Mirum est autem, quomodo dicatur separari a se et diuidi omnino non posse baptismum et ecclesiam. si enim baptisma in baptizato inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab ecclesia potest et baptisma non potest? in baptizato autem inseparabiliter baptisma permanere manifestum est, quia, in quemlibet profundum malorum et in quamlibet horribilem uoraginem peccatorum inruat baptizatus usque ad apostaticam 13 cf. Cypr. ep. 73, 25 18 cf. Cypr. ep. 11, 1 22 cf. Cypr. ep. 73, 25 2 post L 3 et om. L 4 at] ait Nml ad V 8 respondeamus ei v 11 eorum peruersitatibus v 13 obtinere β non potuit Jml 14 qui prior Nml baptismo om. L 16 quod] qui JMv iunge: et quod ille accepit Christi est 18 illi N 19 alt . accepit Vp.ç nam] Nec L 22 autem est v 25 baptismus v 27 quemlibet] quodlibet v 28 apostolicam (sic) J ruinam, non caret baptismo et ideo per paenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere iudicatur. baptizatum autem posse separari ab ecclesia quis dubitauerit? inde quippe omnes haereses exierunt quae uocabulo christiano decipiunt. Quamobrem quia manifestum est in baptizato esse baptismum, cum baptizatus de ecclesia separatur, baptismus qui in illo est cum illo utique separatur. et ideo non omnes qui tenent baptismum tenent et ecclesiam, sicut non omnes qui tenent ecclesiam tenent et uitam aeternam. aut si ecclesiam tenere non dicimus nisi eos, qui diuina mandata custodiunt, multos iam esse concedimus baptismum tenentes et ecclesiam non tenentes. Quamobrem non praeoccupat haereticus baptismum, cum eum ab ecclesia sumpserit, nec potuit amittere cum recederet, quem iam non habere ecclesiam dicimus et tamen baptismum habere concedimus. nec primatum quisque sibi derogat et haeretico tribuit, quia eum dicit secum abstulisse quod non legitime daret sed tamen legitimum daret, nec iam legitime haberet sed legitimum haberet. primatus autem non est nisi in sancta conuersatione et uita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tamquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam et illa columba inter multorum coruorum inprobitatem gemens; nisi forte, cum Esau propter lenticulae concupiscentiam primatum perdiderit, tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores raptores faeneratores inuidi ebriosi et ceteri huiusmodi, quales in ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. quapropter aut quod est tenere ecclesiam non hoc est, in diuinis tenere primatum, aut si omnis qui tenet ecclesiam etiam primatum tenet, omnes 13 cf. Cypr. ep. 73, 25 21- cf. Eph. 5, 27 22 cf. Cant. 6, 8 23 cf. Gen. 25, 29-34 6 de] ab Vv 8 et om. JmlNw 11 multos-concedimus om. J et om. N 13 praeoccupauit Mm2 14 sumserit JKp . recederit L 16 habere baptismum v quisquam Vv 24 perdiderit om. J, perderet suppl. m2 25 feneratores KN$v foeneratores L illi iniqui ecclesiam non tenent, qui tamen intus uidentur et baptismum dare et habere a nullo nostrum negantur. nam eos primatum in diuinis habere quis dicat, nisi qui nihil diuinum sapit? Sed iam ad illa eloquia pacifica Cypriani, hoc est ad epistulae finem omnibus consideratis pertractatisque peruentum est, quae me legentem et saepe repetentem non satiant. tanta ex eis iucunditas fraterni amoris exhalat, tanta dulcedo caritatis exuberat. haec tibi, inquit, breuissime nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominusunusquisqueepiscoporumquodputatfaciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus (diuinam) concordiam et dominicam pacem tenemus, maxime cum et apostolus dicat: \'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum de bono patien-tiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.