<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Neque. haec ita me disserere existimes, tamquam <lb/>
            negem fieri posse, ut anima mortui sicut dormientis in similitudine <lb/>
            corporis sui sentiat seu bona seu mala. nam et in somnis<lb n="10"/>
            quando aliqua dura et molesta perpetimur, nos utique sumus et, <lb/>
            nisi euigilantibus nobis illa praetereant, poenas grauissimas pendimus; <lb/>
            sed corpora esse credere, quibus hac atque illae quasi ferimur <lb/>
            et uolitamus in somnis, hominis est, qui parum uigilanter de rebus <lb/>
            talibus cogitauit. de his quippe uisorum imaginibus maxime anima<lb n="15"/>
            probatur non esse corporea, nisi uelis et illa corpora dicere, quae <lb/>
            praeter nos ipsos tam multa uidemus in somnis: caelum, terram, <lb/>
            mare, solem, lunam, stellas, fluuios, montes, arbores, animalia. <lb/>
            haec qui corpora esse credit, incredibiliter desipit; sunt tamen corporibus <lb/>
            omnino simillima. ex hoc genere sunt etiam, quae aliqua<lb n="20"/>
            significantia diuinitus demonstrantur siue in somno siue in extasi. <lb/>
            quae unde fiant, id est quaenam sit uelut materies eorum, quis <lb/>
            indagare. possit aut dicere? procul dubio tamen spiritalis est, non <lb/>
            corporalis. namque huiusmodi species uelut corporum, non tamen <lb/>
            corpora et uigilantium cogitatione formantur et profunditate<lb n="25"/>
            memoriae continentur et ex eius abditissimis sinibus nescio quo <lb/>
            mirabili et ineffabili modo cum recordamur prodeunt et quasi ante

<note type="footnote">2 cf. Luc. 16, 22 4 cf. Gen. 17, 4. 5 6 cft Ex. 3, 6 10 if. II Cor. 5,10 </note>

<note type="footnote"> 2 sinon <hi rend="italic">A</hi> habrahe <hi rend="italic">C</hi> intellegere motam <hi rend="italic">BH</hi> _3 habrahae <hi rend="italic">C</hi> 5 est <lb/>
            <hi rend="italic">om.T mitandum A imitandam H principatū b ppositus T 6 et om.E <lb/>
            ysaac E et om.E</hi> se] <hi rend="italic">sed C, om.H uoluit uocf.ri 1 8 neque enim T</hi> <lb/>
            me haec ita <hi rend="italic">d</hi> hoc <hi rend="italic">T</hi> exestimas <hi rend="italic">A</hi> 9 animam <hi rend="italic">H</hi> dormientes <hi rend="italic">H</hi> dorm.] <lb/>
            <hi rend="italic">add. uelut AEH similitudinem EH 11 pr. et] uel E 12 euigilantibus I</hi> illamB <lb/>
            poenis <hi rend="italic">C</hi> 13 corporea <hi rend="italic">T</hi> hiic atque illuc <hi rend="italic">C</hi> ferimus <hi rend="italic">D</hi> 14 uolutamus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">stcllaE</hi> et stellas <hi rend="italic">IT</hi> 19 esse <hi rend="italic">om.E</hi> 20 omni | nosu millima <hi rend="italic">A</hi> genera <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            aliqua] alia <hi rend="italic">Blbd</hi> 21 demonstratur <hi rend="italic">B</hi> somnio <hi rend="italic">EHI</hi> somniis <hi rend="italic">bd</hi> ectasi <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            22 fiunt <hi rend="italic">C</hi> 23 ind«gare <hi rend="italic">II</hi> (a <hi rend="italic">s</hi>. «) potest <hi rend="italic">BCITbd</hi> spiritualis <hi rend="italic">Id</hi> 24 <hi rend="italic">neque AE <lb/>
            uiusmodi A 25 pr. et om.H 26 nescio quod quo B 27 ineffabilis C recordantur T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="405"/>
            oculos prolata uersantur. tam multas igitur et tam magnas corporum <lb/>
            imagines, si anima corpus esset, capere cogitando uel memoria continendo <lb/>
            non posset. secundum tuam quippe definitionem <hi rend="italic">corporea<lb/>
             substantia sua corpus hoc exterius non excedit</hi>. qua igitur magnitudine, <lb/>
            quae nulla illi est, imagines tam magnorum corporum et <lb n="5"/>
            spatiorum atque regionum capit? quid ergo mirum, si et ipsa sibi <lb/>
            in sui corporis similitudine apparet et quando sine corpore apparet? <lb/>
            neque enim cum suo corpore sibi apparet in somnis et tamen in ea <lb/>
            ipsa similitudine corporis sui quasi per loca ignota et nota discurrit <lb/>
            et laeta sentit multa uel tristia. sed puto, quod nec tu audeas <lb n="10"/>
            dicere figuram illam corporis atque membrorum, quam sibi habere <lb/>
            uidetur in somnis, uerum corpus esse. nam isto modo erit uerus mons, <lb/>
            quem sibi uidetur ascendere, et corporea domus, quam sibi uidetur <lb/>
            intrare, et arbor uera lignumque uerum corpus habens, sub qua <lb/>
            sibi uidetur iacere, et aqua uera, quam sibi uidetur haurire, et omnia <lb n="15"/>
            in quibus quasi corporibus uersatur corpora erunt, si et ipsa corpus <lb/>
            est, quae simili imagine inter cuncta illa uersatur. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> De conscriptis uisionibus martyrum dicendum tibi <lb/>
            est aliquid, quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti. <lb/>
            nempe sancta Perpetua uisa sibi est in somnis cum quodam Aegyptio <lb n="20"/>
            in uirum conuersa luctari. quis autem dubitet in illa similitudine <lb/>
            corporis animam eius fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo <lb/>
            sexu manens sopitis sensibus iacebat in stratis, quando anima eius <lb/>
            in illa uirilis corporis similitudine luctabatur? quid hic dicis? <lb/>
            uerumne erat corpus illa uiri similitudo an non erat corpus, quamuis <lb n="25"/>
            haberet similitudinem corporis? elige quid uelis. si corpus erat, <lb/>
            cur non seruabat uaginae suae formam? neque enim in illius

