<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Nam fateor dilectioni tuae, quantum adtinet ad istam <lb/>
            quaestionem, unum de duobus ualde cupio nosse, si possim, uel de<lb n="20"/>
            animarum origine quod ignoro uel utrum pertineat ad nos hoc nosse <lb/>
            cum hic uiuimus. quid si enim ex illis rebus est, de quibus nobis <lb/>
            dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne <lb/>
            scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi dominus, <lb/>
            illa cogita semper? uerum hoc nosse cupio aut ab<lb n="25"/>
            ipso deo sciente quod creat aut etiam ab aliquo docto sciente <lb/>
            quod dicat, non ab homine nesciente quod anhelat. infantiam suam

<note type="footnote"> 23 Eccli. 1, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 pr</hi>. et <hi rend="italic">om.BCITb</hi> conuentitudinis <hi rend="italic">C</hi> conrogat elegebus me <hi rend="italic">(om</hi>. ex) <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            conrogate <hi rend="italic">BCH</hi> corrogatae <hi rend="italic">1</hi> congregate <hi rend="italic">E</hi> congregate <hi rend="italic">(ex</hi> conrogate) <hi rend="italic">D, bd</hi> <lb/>
            2 ex] et C et de b nos <hi rend="italic">om. BOITb</hi> in] ex <hi rend="italic">T, om.Clb</hi> naturam nostrum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            in nos <hi rend="italic">b</hi> 4 et] sed <hi rend="italic">H</hi> pręscrutando <hi rend="italic">D</hi> 6 me <hi rend="italic">om.C</hi> 8 comonitur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            inpromptu <hi rend="italic">(ex</hi> inprumptu) <hi rend="italic">H</hi> 9 promtu <hi rend="italic">CDE</hi> 10 sicut <hi rend="italic">C</hi> aduersum <hi rend="italic">T <lb/>
            malis habere B 11 te om.CII 12 spiritando A</hi> 14 obuirgantem A <lb/>
            16 sed ueris etiam] scrutatus <hi rend="italic">A</hi> me <hi rend="italic">om.C</hi> dicere <hi rend="italic">C</hi> 17 <hi rend="italic">cedentcm I</hi> <lb/>
            debareC 20 ualde unum de duobusC uel de] <hi rend="italic">nalde Hml</hi> 21 hoc nosse <lb/>
            <hi rend="italic">s. l.1 22 enim om. I</hi> ex] <hi rend="italic">de I</hi> 23 neq. si eris .1 <hi rend="italic">nec D</hi> 21 dominus <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 26 alico C dicto C doctore <hi rend="italic">1</hi> 27 anhelatus <hi rend="italic">AC</hi> anhelatur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            anhelatur I </note> <lb/>
             
<pb n="385"/>
            quisque non recolit et putas hominem nisi deo docente posse cognoscere, <lb/>
            unde in matris utero uiuere coeperit, praes-ertim si usque adeo <lb/>
            illum adhuc lateat humana natura, ut non solum quid intus habeat <lb/>
            uerum etiam quid ad eam forinsecus accedat ignoret ? itane, dilectissime, <lb/>
            tu me docebis aut quemquam, unde homines nascentes animentur, <lb n="5"/>
            qui nesciebas adhuc usque unde uiuentes sic alantur, ut <lb/>
            illo alimento paululum subtracto continuo moriantur? tu me <lb/>
            docebis aut quemquam, unde homines animentur, qui nesciebas <lb/>
            adhuc usque unde utres, quando inflantur, inpleantur? utinam <lb/>
            quemadmodum nescis unde origo sit animarum, sic ego saltem <lb n="10"/>
            scirem utrum mihi in hac uita sciendum esset! si enim ex illis est <lb/>
            altioribus, quae inquirere scrutarique prohibemur, timendum est, <lb/>
            ne hoc non ignorando, sed quaerendo peccemus. neque enim <lb/>
            propterea non esse de illis altioribus putare debemus, quia non ad <lb/>
            dei naturam pertinet, sed ad nostram. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Quid quod nonnulla in operibus dei quam deus ipse, in <lb/>
            quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur ? nam didicimus <lb/>
            deum esse trinitatem; quot autem animalium genera creauerit, <lb/>
            saltem terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc <lb/>
            usque nescimus, nisi hoc tu iam forte didicisti. in libro etiam <lb n="20"/>
            Sapientiae scriptum est: si enim tantum potuerunt <lb/>
            ualere ut possent aestimare saeculum, quomodo <lb/>
            eius dominum non facilius inuenerunt? <lb/>
            an quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? <lb/>
            interior enim est animae nostrae natura quam corpus. quasi <lb n="25"/>
            uero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima <lb/>
            extrinsecus per oculos ipsius corporis quam intrinsecus per <lb/>
            se ipsam. quid enim est in intestinis corporis, ubi non est <lb/>
            ipsa? et tamen etiam quaeque interna atque uitalia oculis

