<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico <lb/>
            sermocinari instituimus peragamus. qui cum sibi opposuisset <lb/>
            quod dici a fratribus nouerat: quid ergo fiet de his qui <lb/>
            in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes <lb/>
            sine baptismo admissi sunt?, potens est, inquit, dominus <lb n="10"/>
            misericordia sua indulgentiam dare et eos <lb/>
            qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia <lb/>
            dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. <lb/>
            bene quidem praesumpsit, quod caritas unitatis cooperire <lb/>
            posset multitudinem peccatorum. quodsi habebant baptismum <lb n="15"/>
            et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos <lb/>
            esse censebant, id erratum cooperiebat caritas unitatis, quamdiu <lb/>
            inerat ista non diabolica discessio, sed humana temptatio, <lb/>
            donec eis, sicut apostolus dicit, si quid aliter sapiebant dominus <lb/>
            reuelaret. et ideo uae istis, qui per sacrilegam praecisionem <lb n="20"/>
            ab unitate dirrupti, si et aput nos et aput illos est baptismus, <lb/>
            rebaptizant, si autem in catholica sola est, nec baptizant. siue <lb/>
            ergo rebaptizent sine non baptizent, non sunt in uinculo pacis, <lb/>
            unde cuilibet istorum uulneri adhibeant medicinam. nos autem <lb/>
            si ad ecclesiam sine baptismo admittimus; in eo numero sumus <lb n="25"/>
            quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse <lb/>
            praesumpsit. si autem — sicut iam, ut arbitror, ex his quae

<note type="footnote"> 8 Cypr. ep. 73, 23 14. 17 cf. I Petr. 4, 8 19 cf. Phil. 3, 15 </note>

<note type="footnote"> 2 potest contagione <hi rend="italic">v</hi> 3 conuincuntur <hi rend="italic">edd. uet</hi>. euincuntur Mps <lb/>
            uincuntur <hi rend="italic">cet. v</hi> 6 cypriano beato <hi rend="italic">Kml</hi> 7 pergamus <hi rend="italic">v</hi> obposuisset <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 9 ad ecclesiam de haereei <hi rend="italic">v</hi> 10 potenst est <hi rend="italic">L</hi> inquid <hi rend="italic">KVq</hi> <lb/>
            11 et <hi rend="italic">om. N</hi> eosque <hi rend="italic">Nm2</hi> eis <hi rend="italic">Mmlp.çm2</hi> 14 praesumsit <hi rend="italic">K</hi> cooperiret <lb/>
            <hi rend="italic">Lml</hi> posset cooperire <hi rend="italic">v</hi> 15 abebant <hi rend="italic">L</hi> 17 unitatis charitas <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            18 dissensio <hi rend="italic">MVv</hi> dissessio p.ç 19 dicit apostolus <hi rend="italic">v</hi> quod <hi rend="italic">Lml</hi> <lb/>
            20 ue <hi rend="italic">L Vç</hi> 21 disrupti <hi rend="italic">LNsv</hi> 23 rebaptizant <hi rend="italic">et</hi> baptizant <hi rend="italic">N</hi> 27 praesumsit <lb/>
            <hi rend="italic">K</hi> praesumit <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            in superioribus libris diximus manifestum est — etiam in <lb/>
            haereticorum peruersitate potest esse christiani baptismi integritas, <lb/>
            si qui temporibus illis rebaptzauerunt nec tamen ab <lb/>
            unitatis conpagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt <lb/>
            ad ueniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine baptismo admissos<lb n="5"/>
            ab ecclesiae muneribus non separari potuisse testatur. <lb/>
            porro si uerum est aput haereticos et schismaticos non esse <lb/>
            baptismum Christi, quanto minus obessent in unitate positis <lb/>
            aliena peccata, si ad unitatem uenientibus et sine baptismo <lb/>
            admissis soluerentur et propria! nam si teste Cypriano unitatis<lb n="10"/>
            uinculum tantum ualet, quomodo possent laedi peccatis alienis <lb/>
            qui nollent ab unitate recedere, si etiam non baptizati peccatis <lb/>
            propriis non perirent, qui ad eam uellent ex haeresi accedere? 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Quod autem adiungit Cyprianus et dicit: non tamen <lb/>
            quia aliquando erratum est, ideo semper errandum<lb n="15"/>
            est, cum magis sapientibus et deum timentibus <lb/>
            congruat patefactae et perspectae ueritati libenter <lb/>
            adque incunctanter obsequi quam pertinaciter <lb/>
            adque obstinate contra fratres et consacerdotes\' <lb/>
            pro haereticis reluctari, uerissime dicit, nec alteri potius<lb n="20"/>
            quam sibi aduersatur qui resistit apertissimae ueritati. <lb/>
            sed per illa quae tam multa iam diximus, quantum arbitror, <lb/>
            liquido apparet et certum est baptismum Christi nec haereticorum <lb/>
            peruersitate, cum aput eos datur et sumitur, posse <lb/>
            uiolari. sed ut certum nondum sit, saltem adhuc esse dubium<lb n="25"/>
            quisquis ea quae dicta sunt etiam retinens cogitauerit confitetur. <lb/>
            non ergo apertissimae resistimus ueritati, sed aut pro <lb/>
            manifesta ueritate certamus, sicut ego existimo, aut certe,

