<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> His igitur omnibus uitiis circumsaeptum catholicum <lb/>
            non adulemus nec ei, quia christianus catholicus est, <lb/>
            inpunitatem quam scriptura diuina non promittit promittere <lb/>
            audeamus. nec si aliquid unum habeat ex his quae dicta sunt, <lb/>
            debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. ad<lb n="25"/>
            Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur <lb/>
            quod regnum dei non possidebunt. nolite, inquit,\' <lb/>
            errare. neque fornicatores neque idolis seruientes

<note type="footnote"> 9 Gal. 5, 21 12 cf. I Ioh. 1, 8 14 Eph. 5, 5-6 27 I Cor. 6, 9-10 <lb/>
            2 sed haereticum <hi rend="italic">v</hi> 5 luxoriosum <hi rend="italic">Mmlq</hi> 7 commessatorem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            commisatorem <hi rend="italic">M</hi> comesatorem <hi rend="italic">Nm2</hi> comissatorem ç comessatorem <hi rend="italic">Vv</hi> <lb/>
            sed catholicum <hi rend="italic">v</hi> 9 conclusit &lt;; 11 possedebunt <hi rend="italic">Nml (saepius)</hi> <lb/>
            14 et <hi rend="italic">om. M</hi> enim] autem <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">βυ</foreign> Eug</hi>. quoniam] quod (d s. <hi rend="italic">Z.) N</hi> <lb/>
            18 de <hi rend="italic">om. L</hi> 21 circumseptum <hi rend="italic">codd. praeter NVm2</hi> circumsepto catholico <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 22 adulemur <hi rend="italic">Jm2Vv</hi> 23 impunitatem <hi rend="italic">KNm2§</hi> 24 iis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            26 corinteos <hi rend="italic">Nml</hi> 27 inquid ç </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            neque adulteri neque molles neque masculorum <lb/>
            concubitores neque fures neque auari neque ebriosi <lb/>
            neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. <lb/>
            non ait: \'qui haec omnia uitia simul habuerint <lb/>
            regnum dei non possidebunt\', sed: \'neque illi neque illi\', ut <lb n="5"/>
            in singulis hoc subaudias quod nulli eorum regnum dei possidebunt. <lb/>
            sicut ergo haeretici regnum dei non possidebunt, sic <lb/>
            auari regnum dei non possidebunt. nec dubitandum est quidem <lb/>
            poenas ipsas, quibus cruciabuntur qui regnum dei non possidebunt, <lb/>
            pro diuersitate criminum esse diuersas et alias aliis <lb n="10"/>
            acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus <lb/>
            peccatorum sint disparia tormenta poenarum. neque enim frustra <lb/>
            ipse dominus ait: tolerabilius erit Sodomis quam <lb/>
            uobisin die iudicii. sed tamen ad non possidendum regnum <lb/>
            dei tantundem ualet ex uitiis illis quod elegeris mitius, quantum <lb n="15"/>
            uel plura uel unum quod perspexeris grauius. et quia illi <lb/>
            possessuri sunt regnum dei quos ad dextram constituet ille <lb/>
            iudex, nec eis qui ad dextram constitui non merebuntur aliquid <lb/>
            aliud quam ad sinistram esse remanebit. nulla uox reliqua est <lb/>
            quam sicut haedi audiant ex ore pastoris nisi: ite in ignem <lb n="20"/>
            aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, <lb/>
            licet ex illo igne, sicut dixi, diuersa possint distribui pro <lb/>
            criminum diuersitate supplicia. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Utrum autem catholicum pessimis moribus alicui <lb/>
            haeretico, in cuius uita praeter id quod haereticus est non <lb n="25"/>
            inueniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, <lb/>
            non audeo praecipitare sententiam. si autem quis dicat: \'quia <lb/>
            haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia

<note type="footnote"> 13 Matth. 11, 24 20 Matth. 25, 41 </note>

<note type="footnote"> 6 in <hi rend="italic">s. Z. L, om. p Eug</hi>. subaudiatis <hi rend="italic">N</hi> 9 ipsas poenas <hi rend="italic">v</hi> cruciabantur <lb/>
            <hi rend="italic">Jml</hi> qui] quibus <hi rend="italic">L</hi> 11 disparilibus <hi rend="italic">N</hi> 12 peccatorim <hi rend="italic">Jml</hi> <lb/>
            frustra enim <hi rend="italic">Lml</hi> 13 ait] dicit <hi rend="italic">Mv</hi> 17 sint <hi rend="italic">p.ml</hi> dexteram <hi rend="italic">JVfit?, item <lb/>
            lin. 18</hi> 19 sinistra <hi rend="italic">L</hi> reliqua uox <hi rend="italic">v</hi> 20 hedi <hi rend="italic">KLMNp.ç</hi> 21 diabulo <lb/>
            <hi rend="italic">J</hi> 22 dixit <hi rend="italic">ppr</hi>. possunt <hi rend="italic">N</hi> 26 proponere <hi rend="italic">Vmlpml</hi> 27 quis <lb/>
            autem <hi rend="italic">L</hi> 28 qui ne <hi rend="italic">talia$pr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            consequantur; carnalis est enim et animalis ac per hoc et aemulus <lb/>
            sit necesse est et animosus et inuidus et inimicus ipsi ueritati <lb/>
            ab eaque dissentiens&gt;, intellegat et de illis malis quod <lb/>
            unum mitius elegerit solum in quoquam esse non posse, ea <lb/>
            scilicet causa, quoniam carnalis et animalis est. uelut ebriositas,<lb n="5"/>
            quam non solum sine horrore nominare sed etiam cum hilaritate <lb/>
            praedicare iam populi consuerunt, numquid in quo fuerit <lb/>
            sola esse poterit? quis enim ebriosus non et contentiosus et <lb/>
            animosus et inuidus et a praeceptorum sanitate dissentiens et <lb/>
            arguentibus se grauiter inimicus? iam uero ut et fornicator<lb n="10"/>
            et adulter non sit, difficile est. potest tamen non esse haereticus, <lb/>
            sicut haereticus potest non esse ebriosus nec adulter <lb/>
            aut fornicator nec luxuriosus aut amator pecuniae aut ueneficus <lb/>
            et simul haec omnia potest non esse. neque enim unum <lb/>
            aliquod uitium omnia cetera consequuntur. propositis itaque<lb n="15"/>
            duobus, uno catholico cum his omnibus uitiis, alio haeretico <lb/>
            sine his quae possunt non esse in haeretico, quamuis contra <lb/>
            fidem non uterque disputet et tamen contra fidem uterque <lb/>
            uiuat et spe uana uterque fallatur et a caritate spiritali uterque <lb/>
            dissentiat et ob hoc uterque ab illius unicae columbae<lb n="20"/>
            corpore alienus sit, cur in uno eorum sacramentum Christi <lb/>
            cognoscimus, in alio nolumus, quasi aut huius aut huius sit, <lb/>
            cum in utroque idem sit et non nisi dei sit et quamuis in <lb/>
            pessimis bonum sit? et si hominum qui hoc habent alius est <lb/>
            alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo<lb n="25"/>
            quam in isto, quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit <lb/>
            alio deterior, deteriorem baptismum gerit, nec si unus eorum <lb/>
            sit bonus alius malus, in malo malus est baptismus et in bono

<note type="footnote"> 20 cf. Cant. 6, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 ueritate <hi rend="italic">Nml</hi> 3 habeaque p.ml 4 eligeret <hi rend="italic">L</hi> 5 est et ani-_ <lb/>
            malis <hi rend="italic">L</hi> 7 populi praedicare iam consueuerunt <hi rend="italic">v</hi> 8 potuerit <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 post <hi rend="italic">(in mg</hi>. potest) <hi rend="italic">Lml</hi> pot#est p. 13 luxoriosus ç; pecunia <hi rend="italic">Vml\\jl</hi>? <lb/>
            15 consecuntur <hi rend="italic">Vç;</hi> 17 iis <hi rend="italic">Vv</hi> 18 <hi rend="italic">pr</hi>. utraque <hi rend="italic">Jml</hi> 19 a <hi rend="italic">om. L(i pr</hi>. <lb/>
            20 ob] ab <hi rend="italic">Nml</hi> illis <hi rend="italic">L</hi> 22 agnoscimus <hi rend="italic">v</hi> 23 cum 8. <hi rend="italic">l, K</hi> 26 <hi rend="italic">alt</hi>. <lb/>
            in <hi rend="italic">om. N</hi> 28 malo] malum fis </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            bonus, sed in utroque bonus, sicut lumen solis uel etiam <lb/>
            lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam <lb/>
            in melioribus, sed idem in utrisque, quamuis eos diuerse pro <lb/>
            illorum diuersitate uel laetificet uel excruciet. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Illud sane quod de catechumenis obiciebatur Cypriano, <lb n="5"/>
            quod in martyrio deprehensi et pro Christi nomine occisi <lb/>
            etiam sine baptismo coronarentur, quid ad rem pertineat non <lb/>
            satis intellego, nisi forte quia dicebant multo magis haereticos <lb/>
            cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni <lb/>
            admitterentur, cum ipse dixerit: nisi quis renatus <lb n="10"/>
            fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum <lb/>
            caelorum. qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum <lb/>
            diuina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere. <lb/>
            sed etiam in ipsa intus catholica bonum catechumenum malo <lb/>
            baptizato anteponimus, nec ideo tamen sacramento baptismatis, <lb n="15"/>
            quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam <lb/>
            aut catechumeni sacramentum sacramento baptismi praeferendum <lb/>
            putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato <lb/>
            fideliorem melioremque cognoscimus. melior enim centurio <lb/>
            Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. iste enim et <lb n="20"/>
            ante baptismum sancto spiritu impletus est, ille et post baptismum <lb/>
            inmundo spiritu inflatus est. uerumtamen Cornelius <lb/>
            si etiam spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contempti <lb/>
            tanti sacramenti reus fieret. cum autem baptizatus est, <lb/>
            non utique melius sacramentum quam Simon accepit, sed <lb n="25"/>
            diuersa hominum merita sub eiusdem sacramenti pari sanctitate