<note type="footnote"> 12 cf. Eccli. 3, 22 21 Sap. 13, 9 </note>

<note type="footnote"> -<hi rend="italic">1 nisi om.C</hi> docentem H <hi rend="italic">cognoscerit A 2 uinere om.H coeperit m2 in<lb/>
             cceperit H ad illiu. illu eo adhnc C 3 illuc H quod b</hi> 4 nc itane C <lb/>
            <hi rend="italic">ita ne∗ H</hi> 5 animenter A 7 morientur C 10 que admodumC saltl EHT <lb/>
            <hi rend="italic">11 . S.ē.aut altioribus A 12 scrutari qu∗e II 13 ne∗II ignoramus A</hi> 16 Quid <lb/>
            <hi rend="italic">om.H nulla D nnullaC in om.C ipse deus Bb 18 quod ADEH</hi> animarū A <lb/>
            19 salam <hi rend="italic">C</hi> saltim <hi rend="italic">EIIT</hi> area <hi rend="italic">AH</hi> archam <hi rend="italic">E</hi> 20 forte hoc tu iam <hi rend="italic">DCEITb <lb/>
            tu iam om. II</hi> etiam] autem C <hi rend="italic">22 ut om.A estimare Hml 24 hoc om.H</hi> <lb/>
            25 naturA C 26 uero non I animo <hi rend="italic">H</hi> 28 ipsum <hi rend="italic">II</hi> </note>

<note type="footnote"> LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. </note>

<note type="footnote"> 25 </note> <lb/>
             
<pb n="386"/>
            corporis inquisiuit et quicquid ex eis discere potuit per oculos corporis <lb/>
            didicit. et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. et cum <lb/>
            uiscera intrinsecus nostra non possint sine anima uiuere, facilius ea <lb/>
            potuit anima uiuificare quam nosse. an forte ad eius cognitionem <lb/>
            altius illa est corpus eius quam ipsa et ideo si uelit inquirere atque<lb n="5"/>
            disserere, quando semen hominis conuertatur in sanguinem quando <lb/>
            in solidam carnem, quando ossa durari quando incipiant medullari, <lb/>
            quot sint genera uenarum atque neruorum, quibus discursibus et <lb/>
            anfractibus uniuersum corpus illae inrigent illi alligent, utrum in <lb/>
            neruis deputanda sit cutis utrum in ossibus dentes — distant enim,<lb n="10"/>
            quod medulla carent — et quid ab utrisque differant ungues, quoniam <lb/>
            his duritia similes sunt, praecidi autem et crescere commune <lb/>
            illis est cum capillis, quisnam sit usus uenarum non sanguinis, sed <lb/>
            aeris, quas arterias uocant: haec atque huiusmodi de natura corporis <lb/>
            sui si anima nosse desideret, tuncine dicendum est homini:<lb n="15"/>
            altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus <lb/>
            fueris, si autem de sua origine quod nescit inquirat, non <lb/>
            est altius neque fortius quam ut id possit adprehendere ? et absurdum <lb/>
            existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrum <lb/>
            noua diuinitus insufflata sit an de parentibus tracta, cum hoc iam<lb n="20"/>
            praeteritum non meminerit et inter illa deputet, quae inreuocabiliter <lb/>
            sicut infantiam et cetera recentis ab utero aetatis oblita est, si <lb/>
            tamen cum sensu eius aliquo factum est quando factum est, nec <lb/>
            putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat <lb/>
            et quod non est de praeteritis eius, sed de praesentibus prorsus<lb n="25"/>
            ignoret, utrum uenas moueat ut uiuat in corpore, neruos autem