<note type="footnote">14 Cypr. ep. 73, 23 21 cf. II Tim. 3, 8 </note>

<note type="footnote"> 3 in temporibus <hi rend="italic">Lml</hi> 4 compagine p 5 quia <hi rend="italic">JmlL</hi> sine\' <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 6 potuisse separari <hi rend="italic">Nv</hi> 10 uinculum unitatis <hi rend="italic">M</hi> 11 possunt <lb/>
            <hi rend="italic">Mmh</hi> laeti <hi rend="italic">L</hi> peccata <hi rend="italic">Nml</hi> alienis peccatis <hi rend="italic">v</hi> 19 consacerdotes] <lb/>
            contra sacerdotes <hi rend="italic">Cypr</hi>. 21 apertissime <hi rend="italic">JLN$23</hi> liquido] <lb/>
            aliquando <hi rend="italic">L</hi> 25 nondum] non <hi rend="italic">p pr,</hi> saltim <hi rend="italic">LM</hi> adhuc saltim <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            26 renitens <hi rend="italic">Vp.v</hi> 27 apertissime <hi rend="italic">KmlVp</hi>. ueritati resistimus v <lb/>
            28 ergo <hi rend="italic">L</hi> exęstimo <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam <lb/>
            esse arbitrantur, adhuc quaerimus ueritatem. et ideo, si aliter <lb/>
            se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus <lb/>
            ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter <lb/>
            unitatem Cyprianus ad ueniam pertinere praesumpsit. si autem <lb n="5"/>
            baptismus Christi, sicut ea quae iam multa dicta sunt indicant, <lb/>
            et in non integra uel uita uel fide, siue eorum qui <lb/>
            uidentur esse intus nec tamen ad unicae illius columbae membra <lb/>
            pertinent, siue eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam <lb/>
            aperte foris sint, potest esse integer, qui eum illis temporibus <lb n="10"/>
            repetebant eandem ueniam propter unitatis caritatem merebantur, <lb/>
            quam meruisse propter eiusmodi caritatem credidit Cyprianus <lb/>
            eos, quos sine baptismo admissos esse arbitratus est. isti <lb/>
            ergo, qui nulla existente -causa — quandoquidem, sicut idem <lb/>
            Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt — <lb n="15"/>
            se ab eiusdem unitatis caritate praeciderunt, locum omnis <lb/>
            ueniae perdiderunt, et qui ipso scelere schismatis interirent, <lb/>
            etiam si post catholicam non rebaptizarent, quanto supplicio <lb/>
            digni sunt, qui uel quod eos non habere Cyprianus adfirmat <lb/>
            habentibus catholicis dare conantur uel, sicut res ipsa manifestat, <lb n="20"/>
            quod et ipsi habent non habere catholicam criminantur! 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Sed quia nunc, ut dicere coeperam, cum Cypriani <lb/>
            litteris sermocinari instituimus, non, ut arbitror, etiam illi, <lb/>
            si adesset, uiderer pertinaciter adque obstinate contra <lb/>
            fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari, <lb n="25"/>
            cum acciperet tanta ista quae nos mouent, cur etiam aput <lb/>
            haereticos in suo maligno errore peruersos baptismum tamen <lb/>
            Christi per se ipsum reuerentissimum adque sanctissimum esse