<note type="footnote"> 5 cf. Cypr. ep. 73, 22 10 Ioh. 3, 5 21 cf. Act. cap. 10 cf. Act. <lb/>
            8, 13. 18. 19 </note>

<note type="footnote"> 3 <hi rend="italic">alt</hi>. in] non <hi rend="italic">Nml</hi> 5 de <hi rend="italic">om. L</hi> cathecumenus <hi rend="italic">JmlK constantert</hi> <lb/>
            cathecuminus <hi rend="italic">M, cet. uariant</hi> 7 conarentur <hi rend="italic">L</hi> pertineant <hi rend="italic">L</hi> 9 quo <lb/>
            <hi rend="italic">(o in ras.) L</hi> q** <hi rend="italic">J</hi> 11 intrauit <hi rend="italic">Ntnl</hi> 16 imbutus <hi rend="italic">KMYp</hi>. 17 sacramento <lb/>
            <hi rend="italic">om. ppr</hi>. baptismo <hi rend="italic">Mm2</hi> 19 enim] <hi rend="italic">add</hi>. erat <hi rend="italic">Mm2</hi> <lb/>
            20 simomone <hi rend="italic">Lml</hi> 21 sancto—baptismum <hi rend="italic">om. L</hi> sanctum spiritum <lb/>
            <hi rend="italic">Nml</hi> 22 immundo <hi rend="italic">KNm2\\j.qv</hi> 23 uoluisset <hi rend="italic">L</hi> contemtu <hi rend="italic">J</hi> <lb/>
            contenti <hi rend="italic">Vml</hi> contemti <hi rend="italic">!-,-mlç</hi> 24 baptizatus <hi rend="italic">(om</hi>. est) p. baptizatur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 sinon q </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            distincta sunt. ita non auget aut minuit baptismatis sanctitatem <lb/>
            uel bonum uel malum hominis meritum. sicut autem <lb/>
            bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum <lb/>
            caelorum, sic malo baptizato uera conuersio. qui enim dixit: <lb/>
            nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non<lb n="5"/>
            intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi <lb/>
            abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum <lb/>
            et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. <lb/>
            namque ne secura esset iustitia catechumeni, dictum est: <lb/>
            nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non<lb n="10"/>
            intrabit in regnum caelorum. rursus ne percepto baptismo <lb/>
            secura esset iniquitas, dictum est: nisi abundauerit <lb/>
            iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, <lb/>
            non intrabitis in regnum caelorum. alterum <lb/>
            sine altero parum est; utrumque perficit illius possessionis<lb n="15"/>
            heredem. sicut ergo non debemus inprobare iustitiam hominis <lb/>
            quae prius esse coepit quam coniungeretur ecclesiae, sicut esse <lb/>
            coeperat Cornelii iustitia prius quam esset ipse in plebe christiana <lb/>
            — quae neque si inprobaretur dixisset ei angelus: acceptatae <lb/>
            sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes<lb n="20"/>
            tuae, neque si sufficeret ad capessendum regnum <lb/>
            caelorum ut ad Petrum mitteret moneretur —, sic non est inprobandum <lb/>
            euangelicum baptismi sacramentum, etiamsi extra <lb/>
            ecclesiam fuerit acceptum. quod tamen quia non proficit ad <lb/>
            salutem, nisi ille qui habet integritatem baptismi sua quoque<lb n="25"/>
            prauitate correcta incorporetur ecclesiae, sic haereticorum errorem <lb/>
            corrigamus, ut quod in eis non eorum sed Christi est <lb/>
            agnoscamus.

<note type="footnote"> 5. 10 Ioh. 3, 5 6. 12 Matth. 5, 20 19 Act. 10, 31 </note>

<note type="footnote"> 1 ita] <hi rend="italic">add</hi>. ut <hi rend="italic">L</hi> 3 capescendum <hi rend="italic">Nml</hi> 4 conuersio (uer <hi rend="italic">in ras.) Nm2</hi> <lb/>
            6 intrauit <hi rend="italic">Nml</hi> 8 farisseorum <hi rend="italic">N, item lin. 13</hi> 9 cathecumeni <hi rend="italic">JKNml</hi> <lb/>
            cathecumini <hi rend="italic">cet</hi>. 11 introibit <hi rend="italic">Mp</hi>. 12 iniquitas] inquit <hi rend="italic">N</hi> iniquitas <lb/>
            baptizatorum <hi rend="italic">v</hi> 18 corneli Mws iustitia Cornelii <hi rend="italic">v</hi> ipse esset <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            christiani <hi rend="italic">Nml</hi> 19 acceptae <hi rend="italic">qm2v</hi> 21 si <hi rend="italic">om. L</hi> 26 non corporetur <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            errore <hi rend="italic">Kml</hi> corrigamus errorem <hi rend="italic">v</hi> 28 agnoscimus <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="257"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>