Quibus omnibus rebus ostenditur aliud esse sacramentum baptismi, aliud conuersionem cordis, sed salutem hominis ex utroque conpleri. nec, si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse in infante et hoc sine illo potuit esse in latrone, conplente deo siue in illo siue in isto quod non ex uoluntate defuisset, cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. et baptismus quidem potest inesse ubi conuersio cordis defuerit, conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto baptismo non potest. neque enim ullo modo dicenda est conuersio cordis ad deum, cum dei sacramentum contemnitur. iuste igitur reprehendimus anathemamus detestamur abominamur peruersitatem cordis haereticorum, sacramentum tamen euangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. quapropter, cum ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non 5 cf. Rom. 10, 10 11 Ioh. 9, 21 28 cf. Cypr. ep. 73, 22 2 contemtu Jml contemptus Mmlpml contentus Vml contemtus q 4 impleri Ntn2 5 indientia L 7 eis] eisi Jml alii pro eis v 13 rebus omnibus v 17 illo] ullo NmlVml 22 contemto JmlKp.ç 23 baptismo om. Nv nullo L dicendum N 24 cum] con Mml 28 et ueritatem om. M 29 nonn N ml eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quo deprauati adque peruersi sunt ad regnum caelorum sic disciplinis caelestibus erudimus, ut, quod in eis integrum est, nullo modo uiolemus nec propter hominis uitium, si quid in homine dei est, uel nullum uel uitiosum esse dicamus. Iam pauca restant ex epistula ad Iubaianum. sed quia in eis et de praeterita ecclesiae consuetudine dicitur et de baptismo Iohannis, quod solet non paruam mouere quaestionem hominibus rem manifestam parum adtendentibus, quia iussi sunt ab apostolo in Christo baptizari qui baptismum Iohannis acceperant, non neglegenter tractanda sunt et in uolumen aliud differenda, ne huius modus inmoderatus sit. LIBER QVINTUS. Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis uel schismaticis uenientes, si euangelicis uerbis consecratum baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum siue quaerentium ueritatem siue pro ueritate certantium. inter disputationes enim suas, quibus uolebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: sed dicit aliquis: quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt? hic tota causa 11 cf. Act. 19, 3-5 23 Cypr. ep. 73, 23 2 quo scripsi quod codd. v deprauitati Nml 5 quod L 6 discamus }iml 9 solet] add . et Nml 13 suft\'erenoia J modos L sit] add . amen JKVI1<; contuli deo gratias K EXPLICIT (EXPL J) LIBER QUARTUS <1111 M) INCIPIT LIBER QUINTUSJQVNTUS L QUINTUS DO GRA- TIAS K) JKLMVps EXPLICIT LIB QUARTUS SCI AGUSTINI IN- CIPIT EIUSDE LIB. V N 15 prestinam Nml 16 cum om. L ab 011, Nmhml 17 baptizatur ji? 22 disseruimus om. J, dictum est suppl. m2 Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus naufragauit. si enim uere baptismum non habebant, qui uenientes ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata eorum, cum communicatum est talibus siue ab eis qui erant ante Cyprianum siue ab ipso Cypriano, necesse est ut unum dicatur ex duobus, aut perisse iam tunc ecclesiam talium communione maculatam aut non obesse cuiquam in unitate permanenti aliena etiam nota peccata. illud autem quia dicere non possunt, perisse tunc ecclesiam contagione communionis eorum qui sine baptismo ad eam, sicut Cyprianus dicit, admissi sunt — alioquin nec originem suam poterunt adserere, si tunc periit ecclesia, quoniam plus quadraginta anni sunt inter Cypriani passionem et diuinorum codicum exustionem, unde isti calumniarum suarum fumos iactantes occasionem faciendi schismatis inuenerunt, sicut consulum ordo declarat —,*restat ut fateantur nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari unitatem Christi. quod cum fassi fuerint, non inuenient causam, cur se ab ecclesiis orbis terrarum, quas per apostolos institutas pariter legimus. separare debuisse contendant, quia neque illae quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt et isti, qui non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab eis et rumpendo uinculum pacis utique in schismate perierunt. apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla fuit causa separationis. nullam uero fuisse causam separationis apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant.non autem maculari in unitate bonos etiam a cognitis malis docemus teste Cypriano, qui dicit in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissos; quorum tamen nefaria sacrilegia quae super eos erant, quia baptismo dimissa. 3 cf. Ps. 50, 5 12 cf. VII 2, 3 med. 3 erant s. I. K 4 communicatus L erant] fuerant Kv 10 dicit Cyprianus v 11 poterant (a in ras.) J potuerunt L 12 plus] add . quam LMm2Vv 14 fumus Jml occa*sionem N 15 inuenerant v 17 falsi L fessi Mml 18 se] si p.ç 19 contendent Jml illae JK ille LmlNmlp.çml illi cet. v 21 in s. I. N 26 a del. N 27 docemur Nm2 non erant, si polluere et perdere non potuerunt ecclesiae sanctitatem, nulla malorum contagione potest perire. quapropter si Cyprianum uerum dixisse consentiunt, eo teste conuincuntur in crimine schismatis, si Cyprianum falsum dixisse contendunt, eo teste non utantur in quaestione baptismatis.