<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Quibus omnibus rebus ostenditur aliud esse sacramentum <lb/>
            baptismi, aliud conuersionem cordis, sed salutem <lb/>
            hominis ex utroque conpleri. nec, si unum horum defuerit, ideo<lb n="15"/>
            putare debemus consequens esse ut et alterum desit, quia et <lb/>
            illud sine isto potest esse in infante et hoc sine illo potuit <lb/>
            esse in latrone, conplente deo siue in illo siue in isto quod <lb/>
            non ex uoluntate defuisset, cum uero ex uoluntate alterum <lb/>
            horum defuerit, reatu hominem inuolui. et baptismus quidem<lb n="20"/>
            potest inesse ubi conuersio cordis defuerit, conuersio autem <lb/>
            cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto <lb/>
            baptismo non potest. neque enim ullo modo dicenda <lb/>
            est conuersio cordis ad deum, cum dei sacramentum contemnitur. <lb/>
            iuste igitur reprehendimus anathemamus detestamur<lb n="25"/>
            abominamur peruersitatem cordis haereticorum, sacramentum <lb/>
            tamen euangelicum non ideo non habent, quia per quod utile <lb/>
            est non habent. quapropter, cum ad fidem et ueritatem ueniunt <lb/>
            et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non

<note type="footnote"> 5 cf. Rom. 10, 10 11 Ioh. 9, 21 28 cf. Cypr. ep. 73, 22 </note>

<note type="footnote"> 2 contemtu <hi rend="italic">Jml</hi> contemptus <hi rend="italic">Mmlpml</hi> contentus <hi rend="italic">Vml</hi> contemtus q <lb/>
            4 impleri <hi rend="italic">Ntn2</hi> 5 indientia <hi rend="italic">L</hi> 7 eis] eisi <hi rend="italic">Jml</hi> alii pro eis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            13 rebus omnibus <hi rend="italic">v</hi> 17 illo] ullo <hi rend="italic">NmlVml</hi> 22 contemto <hi rend="italic">JmlKp.ç</hi> <lb/>
            23 baptismo <hi rend="italic">om. Nv</hi> nullo <hi rend="italic">L</hi> dicendum <hi rend="italic">N</hi> 24 cum] con <hi rend="italic">Mml</hi> <lb/>
            28 et ueritatem <hi rend="italic">om. M</hi> 29 nonn <hi rend="italic">N ml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="261"/>
            eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos <lb/>
            in eo quo deprauati adque peruersi sunt ad regnum <lb/>
            caelorum sic disciplinis caelestibus erudimus, ut, quod in eis <lb/>
            integrum est, nullo modo uiolemus nec propter hominis uitium, <lb/>
            si quid in homine dei est, uel nullum uel uitiosum esse <lb n="5"/>
            dicamus. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Iam pauca restant ex epistula ad Iubaianum. sed <lb/>
            quia in eis et de praeterita ecclesiae consuetudine dicitur et <lb/>
            de baptismo Iohannis, quod solet non paruam mouere quaestionem <lb/>
            hominibus rem manifestam parum adtendentibus, quia <lb n="10"/>
            iussi sunt ab apostolo in Christo baptizari qui baptismum <lb/>
            Iohannis acceperant, non neglegenter tractanda sunt et in uolumen <lb/>
            aliud differenda, ne huius modus inmoderatus sit. 
</p></div></div><div n="5" subtype="book" type="textpart"><ab><title type="sub">LIBER QVINTUS. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/> 
          Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, <lb n="15"/>
            cum ab haereticis uel schismaticis uenientes, si euangelicis <lb/>
            uerbis consecratum baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, <lb/>
            beato Cypriano teste utimur. ipse quippe sibi quaestionem <lb/>
            proposuit ex ore utique fratrum siue quaerentium ueritatem <lb/>
            siue pro ueritate certantium. inter disputationes enim <lb n="20"/>
            suas, quibus uolebat ostendere denuo baptizandos haereticos, <lb/>
            de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, <lb/>
            ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in <lb/>
            praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes <lb/>
            sine baptismo admissi sunt? hic tota causa