<note type="footnote"> 16 Eccli. 3, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 quidquid <hi rend="italic">E</hi> ■ discerpere <hi rend="italic">C</hi> 2 erat-cum <hi rend="italic">om.A</hi> 3 possent <hi rend="italic">H</hi> 5 illa <hi rend="italic">om.d<lb/>
             6 sanguine BC</hi> 7 incipiat ABCI <hi rend="italic">8 qucd ACD uenerum C</hi> 9 et uniuersum II <lb/>
            <hi rend="italic">pr. ille</hi> (a s. e) <hi rend="italic">II alt. illafl</hi> 11 meidulla Cm2 quo non <hi rend="italic">(inter 0 et non ras.)</hi> H <lb/>
            12 duritias <hi rend="italic">C</hi> prardici <hi rend="italic">A</hi> crescere (cere <hi rend="italic">del. assignatur) A</hi> 13 est illis <hi rend="italic">E <lb/>
            illis—usus om.H</hi> sede|ris A 14 aeris] ariesH artirias <hi rend="italic">(e s. i) II</hi> haec <lb/>
            autem <hi rend="italic">E</hi> uiusmcdi <hi rend="italic">A</hi> 15 tunc me <hi rend="italic">A</hi> tunc ine <hi rend="italic">DI</hi> tccine <hi rend="italic">T</hi> tunc*ne <hi rend="italic">E</hi> tunc <lb/>
            certe <hi rend="italic">b</hi> tunc inedicendum <hi rend="italic">BC</hi> tunc inaedicendum <hi rend="italic">H</hi> 16 quaeseeris <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om.H <lb/>
            ne te E 18 est om.H</hi> altus C <hi rend="italic">ne C ut om.B 19 exestinias A</hi> utrumnauadi <lb/>
            <hi rend="italic">uinitus A utrumnam rdiuinitus B atruna Ediuinus C utrum diuinitus lioua D</hi> <lb/>
            utrum nam diuinitusITbd 20 praeteritum <hi rend="italic">iam E</hi> 21 qu5 <hi rend="italic">reuocabiliter C</hi> <lb/>
            23 alico <hi rend="italic">A</hi> ne <hi rend="italic">AC</hi> 24 absordum C </note> <lb/>
             
<pb n="387"/>
            utres membris corporis operetur, et si ita est, cur neruos non moueat, <lb/>
            nisi uelit, pulsus autem uenarum, etiam si nolit, sine intermissione <lb/>
            agat, de qua parte corporis ceteris dominetur quod <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">ἡγεμονιϰόν</foreign></hi> uocant, <lb/>
            utrum de corde an de cerebro an dispertite de corde motibus, <lb/>
            de cerebro sensibus an de cerebro et sensibus et uoluntariis motibus, <lb n="5"/>
            de corde autem non uoluntariis uenarum pulsibus, et si de cerebro <lb/>
            illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra uero non moucat nisi <lb/>
            uelit? cum igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat, cur nescit <lb/>
            quod facit uel unde facit ? nec ei turpe est ista quod nescit et turpe <lb/>
            esse existimas, si nesciat unde uel quomodo facta sit. cum se ipsa <lb n="10"/>
            non fecerit? an quia nonnulli sciunt, quomodo haec et unde agat <lb/>
            in corpore, ideo ad illa altiora atque fortiora id pertinere non putas ? 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> At ego hinc tibi maiorem moueo quaestionem, cur paucissimi <lb/>
            nouerint unde agant, quod omnes agunt. fortasse dicturus es, <lb/>
            quia illi didicerunt artem anatomicam uel empiricam, quas medicinalis <lb n="15"/>
            continet disciplina, quam pauci assequuntur, ceteri uero ista <lb/>
            discere noluerunt, cum potuissent, si utique uoluissent. ubi omitto <lb/>
            dicere, cur multi conentur discere ista nec possint, quia tardo. quod <lb/>
            multum mirum est, inpediuntur ingenio ea discere ab aliis. quae <lb/>
            aguntur ab eis. ipsis et in eis ipsis. sed haec ipsa est maxima quaestio, <lb n="20"/>
            cur arte non mihi opus sit, ut esse in caelo sciam solem et lunam et <lb/>
            alia sidera, et arte mihi opus sit, ut sciam quando digitum moneo, <lb/>
            unde incipiam, a corde an a cerebro an ab utroque an neutro, et <lb/>
            doctore non egeam. ut sciam quid sit tam longe altius super me, <lb/>
            ab alio autem homine discere exspectem, unde agatur a me quod <lb n="25"/>
            agitur in me. nam cum in corde cogitare dicamur et quod cogitamus <lb/>
            nullo alio homine sciente sciamus, ipsum tamen cor ubi cogitamus

