/>
            diceret Cyprianus —, qui uel non pertineant ad illam uiuam <lb/>
            columbam uel nondum pertineant, et foris sint mortui qui <lb/>
            manifestius ad eam uel non pertineant uel nondum pertineant, <lb/>
            uerumque sit non posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non <lb/>
            uiuit, manifestum est eos, qui intus a talibus baptizantur, si <lb n="15"/>
            uera conuersione cordis accedunt, ab eo uiuificari cuius est <lb/>
            baptismus, si autem saeculo uerbis et non factis renuntiant, <lb/>
            quales Cyprianus et intus esse testatur, nec ipsos uiuificari <lb/>
            nisi conuertantur et uerum tamen habere baptismum, etiamsi <lb/>
            non conuertantur; unde etiam exteriores mortuos, quamuis <lb n="20"/>
            neque uiuant neque uiuificent, habere tamen baptismum uiuum <lb/>
            qui eis tunc prosit ad uitam, si conuertantur ad pacem, similiter <lb/>
            manifestum est. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Quapropter qui tunc ab haeresibus uenientes in <lb/>
            eodem Christi baptismo quem foris acceperant suscipiebant et <lb n="25"/>
            dicebant se ueterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc <lb/>
            ecclesia suscipit, frustra contra eos dicebatur aput ueteres <lb/>
            haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic

<note type="footnote"> 3 cap. 18 et 19] cf. Cypr. ep. 71 5 cf. Cant. 6, 8 9 cf. Rom. <lb/>
            6, 9 17 cf. Cypr. ep. 11, 1 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">moltos Jml</hi> 4 et <hi rend="italic">om. ppr</hi>. suis et peccatis v a christo <hi rend="italic">§pr</hi>. 5 in <lb/>
            innocentis <hi rend="italic">p pr</hi>. 9 quia <hi rend="italic">L</hi> illi non ultra <hi rend="italic">v</hi> 10 sunt <hi rend="italic">Mml</hi> non <hi rend="italic">om. L</hi> <lb/>
            11 ad illam-12 nondum pertineant <hi rend="italic">om. MVp</hi>. ad illam-13 non pertineant <lb/>
            <hi rend="italic">om. &lt;;</hi> 12 sunt <hi rend="italic">Mml</hi> 15 eos <hi rend="italic">s. I. L</hi> 16 conuersatione <hi rend="italic">NVml</hi> 18 quale <lb/>
            <hi rend="italic">Nml</hi> 19 tamen uerum <hi rend="italic">v</hi> 24 uenientem <hi rend="italic">Kml</hi> 25 quem] quo <hi rend="italic">Vml</hi> quam p.ç <lb/>
            26 se] si <hi rend="italic">Nml</hi> 27 suscipit ecclesia <hi rend="italic">v</hi> 28 haereseos et schismatum <hi rend="italic">Cypr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            essent qui de ecclesia recedebant et hic baptizati prius fuerant, <lb/>
            quos tunc ad ecclesiam reuertentes et paenitentiam agentes <lb/>
            necesse non erat baptizari. statim enim, ut unaquaeque haeresis <lb/>
            existebat et a congregatione catholicae communionis exibat, non <lb/>
            dico alio die, sed et ipso die poterat inruentes in se aliquos<lb n="5"/>
            baptizare. et ideo si uetus haec erat consuetudo, ut sic susciperentur, <lb/>
            quod nec ipsi qui contra disserebant negare potuerunt, <lb/>
            nulli paulo adtentius aduertenti potest esse dubium <lb/>
            etiam eos sic esse susceptos, qui foris in haeresibus baptizati <lb/>
            sunt. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>