<note type="footnote"> 3 Vine. Victor 18 cf. Acta martyrum cd. Th. Ruimrt I 10 p. 212. 213 </note>

<note type="footnote"> 1 corpora <hi rend="italic">C</hi> 2 <hi rend="italic">ante</hi> anima <hi rend="italic">exp</hi>. autem <hi rend="italic">H</hi> esse 1 memorie <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            recon I tinendo <hi rend="italic">11</hi> (d 8. tin) retinendo b 3 quippe tuam <hi rend="italic">D</hi> diffinitionem <hi rend="italic">CilI</hi> <lb/>
            difinitionem <hi rend="italic">E</hi> 4 est exterius <hi rend="italic">H</hi> magnitudini <hi rend="italic">A</hi> 5 pene nulla <hi rend="italic">T</hi> illa <hi rend="italic">C <lb/>
            corporum om.H 6 regnorum B regione<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> T</hi> mirum] mistim C <hi rend="italic">7 in om.BCITb</hi> <lb/>
            et-apparet <hi rend="italic">om.IIml</hi> 8 enim cum] ent in <hi rend="italic">11</hi> 9 ignota loca <hi rend="italic">b</hi> 10 tristicia <hi rend="italic">A <lb/>
            tu nec b aaudeasC</hi> llsiC <hi rend="italic">uidetur habere I 14 ligneumque IIlignumque T</hi> <lb/>
            (s.l. l ligni) <hi rend="italic">habens corpus b qua II 15 et om.H auriro I)</hi> 20neppeC <lb/>
            nemphe <hi rend="italic">H</hi> sibi uisa <hi rend="italic">D</hi> uisa <hi rend="italic">ex</hi> uera <hi rend="italic">Hml</hi> in somnis est <hi rend="italic">R</hi> codi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            egypcio <hi rend="italic">A</hi> ab aegyptio <hi rend="italic">BCII</hi> egiptio <hi rend="italic">E</hi> 21 luctaru <hi rend="italic">A</hi> 22 f∗emineo <hi rend="italic">II</hi> 23 sensusA <lb/>
            <hi rend="italic">24 ic A 25 uiri] ueri E</hi> quauisE <hi rend="italic">26 elie A alig∗e C (i er.)</hi> quodT </note> <lb/>
             