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quur BlT</hi> 2 nollitC <hi rend="italic">3 cgemonieon codd.b</hi> 4 corde] corpore <hi rend="italic">II</hi> disportit <lb/>
            AB dispcidit C dispertitis IT bd cordis E 6 cordibus H 7 quur <lb/>
            <hi rend="italic">RCllml passim</hi> 8 facit I <hi rend="italic">9 quod ista T 10 excstimas A</hi> 11 an—sciunt] <lb/>
            anima uero nulli <hi rend="italic">sciunt ABClbd</hi> An uero quia non nulli <hi rend="italic">sciunt T</hi> 12ido] <lb/>
            <hi rend="italic">! co T</hi> illas A adque A ac bd 13adC hintibi A <hi rend="italic">maiorem tibit quur T</hi> <lb/>
            14 noucrim A <hi rend="italic">15 ille A illa C anatoinica C empuricam ABI empurica C <lb/>
            empericam E</hi> 16 continent A <hi rend="italic">assecuntur CDE 17 compotuissent II</hi> (u s. o) <lb/>
            <hi rend="italic">18 eulmulti T</hi> istadiscere/ dicere A 19 multo.1 <hi rend="italic">211 maxima ostEI <lb/>
            quacsti A</hi> 21 curare H (t s. fin. r) <hi rend="italic">mihi non E solem sciam BCITb</hi> <lb/>
            22 sciant A mouea <hi rend="italic">B</hi> 23 unde id incipiam <hi rend="italic">Ell a alt. om.H</hi> an aeutro C <lb/>
            <hi rend="italic">an a nentro Hbd 24 doctorcm DH 25 a s. exp. in I in T 27 scinius II</hi> </note>

<note type="footnote"> 25* </note> <lb/>
             
<pb n="388"/>
            nescimus in qua parte corporis habeamus, nisi ab alio discamus <lb/>
            qui nescit quod cogitamus. nec ignoro, cum audimus, ut ex toto <lb/>
            corde diligamus deum, non hoc dici de illa particula carnis nostrae, <lb/>
            quae sub costis latet, sed de illa ui, qua cogitationes fiunt; quae <lb/>
            merito appellatur hoc nomine, quia sicut motus non cessat in corde,<lb n="5"/>
            unde se pulsus diffundit usquequaque uenarum, ita non quiescimus <lb/>
            aliquid cogitando uersare. uerum tamen cum omnis sensus ab anima <lb/>
            insit et corpori, cur etiam in tenebris et oculis clausis sensu corporis, <lb/>
            qui uocatur tactus, membra forinsecus nostra numeremus, ipsius <lb/>
            autem animae interiore praesentia, qua cunctis quae uiuificat atque<lb n="10"/>
            animat praesto est, nulla intrinsecus nostra uiscera nouerimus, non <lb/>
            medicos empiricos nec anatomicos nec dogmaticos nec methodicos, <lb/>
            sed hominem scire arbitror neminem. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei <lb/>
             dicitur: altiora te ne quaesieris et fortiora <lb n="15"/>
            te ne scrutatus fueris. neque enim altiora sunt <lb/>
            quam potest nostra statura contingere, sed quam potest <lb/>
            nostra coniectura conprehendere et fortiora quam potest uis <lb/>
            humani ingenii penetrare; et tamen non est caelum caeli, <lb/>
            non dimensio siderum, non modus maris atque terrarum, non<lb n="20"/>
            infernus inferior, nos sumus, qui nos conprehendere non ualemus, <lb/>
            nos modulum scientiae nostrae altiores fortioresque superamus, nos <lb/>
            non possumus capere nos et certe non sumus extra nos. nec ideo <lb/>
            comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus inuenimus; <lb/>
            et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus,<lb n="25"/>
            si tamen id aliquando noueramus? neque enim nunc anima mea <lb/>
            trahitur ex parentibus aut insufflatur a deo: utrumlibet horum <lb/>
            fecerit, tunc fecit quando me creauit, non etiam nunc de me uel <lb/>
            in me facit; actum illud atque transactum est nec praesens mihi

