<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Nulli enim prophetarum, nulli prorsus hominum in <lb n="20"/>
            scripturis diuinis legimus esse concessum baptizare in aqua <lb/>
            paenitentiae in remissionem peccatorum, quod Iohanni concessum <lb/>
            est, qua mirabili gratia suspendens in se corda <lb/>
            populorum uiam praepararet in eis illi, quem se tanto praedicaret <lb/>
            esse maiorem. sed dominus Iesus Christus tali baptismo <lb n="25"/>
            mundat ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur,

<note type="footnote"> 2 Ioh. 1,16 5.24 cf. Matth. 11,10 8 cr. lob. 13, 4-5 cf. Matth. <lb/>
            3, 13 14 cf. Matth. 11, 11 15 cf. Ioh. 1, 27 21 cf. Matth. 3, 11 </note> <note type="margin"><hi rend="italic">.uf. v</hi></note>

<note type="footnote"> 1 patere <hi rend="italic">$pr</hi>. accipere <hi rend="italic">Nv</hi> accepissi p.ç 2 ipso] idem <hi rend="italic">Lml</hi> 3 accepimus <lb/>
            (iXaaofjisv) <hi rend="italic">Lml</hi> accipimus <hi rend="italic">cet. v, cf. p. 85, 2</hi> 4 certe <hi rend="italic">JZ.Np.c</hi> <lb/>
            5 eum <hi rend="italic">om. L</hi> 6 quem <hi rend="italic">Nml</hi> 8 tingi <hi rend="italic">v</hi> 9 subiecit se <hi rend="italic">L</hi> 10 muniri <lb/>
            quos <hi rend="italic">Lml</hi> 11 contempneret <hi rend="italic">L</hi> 13 potuisset <hi rend="italic">M</hi> 14 in] inter <hi rend="italic">p.ml</hi> <lb/>
            15 calceamenti <hi rend="italic">v</hi> 16 baptismus <hi rend="italic">L</hi> 17 humilissimus <hi rend="italic">Nml</hi> et <lb/>
            baptismo] <hi rend="italic">pergit V</hi> baptismi <hi rend="italic">M</hi> baptisme jx; 18 locum s. <hi rend="italic">l. L</hi> offerendo <lb/>
            p 21 scribturis <hi rend="italic">Jml</hi> concessum esse <hi rend="italic">v</hi> aqua] qua <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            aquam <hi rend="italic">p pr</hi>. 22 remissionem <hi rend="italic">Mm2v</hi> remissione <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="272"/>
            Iohannes autem tali baptismo praetinguebat, quo accepto esset <lb/>
            baptisma etiam dominicum necessarium, non ut illud repetatur, <lb/>
            sed ut eis qui Iohannis baptismum acceperant etiam <lb/>
            Christi baptismus, cui uiam praeparabat ille, traderetur. si <lb/>
            enim Christi humilitas conmendanda non esset, nec baptismo<lb n="5"/>
            Iohannis opus esset; rursus si in Iohanne finis esset, post <lb/>
            Iohannis baptisma Christi baptismate opus non esset. sed quia <lb/>
            finis legis Christus ad iustitiam omni credenti, ab illo <lb/>
            demonstratum est ad quem pergeretur, ad hunc cum peruentum <lb/>
            fuerit permanetur. idem igitur Iohannes et celsitudinem domini<lb n="10"/>
            praedicauit, cum eum sibi longe praeposuit, et humilitatem, cum <lb/>
            eum tamquam infimum baptizauit. sed si Iohannes Christum <lb/>
            solum baptizasset, melioris baptismi dispensator Iohannes fuisse <lb/>
            putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi <lb/>
            est quo christiani tinguntur. et rursus si omnes prius baptismo <lb n="15"/>
            Iohannis et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus <lb/>
            minusque perfectus Christi baptismus merito uideretur, qui non <lb/>
            sufficeret ad salutem. quocirca et baptismo Iohannis baptizatus <lb/>
            est dominus, ut superbas hominum ceruices ad salutare suum <lb/>
            baptismum flecteret, et non solus illo baptismate tinctus est,<lb n="20"/>
            ne hoc ipso superius illud ostenderet quod eo solus ipse baptizari <lb/>
            meruisset, et ultra illud perseuerare non siuit, ne hoc <lb/>
            unum quo ipse baptizat indigere praecedente altero uideretur. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Quaero itaque, si baptismo Iohannis peccata dimittebantur, <lb/>
            quid amplius praestari potuit per baptismum Christi<lb n="25"/>
            eis, quos apostolus Paulus post Iohannis baptismum Christi

