<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033a.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Dicit aliquis: \'nihilne ergo interest, si duo in errore <lb/>
            pari adque malitia constituti sint nec uita et corde mutato <lb n="5"/>
            alius eorum foris alius intus baptizetur?\' fateor interesse. ille <lb/>
            enim peior est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur <lb/>
            sed eo quod foris est — est enim etiam ipsius diuisionis <lb/>
            nec nullum nec paruum malum —, si tamen ille qui intus <lb/>
            baptizatur non propter aliquod terrenum aut temporale commodum <lb n="10"/>
            intus esse uoluit, sed quod unitatem ecclesiae toto <lb/>
            orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam <lb/>
            ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. constituamus <lb/>
            ergo duos aliquos isto modo: unum eorum uerbi gratia id <lb/>
            sentire de Christo quod Fotinus opinatus est et in eius haeresi <lb n="15"/>
            baptizari extra ecclesiae catholicae communionem, alium <lb/>
            uero hoc idem sentire sed in catholica baptizari, existimantem <lb/>
            ipsam esse catholicam fidem. istum nondum haereticum dico, <lb/>
            nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit <lb/>
            et illud quod tenebat elegerit. quod antequam fiat, manifestum <lb n="20"/>
            est illum qui foris est esse peiorem. itaque in hoc sola falsa <lb/>
            \'opinio, in illo autem etiam ipsa diuisio corrigenda est, sed in <lb/>
            neutro ipsorum sacramenti ueritas repetenda. quodsi quisquam <lb/>
            idem sentiat quod illi et esse haeresem nouerit ab unitate <lb/>
            catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicuius <lb n="25"/>
            saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari <lb/>
            uoluerit uel in ea baptizatus propter hoc inde exire noluerit, <lb/>
            non solum separatus habendus est, uerum etiam tanto sceleratius, <lb/>
            quanto magis errori haeresis et diuisioni unitatis

<note type="footnote"> 1 adhuc <hi rend="italic">Kml</hi> 2 dei <hi rend="italic">om. L</hi> bonum dei <hi rend="italic">Kv</hi> 5 sunt <hi rend="italic">J et}</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">NVv</hi> 7 non eo quod baptizatur <hi rend="italic">om. L</hi> 8 enim <hi rend="italic">om. Eug. codd. VA</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">om. L</hi> 9 nullam <hi rend="italic">Nml</hi> 10 temporalem <hi rend="italic">Mmlp.ç</hi> 12 concisioni <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> concisionis <hi rend="italic">J</hi> 16 communionem] unitatem <hi rend="italic">Eug. cod. V</hi> 19 manifesta <lb/>
            <hi rend="italic">JXj3</hi> catholicae <hi rend="italic">om. M</hi> 21 foris baptizatus est <hi rend="italic">v est om. Mp.mlç</hi> <lb/>
            22 ne in utro <hi rend="italic">fiml</hi> 24 haeresim <hi rend="italic">Jm2MXm2</hi> nouerit haeresim <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            27 exire inde <hi rend="italic">v</hi> 28 separandus <hi rend="italic">gjpr</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            fallaciam simulationis adiungit. quamobrem cuiusque hominis prauitas <lb/>
            quanto periculosior est et tortuosior, tanto instantius et <lb/>
            operosius corrigenda est. nec ideo tamen si quid habet integrum <lb/>
            praesertim non suum sed dei, propter eius prauitatem uel <lb/>
            nullum putandum est uel eodem modo uituperandum uel eius<lb n="5"/>
            prauitati tribuendum ac non illius largitati, qui etiam fornicanti <lb/>
            a se animae et eunti post amatores suos dedit panem <lb/>
            suum et uinum suum et oleum suum et alia uel alimenta <lb/>
            uel ornamenta, quae nec a se ipsa nec ab eius amatoribus ei <lb/>
            sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique uoluit ad quem<lb n="10"/>
            redeat ammonere. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Numquid potest, inquit, uis baptismi esse <lb/>
            maior aut potior quam confessio, quam passio, ut <lb/>
            quis coram hominibus Christum confiteatur et <lb/>
            sanguine suo baptizetur? et tamen, inquit, neque<lb n="15"/>
            hoc baptisma haeretico prodest, si quamuis Christum <lb/>
            confessus extra ecclesiam fuerit occisus. hoc <lb/>
            uerissimum est. extra ecclesiam quippe occisus caritatem non <lb/>
            habuisse conuincitur, de qua apostolus dicit: et si tradidero <lb/>
            corpus meum ut ardeam, caritatem autem non<lb n="20"/>
            habeam, nihil mihi prodest. quodsi propter hoc quia <lb/>
            caritas deest passio nihil prodest, nec illis prodest, quos intus <lb/>
            in inuidia et maliuolentia sine caritate uiuere Paulus dicit, <lb/>
            Cyprianus exponit, et tamen uerum baptisma possunt et accipere <lb/>
            et tradere. salus extra ecclesiam non est. quis<lb n="25"/>
            negat? et ideo quaecumque ipsius ecclesiae habentur, extra <lb/>
            ecclesiam non ualent ad salutem. sed aliud est non habere, <lb/>
            aliud non utiliter habere. qui non habet, ut habeat baptizandus

