<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Quia ergo Iohannis baptismus non erat idem qui <lb/>
            baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum. et propterea <lb/>
            nihil ex illo documenti adferri potest, cur propterea post haereticos <lb/>
            baptizandum sit, quia baptizatum est post Iohannem, cum Iohannes <lb n="25"/>
            haereticus non fuerit et potuerit habere baptismum quamuis <lb/>
            a Christo concessum non tamen Christi proprium, cum Christi

<note type="footnote"> 1 I Cor. 9, 15 2 Rom. 11, 13 3 Eph. 3, 4 II Tim. 2, 8 <lb/>
            11 cf. Gal. 5, 19-21 18 cf. Cypr. de zelo et liuore cap. 1-4 20 cf. <lb/>
            Cypr. ep. 73, 14 21 cf. lib. IIIl 7, 10 </note>

<note type="footnote"> 1 scriptum <hi rend="italic">Lml</hi> ab <hi rend="italic">om. Vml</hi> 5 eorum] autem <hi rend="italic">pml</hi> dixit eorum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            dixit <hi rend="italic">om. L</hi> 6 ministrat <hi rend="italic">Jml</hi> 8 <hi rend="italic">alt</hi>. et] in <hi rend="italic">v</hi> 9 maius <hi rend="italic">JLMNpq</hi> minus <lb/>
            uel <hi rend="italic">Nç</hi> 11 sunt] sint <hi rend="italic">Lml</hi> 12 luxoriae <hi rend="italic">MmJp.ç</hi> benefitia <hi rend="italic">Nml</hi> inimitiae <lb/>
            <hi rend="italic">Nml</hi> 14 eomesationes <hi rend="italic">Jm2\\t.ml</hi> commessationes <hi rend="italic">LM</hi> conmissationes <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> commissationes <hi rend="italic">(pr</hi>. m <hi rend="italic">m2) q</hi> 17 <hi rend="italic">inuidios Lml</hi> 19 libore <hi rend="italic">Kmlpq</hi> <lb/>
            24 documenti ex illov <hi rend="italic">26 quamuis-278, 1 baptismum om. ç</hi> 27 cum] sedJ </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            habuerit caritatem, et possit haereticus habere baptismum <lb/>
            Christi et peruersitatem diaboli, sicut intus alius potest habere <lb/>
            baptismum Christi et inuidiam diaboli. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>\'At enim multo magis post haereticum baptizandum est, <lb/>
            quia Iohannes haereticus non erat et tamen post eum baptizatum<lb n="5"/>
            est\'. \'sic\', dicit aliquis, \'multo magis post ebriosum baptizandum <lb/>
            est, quia Iohannes sobrius erat et tamen post eum <lb/>
            baptizatum est\', et quid ei respondeamus non habebimus nisi <lb/>
            baptizatis a Iohanne baptismum Christi non habentibus esse <lb/>
            traditum, in quibus autem est baptismus Christi, quibuslibet<lb n="10"/>
            peruersitatibus eorum nullo modo fieri, ut non sit in eis baptismus <lb/>
            Christi. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Non itaque idcirco haereticus ius baptismi optinere potuit <lb/>
            quia prior baptizauit, sed quia non suo baptismo baptizauit, <lb/>
            et si ius baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit<lb n="15"/>
            et ille Christi est quod accepit. multa enim contra ius dantur <lb/>
            nec tamen ideo uel nulla uel non data dicuntur. neque enim <lb/>
            et ille, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiat, iure <lb/>
            accipit baptismum et tamen accipit. nam tales in ecclesia et <lb/>
            Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat et nos experimur<lb n="20"/>
            et gemimus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>