<pb n="406"/>
            feminae carne uirilia repererat genitalia, unde ita posset sese coartando <lb/>
            et, ut tu loqueris, \'gelaudo\' formari. deinde, obsecro te, cum <lb/>
            corpus dormientis adhuc uiueret, quando eius anima luctabatur, <lb/>
            in sua uagina erat utique omnibus membris uiuentis inclusa et <lb/>
            in eius corpore suam formam, de quo fuerat formata, seruabat —<lb n="5"/>
            nondum quippe artus illos, sicut fit in morte, reliquerat; nondum <lb/>
            membra ex membris formata ex formantibus cogente ui morti, <lb/>
            extraxerat —: unde igitur erat uirile animae corpus, in quo sibi luctari <lb/>
            cum aduersario uidebatur? si autem non erat corpus et tamen erat <lb/>
            aliquid simile corporis, in quo sane uerus labor aut uera laetitia<lb n="10"/>
            sentiretur, iamne tandem uides quemadmodum fieri possit, ut sit <lb/>
            in anima similitudo quaedam corporis nec ipsa sit corpus? 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Quid si tale aliquid apud inferos geritur et in eis se non <lb/>
            corporibus, sed corporum similitudinibus animae agnoscunt? cum <lb/>
            enim tristia patimur quamuis in somnis, etsi membrorum corporeorum<lb n="15"/>
            sit illa similitudo, non membra corporea, non est tamen <lb/>
            poenae similitudo, sed poena; sic etiam ubi laeta sentiuntur. sed <lb/>
            quoniam sancta Perpetua nondum erat mortua, non uis hinc tibi <lb/>
            fortasse praescribi, cum ualde ad rem pertineat, cuius esse naturae <lb/>
            existimes illas similitudines corporum quas habemus in somnis. <lb n="20"/>
            et tota ista causa finita sit, si eas et similes corporibus et non esse <lb/>
            corpora confiteris. uerum tamen Dinocratcs frater eius mortuus <lb/>
            erat; hunc uidit cum illo uulnere quod uiuus habuit et unde est <lb/>
            perductus ad mortem. ubi est quod tantis conatibus laborasti, <lb/>
            cum ageres de praecisione membrorum, ne simul concidi anima putarctur?<lb n="25"/>
            ccce uulnus erat in anima Dinocratis, quod eam ui sua, <lb/>
            quando erat in eius corpore, exclusit e corpore. quomodo ergo <lb/>
            secundum tuam opinionem, \'quando membra corporis praeciduntur,

<note type="footnote">28 Yinc. Victor </note>

<note type="footnote">1 reppererat <hi rend="italic">BIT</hi> reperereratC reppererant <hi rend="italic">E</hi> ista <hi rend="italic">E</hi> sese]esse <hi rend="italic">BCI</hi> se <hi rend="italic">E <lb/>
            2 tuom.A 4 uinentibus E 5 de qua ET 6 illos sieut bis pon. BC 8 uirilae 1m1</hi> <lb/>
            9 et] ea <hi rend="italic">BC</hi> 10 labora ut <hi rend="italic">A</hi> 11 posset <hi rend="italic">E</hi> 12 quaedam similitudo <hi rend="italic">E</hi> ne <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            ipse C 13 non corporibus sed corporibus sed corporum <hi rend="italic">simitudinibus A<lb/>
             14 agnoscant C 15 tristitia (alt. tcxa m1) C, B tristitiam Hb corporeū B</hi> 17 sed <lb/>
            <hi rend="italic">om.e etia A 19 perscribi C eB 20 exestimes AC existimas A</hi> 21 causa <lb/>
            ista <hi rend="italic">BCITb</hi> 22 dnocrates <hi rend="italic">C</hi> 23 <hi rend="italic">ante</hi> quod <hi rend="italic">er. uid</hi>. quod uiuus <hi rend="italic">II</hi> uiuus] <lb/>
            uulnus C <hi rend="italic">perductns est T esset E 24 conatibus om.C</hi> 25 praecisione<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> A <lb/>
            prccisione <hi rend="italic">B (pr</hi>. i <hi rend="italic">ex</hi> e) pretione C praeci*sione <hi rend="italic">H</hi> anima concidi <hi rend="italic">E</hi> 26 donocratis <lb/>
            C quod—sua] quando ea uisu. aut C 27 e <hi rend="italic">om.A</hi> a T </note> <lb/>
             