<note type="footnote"> 8 Rom. 10, 4 26 cf. Act. 19, 3-5 </note>

<note type="footnote"> 1 iohannis <hi rend="italic">Nml</hi> pertinguebat <hi rend="italic">N</hi> praetingebat <hi rend="italic">v</hi> esse <hi rend="italic">(i pr</hi>. 2 repetatur <lb/>
            <hi rend="italic">om. Mp</hi>. 3 baptismum Ioannis <hi rend="italic">v</hi> 5 baptismum <hi rend="italic">N</hi> 6 rursum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            9 adhuc <hi rend="italic">L</hi> 10 permaneretur <hi rend="italic">LNv</hi> 12 infirmum <hi rend="italic">L Vp.ç</hi> 13 Ioannes <lb/>
            dispensator <hi rend="italic">v</hi> 14 quod <hi rend="italic">L</hi> quam] quia <hi rend="italic">L</hi> 15 quod <hi rend="italic">L</hi> tinguuntur <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 19 esset <hi rend="italic">Mmlp.ç</hi> dominus] cbristus <hi rend="italic">Lml</hi> salutarem <lb/>
            <hi rend="italic">JKml</hi> 20 baptismum] baptisma <hi rend="italic">Vv</hi> solum <hi rend="italic">LmlN</hi> 21 superans J <lb/>
            22 ne] nec <hi rend="italic">KmlN</hi> 23 quod <hi rend="italic">KmlN</hi> et ipse <hi rend="italic">J</hi> 25 amplium <hi rend="italic">Lml</hi> <lb/>
            praestare <hi rend="italic">Vsml</hi> praestare potuit baptismus <hi rend="italic">v</hi> per <hi rend="italic">in ras. J, om. N</hi> <lb/>
            26 baptismum Ioannis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            baptismo uoluit baptizari? si autem Iohannis baptismo non <lb/>
            dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Iohanne Cypriani <lb/>
            temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis <lb/>
            fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, <lb/>
            quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum P an <lb n="5"/>
            quia eos unitas ecclesiae tenebat? quid ergo? Iohannes non <lb/>
            erat in unitate, amicus ille sponsi, uiae dominicae praeparator <lb/>
            et ipsius domini baptizator? quis hoc dementissimus dixerit? <lb/>
            quapropter quamquam ita credam baptizasse Iohannem in aqua <lb/>
            paenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis <lb n="10"/>
            in spe remitterentur peccata, re ipsa uero in domini baptismo <lb/>
            id fieret, sicut resurrectio quae expectatur in finem spe in <lb/>
            nobis facta est, sicut dicit apostolus, quia simul nos excitauit <lb/>
            et simul sedere fecit in caelestibus, et idem <lb/>
            dicit: spe enim salui facti sumus — nam et Iohannes ipse <lb n="15"/>
            cum dicat: ego quidem baptizo uos in aqua paenitentiae <lb/>
            in remissionem peccatorum, dominum uidens <lb/>
            ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi-, <lb/>
            tamen, ne quisque contendat etiam in baptismo Iohannis dimissa <lb/>
            esse peccata, sed ampliorem aliquam sanctificationem eis quos <lb n="20"/>
            iussit Paulus denuo baptizari per baptismum Christi esse conlatam, <lb/>
            non ago pugnaciter. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet <lb/>
            intuendum est, quoquo modo se habeat baptisma Iohannis, <lb/>
            cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit, quae <lb n="25"/>
            causa fecerit, ut post Iohannem sanctum baptizari homines <lb/>
            oportuerit et post episcopos auaros non oportuerit. nemo enim <lb/>
            negat, quod in agro dominico Iohannes triticum erat et, si

<note type="footnote"> . 3 cf. Cypr. de lapsis c. 6 7 cf. Ioh. 3, 29 9 cf. Matth. 3, 11<lb/>
             13 Eph. 2, 6 15 Rom. 8, 24 16 Matth. 3, 11 18 Ioh. 1, 29 </note>

<note type="footnote"> 10 in <hi rend="italic">v</hi> et <hi rend="italic">JKLMNp.ç, ras. in V</hi> remissione <hi rend="italic">MN</hi> baptizati <lb/>
            <hi rend="italic">Kml</hi> 11 re] se <hi rend="italic">N</hi> 13 nobis] uobis <hi rend="italic">L</hi> 15 ipse Ioannes <hi rend="italic">v</hi> 16 paenitentiae <lb/>
            <hi rend="italic">J</hi> in paenitentia <hi rend="italic">cet</hi>. in poenitentiam <hi rend="italic">v</hi> 17 remissione <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            20 aliquam ampliorem <hi rend="italic">v</hi> 21 conlatum <hi rend="italic">KMp.mlç</hi> collatum <hi rend="italic">Vml</hi> collatam <lb/>
            <hi rend="italic">NVm2</hi> 24 quomodo <hi rend="italic">LMp.ç</hi> 27 <hi rend="italic">pr</hi>. oportuerint <hi rend="italic">ppr</hi>. 28 domini <lb/>
            <hi rend="italic">V ml</hi> </note>

<note type="footnote"> LI. August. 0. Don. I. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb/>
             
<pb n="274"/>
            amplius non potest, in ubertate centena; item nemo dubitat <lb/>
            auaritiam, quae est idolorum seruitus, in messe dominica inter <lb/>
            paleas numerari. cur ergo post triticum baptizatur et post <lb/>
            paleam non baptizatur? si propterea Paulus post Iohannem <lb/>
            baptizauit, quia Iohanne melior erat, cur non et Cyprianus<lb n="5"/>
            post faeneratores collegas suos baptizauit, quibus ultra conparationem <lb/>
            melior erat? si propterea post tales collegas Cyprianus <lb/>
            non baptizauit, quia in unitate cum illo erant, \'nec post <lb/>
            Iohannem Paulus debuit, quia eadem unitate continebantur. <lb/>
            an forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae<lb n="10"/>
            membra pertinent et ille non pertinet, cui potestas ipsa domini <lb/>
            Iesu Christi per columbae speciem spiritu sancto descendente <lb/>
            monstrata est? immo uero ille intime pertinet, isti uero uel <lb/>
            occasione alicuius scandali uel ultima uentilatione a tritico <lb/>
            separandi nequaquam pertinent, et tamen post illum baptizatum<lb n="15"/>
            est, post istos non baptizatur. quae igitur causa est, nisi quia <lb/>
            baptisma, quod illos iussit Paulus accipere, non hoc erat quod <lb/>
            per Iohannem dabatur? et ideo in eadem ipsa unitate ecclesiae <lb/>
            baptismus Christi, si baptizante faeneratore tradatur, repeti non <lb/>
            potest, baptismum autem Iohannis etiam ab ipso Iohanne accipientes<lb n="20"/>
            postea Christi baptismo baptizari oportebat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>