<note type="footnote"> 6 cf. Os. 2, 5-7 12 Cypr. ep. 73, 21 19 I Cor. 13, 3 25 Cypr. <lb/>
            ep. 73, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 et tortuosior est <hi rend="italic">v</hi> 4 prauitatem eius <hi rend="italic">v</hi> 11 admonere <hi rend="italic">MNm2</hi> <lb/>
            12 maior esse <hi rend="italic">v</hi> 1-t fateatur <hi rend="italic">N</hi> et] ut <hi rend="italic">Cypr</hi>. 15 inquid Vç neque] <lb/>
            nec <hi rend="italic">Cypr</hi>. 16 si] sic <hi rend="italic">KmlN, om. Vv Cypr</hi>. 17 hoc-occisus <hi rend="italic">om, ppr</hi>. <lb/>
            22 nihilj <hi rend="italic">add</hi>. mihi <hi rend="italic">L</hi> illius <hi rend="italic">L</hi> in inuidia intus <hi rend="italic">v</hi> 23 in <hi rend="italic">om</hi>. p <lb/>
            24 uerbuni <hi rend="italic">Vmlp.mlç</hi> baptismum <hi rend="italic">L</hi> 25 Saulus <hi rend="italic">Lml</hi> salus, inquit <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            28 est baptizandus ut habeat <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            est, qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. <lb/>
            nec adultera est aqua in baptismo haereticorum, quia nec ipsa <lb/>
            creatura quam deus condidit mala est nec uerba euangelica <lb/>
            in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum <lb/>
            in quo adultera est anima, etsi a legitimo uiro sacramenti <lb n="5"/>
            habeat ornamentum. potest igitur nobis et haereticis baptisma <lb/>
            esse commune, cum quibus potest et euangelium esse commune, <lb/>
            quamuis a fide nostra error distet illorum, siue aliud de patre <lb/>
            uel de filio uel de spiritu sancto sentiant quam ueritas habet <lb/>
            siue ab unitate praecisi non colligant cum Christo sed spargant, <lb n="10"/>
            quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam <lb/>
            intus cum auaris, cum raptoribus, cum ebriosis et ceteris eiusmodi <lb/>
            pestibus, de quibus dicitur: regnum dei non possidebunt, <lb/>
            et baptismatis sacramentum esse commune et tamen <lb/>
            uitia quibus a regno dei separantur non esse communia. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Neque enim de solis haeresibus dicit apostolus: <lb/>
            quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. <lb/>
            sed non pigeat paululum aduertere quae simul enumeret. <lb/>
            manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, <lb/>
            inmunditiae, luxuriae, idolorumseruitus, <lb n="20"/>
            ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, <lb/>
            animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, <lb/>
            ebrietates, comisationes et his similia. quae praedico <lb/>
            uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt <lb/>
            regnum dei non possidebunt. constituamus ergo aliquem <lb n="25"/>
            castum, continentem, non auarum, non idolis seruientem, hospitalem, <lb/>
            indigentibus ministrantem, non cuiusquam inimicum,

<note type="footnote"> 10 cf. Matth. 12, 30 13 I Cor. 6, 10 17 Gal. 5, 21 19 Gal. <lb/>
            5, 19-21 25 uerba <hi rend="italic">constituamus ergo-po</hi> 253, 14 <hi rend="italic">Sodomis quam<lb/>
             uobis in die iudicii</hi> — Eug. c. 212 </note>

<note type="footnote"> 2 adulteria <hi rend="italic">L</hi> 7 potest] puto <hi rend="italic">N</hi> communem <hi rend="italic">Lml</hi> 8 de] in p <lb/>
            10 proecisi <hi rend="italic">Jml</hi> 11 si] qui <hi rend="italic">L</hi> 18 paulolum <hi rend="italic">L</hi> paulam <hi rend="italic">ppr</hi>. <lb/>
            19 inquid q 20 immanditiae <hi rend="italic">KVm2</hi> luxoriae <hi rend="italic">Mq</hi> 23 comesationes <lb/>
            <hi rend="italic">JNm2\\s</hi>. commessationes <hi rend="italic">LM</hi> comissationes <hi rend="italic">Nml</hi> commesationes ç <lb/>
            •comessationes <hi rend="italic">Vv</hi> 26 hospitalitatem p </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, <lb/>
            nulli inuidentem, sobrium, frugalem haereticum: nulli utique <lb/>
            dubium est propter hoc solum quod haereticus est regnum <lb/>
            dei non possessurum. constituamus alium fornicatorem, inmundum, <lb/>
            luxuriosum, auarum uel etiam apertius idolis deditum,<lb n="5"/>
            ueneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, <lb/>
            seditiosum, inuidum, ebriosum, comisatorem catholicum: numquid <lb/>
            propter hoc solum quod catholicus est regnum dei possidebit, <lb/>
            agens talia de quibus sic concludit apostolus: quae <lb/>
            praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia<lb n="10"/>
            agunt regnum dei non possidebunt? si hoc dicimus, <lb/>
            nos ipsos seducimus; nam sermo dei non nos seducit, qui nec <lb/>
            tacet nec parcit nec ulla adulatione nos decipit. ideo quippe <lb/>
            et alibi dicit: hoc enim scitote cognoscentes, quoniam <lb/>
            omnis fornicator aut inmundus aut auarus,<lb n="15"/>
            quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem <lb/>
            in regno Christi et dei. nemo uos seducat inanibus <lb/>
            uerbis. non est ergo quod de sermone dei conqueramur. dicit <lb/>
            omnino et aperte ac libere dicit eos qui male uiuunt ad regnum <lb/>
            dei non pertinere. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>