<pb n="407"/>
            ab ictu se subtrahit et in alias partes densendo se colligit, ne aliqua <lb/>
            pars eius uulncre corporis amputetur\', etiamsi dormienti atque <lb/>
            nescienti membrorum aliquid praecidatur? tantam quippe illi <lb/>
            tribuis uigilantiam. ut etiam uisis occupata somniorum, si plaga <lb/>
            inruerit ignoranti, qua caro feriatur. se illa prouidenter perniciterque <lb n="5"/>
            subducat, ne possit feriri atque uexari siue concidi, nec adtendis, <lb/>
            homo prudens, quod, si sc anima inde subduceret, nec illa percussio <lb/>
            sentiretur. sed inueni quod potueris quid inde respondeas, quomodo <lb/>
            anima partes suas abripiat et recondat introrsus, ne, ubi praeciditur <lb/>
            seu percutitur corporis membrum, amputetur et ipsa atque uexetur, <lb n="10"/>
            Dinoeratem aspice et dic, cur eius anima non se subtraxerit ah co <lb/>
            corporis loco, qui mortifero uulnere uastabatur, nc in illa fieret quod <lb/>
            in eius facie etiam post mortem ipsius corporis appareret. an forte <lb/>
            iam tibi placet, ut istas potius similitudines corporum quam corpora <lb/>
            esse credamus, ut quomodo apparet quasi uulnus, quod non est <lb n="15"/>
            uulnus, ita quod non est corpus quasi corpus appareat? nam si <lb/>
            anima uulnerari potest ab eis qui uulnerant corpus, nihilne metuendum <lb/>
            est, ne possit occidi ab eis qui corpus occidunt? quod dominus <lb/>
            apertissime fieri non posse testatur. et tamen anima Dinocratis mori <lb/>
            non potuit, unde corpus eius est mortuum, et quasi uulnerata uisa <lb n="20"/>
            est, sicut corpus fuerat uulneratum, quoniam corpus non erat, sed <lb/>
            habebat in similitudine corporis etiam similitudinem uulneris. <lb/>
            porro autem in non uero corpore uera miseria fuit animae, quac <lb/>
            significabatur adumbrato corporis uulnere, de qua sororis sanctae <lb/>
            orationibus meruit liberari. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Iam illud quale est dicere, quod \'anima formam de corpore <lb/>
            accipiat et cum incremento corporis protendatur et crescat, et non

<note type="footnote"> 17 ef. Mattli. 10, 28 2G Vinc. Victor </note>

<note type="footnote"> 1 ab ictu] obictus C abicctis eis E <hi rend="italic">densando ABllTbd desecando E</hi> collegitC <lb/>
            <hi rend="italic">neque E 2 atquo se nescienti II 3 praecidaturm1 ex praedicatur B</hi> <lb/>
            tamquam <hi rend="italic">A</hi> tantum <hi rend="italic">C</hi> 4 tribuisti <hi rend="italic">BClTbd</hi> tribuens <hi rend="italic">E</hi> somnioniorum A <lb/>
            8 set A 9 praecidatur E 11 denocraten C dinocraten ACHT quareiusC <lb/>
            <hi rend="italic">se non H 12 uulnero II uestabatur BC</hi> 13 in om.A <hi rend="italic">faci∗e H appcreret C <lb/>
            14 iam] etiam BCITbd corpore e credamus C</hi> 16 unlnas ita] <hi rend="italic">uuln\' sit a C <lb/>
            17 nihil B n<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>nihil H (n<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> s. l. m1) 18 occidunt corpus BClTbd 19 ne B</hi> donocratisC <lb/>
            20 eius corpusE uulueraE 21 est] suntE 22 in similitudinSE <lb/>
            23 in non] innQ <hi rend="italic">T</hi> cGrporis <hi rend="italic">B</hi> 24 uulncre corporis <hi rend="italic">T</hi> 26 diceres <hi rend="italic">C</hi> (s <hi rend="italic">s. I)</hi> <lb/>
            anima*C <hi rend="italic">27 all. et] ut C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="408"/>
            adtendere quam monstrosa euadat anima iuuenis siue senis, si eius <lb/>
            brachium praecidatur infanti. <hi rend="italic">contrahit enim se,</hi> ut dicis, <hi rend="italic">animae<lb/>
             manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se <lb/>
            partes corporis densendo concludit</hi>. ac per hoc illud animae brachium <lb/>
            quam breue corporis fuit, unde acceperat formam, tam breue seruabitur<lb n="5"/>
            ubicumque seruetur, quia perdidit formam, cuius incremento <lb/>
            posset pariter crescere. exit ergo anima iuuenis aut senis, qui <lb/>
            manum cum esset paruus amisit, habens quidem duas manus, <lb/>
            quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram iuuenalem <lb/>
            uel senilem, alteram uero sicut primum fuerat infantilem. tales<lb n="10"/>
            animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas <lb/>
            fingit. non mihi uideris ab isto errore posse erui, nisi deo adiuuante <lb/>
            diligenter consideraueris uisa somniantium et inde cognoueris esse <lb/>
            quasdam quae non sint corpora, sed similitudines corporum. <lb/>
            quamuis enim et ea quae similia corporibus cogitamus ex eo genere<lb n="15"/>
            sint, tamen, quod ad mortuos adtinet, aptior coniectura de dormientibus <lb/>
            ducitur. neque enim frustra eos qui mortui sunt appellat sancta <lb/>
            scriptura dormientes, nisi quia est quodammodo consanguineus <lb/>
            leti sopor. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Proinde si anima corpus esset et corporea esset figura,<lb n="20"/>
            in qua se uidet in somnis, eo quod de corpore eius fuisset expressa, <lb/>
            nullus hominum membro corporis amputato sicut eo caret, ita sine <lb/>
            illo se uideret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod <lb/>
            animae ipsius nihil fuerit amputatum. cum uero aliquando se <lb/>
            integros uideant, aliquando autem, sicut sunt, ex quacumque parte<lb n="25"/>
            truncatos, quid aliud ista res docet nisi animam sicut aliarum <lb/>
            rerum quas sentit in somnis ita et corporis modo sic, modo sic non