<note type="footnote"> 8 cf. Cant. 6, 8 24 Cypr. ep. 73, 23 </note>

<note type="footnote"> 2 arbitrabantur <hi rend="italic">Jml</hi> 5 praesumsit <hi rend="italic">K</hi> 6 ...ea <hi rend="italic">N</hi> 7 in <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            10 perte <hi rend="italic">Jml</hi> sunt <hi rend="italic">LNml</hi> integer (ge <hi rend="italic">in ras.) K</hi> 11 ueniam] <lb/>
            uenientiam <hi rend="italic">llml</hi> charitatem unitatis <hi rend="italic">v</hi> 14 exsistente pLc 16 se] <lb/>
            sed <hi rend="italic">Nml</hi> 17 ipsos <hi rend="italic">L</hi> 18 rebaptizent <hi rend="italic">ppr. 20</hi> ipsa res <hi rend="italic">Nv</hi> <lb/>
            21 ipse*.. <hi rend="italic">Lml</hi> si <hi rend="italic">N</hi> 22 cypriano <hi rend="italic">Vml</hi> 23 illi, si] si illi <hi rend="italic">Jml,</hi> <lb/>
            si ille <hi rend="italic">Jm2</hi> 28 reuerendissimum <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            posse credamus. cumque et ipse testetur, cuius nobis testimonium <lb/>
            ponderis magni est, sic eos admitti in praeteritum <lb/>
            solitos, quisquis eius sermone commotus haereticos denuo <lb/>
            baptizandos esse non dubitat, eos, quibus hoc propter tanta <lb/>
            quae contradicuntur nondum persuasum est, tales esse deputet,<lb n="5"/>
            quales in praeteritum fuerunt qui baptizatos in haeresi solo <lb/>
            proprio errore correcto simpliciter admiserunt et cum eis per <lb/>
            unitatis uinculum salui esse potuerunt. quisquis autem et <lb/>
            praeterita ecclesiae consuetudine et posteriore robore plenarii <lb/>
            concilii et tot tantisque sanctarum scripturarum testimoniis<lb n="10"/>
            et ipsius Cypriani multis docamentis et perspicuis rationibus <lb/>
            ueritatis intellegit Christi baptismum uerbis euangelicis consecratum <lb/>
            non fieri cuiuslibet hominis peruersitate peruersum, <lb/>
            eodem unitatis uinculo intellegat saluos esse potuisse quibus <lb/>
            aliud salua caritate tunc uisum est. ac per hoc simul oportet <lb n="15"/>
            intellegatur eos, quos nulla zizania, nulla palea, si ipsi frumenta <lb/>
            esse uoluissent, in societate ecclesiae toto orbe diffusae <lb/>
            poterant maculare et ideo nulla existente causa se ab eodem <lb/>
            unitatis uinculo dirruperunt, quodlibet illorum duorum uerum <lb/>
            sit, siue quod Cyprianus tunc sensit siue quod catholicae uniuersitas<lb n="20"/>
            unde ille non recessit optinuit, foris apertissime constitutos <lb/>
            in manifesto sacrilegio schismatis saluos esse non <lb/>
            posse et omnia, quae habent de diuinis sacramentis et liberalitate <lb/>
            unius legitimi uiri, quamdiu\' tales sunt, ad eorum confusionem <lb/>
            potius quam ad salutem ualere. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>