<note type="footnote"> 11 cf. Act. 19, 3-5 23 Cypr. ep. 73, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quo <hi rend="italic">scripsi</hi> quod <hi rend="italic">codd. v</hi> deprauitati <hi rend="italic">Nml</hi> 5 quod <hi rend="italic">L</hi> 6 discamus <lb/>
            <hi rend="italic">}iml</hi> 9 solet] <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">Nml</hi> 13 suft\'erenoia J <hi rend="italic">modos L</hi> sit] <hi rend="italic">add</hi>. amen <lb/>
            <hi rend="italic">JKVI1&lt;;</hi> contuli deo gratias <hi rend="italic">K</hi> EXPLICIT (EXPL J) LIBER QUARTUS <lb/>
            &lt;1111 <hi rend="italic">M)</hi> INCIPIT LIBER QUINTUSJQVNTUS <hi rend="italic">L</hi> QUINTUS DO GRA- <lb/>
            TIAS <hi rend="italic">K) JKLMVps</hi> EXPLICIT LIB QUARTUS SCI AGUSTINI IN- <lb/>
            CIPIT EIUSDE LIB. V <hi rend="italic">N</hi> 15 prestinam <hi rend="italic">Nml</hi> 16 cum <hi rend="italic">om. L</hi> ab <lb/>
            <hi rend="italic">011, Nmhml</hi> 17 baptizatur ji? 22 disseruimus <hi rend="italic">om. J,</hi> dictum est <lb/>
            <hi rend="italic">suppl. m2</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="262"/>
            Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus <lb/>
            naufragauit. si enim uere baptismum non habebant, qui uenientes <lb/>
            ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata <lb/>
            eorum, cum communicatum est talibus siue ab eis qui erant <lb/>
            ante Cyprianum siue ab ipso Cypriano, necesse est ut unum<lb n="5"/>
            dicatur ex duobus, aut perisse iam tunc ecclesiam talium communione <lb/>
            maculatam aut non obesse cuiquam in unitate permanenti <lb/>
            aliena etiam nota peccata. illud autem quia dicere <lb/>
            non possunt, perisse tunc ecclesiam contagione communionis <lb/>
            eorum qui sine baptismo ad eam, sicut Cyprianus dicit, admissi<lb n="10"/>
            sunt — alioquin nec originem suam poterunt adserere, si tunc <lb/>
            periit ecclesia, quoniam plus quadraginta anni sunt inter Cypriani <lb/>
            passionem et diuinorum codicum exustionem, unde isti calumniarum <lb/>
            suarum fumos iactantes occasionem faciendi schismatis <lb/>
            inuenerunt, sicut consulum ordo declarat —,*restat ut fateantur<lb n="15"/>
            nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari <lb/>
            unitatem Christi. quod cum fassi fuerint, non inuenient causam, <lb/>
            cur se ab ecclesiis orbis terrarum, quas per apostolos institutas <lb/>
            pariter legimus. separare debuisse contendant, quia neque illae <lb/>
            quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt et isti, qui<lb n="20"/>
            non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab <lb/>
            eis et rumpendo uinculum pacis utique in schismate perierunt. <lb/>
            apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla <lb/>
            fuit causa separationis. nullam uero fuisse causam separationis <lb/>
            apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant.non autem maculari in unitate bonos etiam a cognitis malis <lb n="25"/>
            docemus teste Cypriano, qui dicit in praeteritum de haeresi <lb/>
            ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissos; quorum tamen <lb/>
            nefaria sacrilegia quae super eos erant, quia baptismo dimissa.

<note type="footnote"> 3 cf. Ps. 50, 5 12 cf. VII 2, 3 med. </note>

<note type="footnote"> 3 erant <hi rend="italic">s. I. K</hi> 4 communicatus <hi rend="italic">L</hi> erant] fuerant <hi rend="italic">Kv</hi> 10 dicit <lb/>
            Cyprianus <hi rend="italic">v</hi> 11 poterant (a <hi rend="italic">in ras.) J</hi> potuerunt <hi rend="italic">L</hi> 12 plus] <hi rend="italic">add</hi>. quam <lb/>
            <hi rend="italic">LMm2Vv</hi> 14 fumus <hi rend="italic">Jml</hi> occa*sionem <hi rend="italic">N</hi> 15 inuenerant <hi rend="italic">v</hi> 17 falsi <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            fessi <hi rend="italic">Mml</hi> 18 se] si p.ç 19 contendent <hi rend="italic">Jml</hi> illae <hi rend="italic">JK</hi> ille <lb/>
            <hi rend="italic">LmlNmlp.çml</hi> illi <hi rend="italic">cet. v</hi> 21 in <hi rend="italic">s. I. N</hi> 26 a <hi rend="italic">del. N</hi> 27 docemur <hi rend="italic">Nm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            non erant, si polluere et perdere non potuerunt ecclesiae sanctitatem, <lb/>
            nulla malorum contagione potest perire. quapropter si <lb/>
            Cyprianum uerum dixisse consentiunt, eo teste conuincuntur <lb/>
            in crimine schismatis, si Cyprianum falsum dixisse contendunt, <lb/>
            eo teste non utantur in quaestione baptismatis. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>