<note type="footnote"> 2 Vinc. Victor 18 cf. I Thcss. 4, 12 cf. Verg. Aen. 6, 278 </note>

<note type="footnote"> 1 attendat <hi rend="italic">BCI</hi> attenditur <hi rend="italic">T</hi> attendis <hi rend="italic">b</hi> quamors tro seuadat <hi rend="italic">A monstruose <lb/>
            E monstros$auadat H</hi> siue] <hi rend="italic">aut H 2 brahium A</hi> 4 corporis <lb/>
            partes <hi rend="italic">II</hi> densando <hi rend="italic">1\'bd</hi> distendendo <hi rend="italic">E</hi> concluditnr <hi rend="italic">B</hi> brahium <hi rend="italic">A<lb/>
             5 breuis E ceperat ABCTbd coeperatI formam om. T 6 eius cuius E</hi> <lb/>
            7 possit <hi rend="italic">E</hi> potest <hi rend="italic">II</hi> exiit <hi rend="italic">ABCIT</hi> qui manum] cumanima <hi rend="italic">A</hi> cu manum <lb/>
            (manu C) <hi rend="italic">BCI</hi> 8 abens <hi rend="italic">A</hi> tuas <hi rend="italic">A</hi> 9 amputatu <hi rend="italic">B</hi> iuuenilem <hi rend="italic">codd. praeter D <lb/>
            10 uero om.T 12 fingi A 13 omniantium A 14 quedam T sed om.AIl <lb/>
            15 ea quae] etaq; A eaq; C 18 consanguincus B(in mg. 1 consimilis)</hi> 20 cor- <lb/>
            <hi rend="italic">pora C 21 esset E, om.l 23 se om.1 uidere A tiidet E 24 a uoee cum <lb/>
            inc. c. XIX b 26 troncatus C 27 sensit Aebd corparis H (ris 8.1. m1)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="409"/>
            ueritatem, sed similitudinem gerere ? gaudium uero eius siue tristitia, <lb/>
            delectatio uel offensio, siue sit in corporibus siue in corporum <lb/>
            similitudinibus, uera est. tu ipse nonne dixisti uereque dixisti <lb/>
            \'alimenta et uestimenta non esse animae, sed corpori necessaria\'? <lb/>
             cur ergo aquae stillam desiderauit apud inferos diues? cur\'Samuhcl <lb n="5"/>
            sanctus post mortem\', ut ipse quoque commemorasti, \'solito indumento <lb/>
            uestitus apparuit\'? numquid ille ruinas animae sicut carnis <lb/>
            per umoris alimentum reficere cupiebat? numquid iste de corpore <lb/>
            uestitus exierat? sed in illo uera erat molestia, qua cruciabatur <lb/>
            anima, non tamen uerum corpus, cui quaereret alimenta, et iste sic <lb n="10"/>
            potuit apparere uestitus, ut non corpus esset, sed similitudinem corporis <lb/>
            haberet et anima et habitus. neque enim se anima sicut in <lb/>
            membra corporis ita et in uestimenta porrigit et coartat, ut etiam <lb/>
            inde formetur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>