<note type="footnote"> 2 cf. Marc. 12, 30 15 Eccli. 3, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 alio] illo E <hi rend="italic">2 ut cm.E</hi> 4 costis nostris H ui] in b quaeC fiunt] <lb/>
            sunt <hi rend="italic">C</hi> 5 appellatu <hi rend="italic">A</hi> ho <hi rend="italic">C</hi> 6 sepulsus <hi rend="italic">B</hi> repulsos <hi rend="italic">H</hi> (u s. 0) 8 insinuet <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">pr. om. b</hi> sensus <hi rend="italic">H</hi> 9 menbra <hi rend="italic">I passim</hi> 10 autem] enim <hi rend="italic">C</hi> interiorem <hi rend="italic">C <lb/>
            12 impericos C empericosE</hi> docmaticos C <hi rend="italic">metodicos ABCI T</hi> 14 conatus <lb/>
            <hi rend="italic">fuerit E</hi> _<hi rend="italic">17 que A continere E 19 penitrare T 20 motus H</hi> 21 qui <lb/>
            nostra cophendere <hi rend="italic">H</hi> 23 sumus] possumus <hi rend="italic">codd. praet. T</hi> 25 conparandus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            oblita <hi rend="italic">C</hi> 26 neque] naque <hi rend="italic">II</hi> nunc <hi rend="italic">om.Il</hi> 28 nuc <hi rend="italic">A</hi> 29 actum] atque tum <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            illuc <hi rend="italic">BI</hi> atque <hi rend="italic">om.E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="389"/>
            est nec recens. ne id quidem scio, utrum id scierim oblitusque sim, <lb/>
            an uero nec tunc quando factum est id sentire ac nosse potuerim. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Ecce modo, modo dum sumus, dum uiuimus, dum nos <lb/>
            uiuere scimus. dum meminisse nos et intellegere et uelle certissimi <lb/>
            sumus, qui nos naturae nostrae magnos cognitores esse iactamus <lb n="5"/>
            quid ualeat memoria nostra uel intellegentia uel uoluntas omnino <lb/>
            nescimus. amicus quidam meus iam inde ab adulescentia, Simplicius <lb/>
            nomine, homo excellentis mirabilisque memoriae, cum interrogatus <lb/>
            esset a nobis, quos uersus Vergilius in omnibus libris supra <lb/>
            ultimos dixerit, continuo celeriter memoriterque respondit. quaesiuimus <lb n="10"/>
            etiam superiores ut diceret: dixit. et credidimus eum posse <lb/>
            retrorsus recitare Vergilium; de quocumque loco uoluimus, petiuimus <lb/>
            ut faceret: fecit. prosa etiam de quacumque oratione Ciceronis, <lb/>
            quam memoriae commendauerat, id eum facere uoluimus: <lb/>
            quantum uoluimus sursum uersus secutus est. cum ammiraremur, <lb n="15"/>
            testatus est deum nescisse se hoc posse ante illud experimentum. <lb/>
            ita, quantum ad memoriam pertinet, tunc se eius animus didicit <lb/>
            et, quandocumque disceret, nisi temptando et experiendo non posset; <lb/>
            et utique antequam temptaret, idem ipse erat: cur se igitur nesciebat ? <lb/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>