<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> sed hoc omitto, nc de nominibus inter nos sit potius <lb/>
            controuersia quam de rebus. quisnam sit homo interior uideamus, <lb/>
            utrum anima an spiritus an utrumque. sed, sicut te scripsisse <lb n="20"/>
            uideo, interiorem hominem animam dicis. de hac enim loquebaris, <lb/>
            cum diceres: <hi rend="italic">et gelante substantia, quae conprehendi non poterat, <lb/>
            efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae ui et spiramine conglobatum<lb/>
             exindeque inciperet homo interior apparere, quem uelut in <lb/>
            formam uaginae corporalis inclusum ad similitudinem sui deliniauit <lb n="25"/>
            exterioris hominis habitudo</hi>. deinde infers: <hi rend="italic">flatus ergo dei animam <lb/>
            fecit, immo flatus ex deo anima factus est, effigiata substantialis et</hi>

<note type="footnote"> 7 I Tliess. 5, 23 22. 26 Vinc. Victor </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 quid est quod II 2 et anima om.A 3 eadem BC 4 autem om.ll</hi> duc <lb/>
            que da<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> sententias na<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> A d<foreign xml:lang="grc">ο̄</foreign> quaedam sententias unam C Genim om. <hi rend="italic">B</hi> possunt <lb/>
            <hi rend="italic">aliter E</hi> 8 uester] <hi rend="italic">uero T 9 pr. corpore E 10 diuersa nature T diuersae</hi> <lb/>
            naturae d 14 anima et] animaeO 15 duares; uniuseiusdemque substantie <lb/>
            id est anima et sps; sed impare diuersae que substantiij .1 16 imparis et diuersę <lb/>
            <hi rend="italic">T habeat II</hi> 17 corporibus A <hi rend="italic">18 mitto C potius sit E</hi> 10 nideanus4 <lb/>
            21 hominem <hi rend="italic">om.B</hi> 22 substantiae <hi rend="italic">II</hi> quae] qua AH <hi rend="italic">qua<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> BCEIT</hi> quod b <lb/>
            <hi rend="italic">cophendere T</hi> poterant A <hi rend="italic">23 et efficeret E ui otn.BCTb et om.T</hi> 24 inperet <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> ueluti <hi rend="italic">d</hi> 25 forma <hi rend="italic">BCEITbd</hi> declinanit <hi rend="italic">E</hi> delaniauit <hi rend="italic">T</hi> delineauit d <lb/>
            26 iners A animum Ad 27 effigiat asubstantialisC <hi rend="italic">et—corporea om.Im1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="400"/>
            <hi rend="italic">secundum naturam suam corporea et sui corporis similis imaginique <lb/>
            conformis</hi>. post haec incipiens loqui de spiritu: <hi rend="italic">haec,</hi> inquis, <hi rend="italic">anima, <lb/>
            quae ex flatu dei haberet originem, sine sensu proprio atque intellectu<lb/>
             intimo esse non potuit, quod est spiritus</hi>. sicut ergo uideo, interiorem <lb/>
            hominem uis esse animam, intimum spiritum, tamquam et ipse<lb n="5"/>
            interior sit animae sicut illa corpori. ita fit, ut quemadmodum <lb/>
            corpus per interiora cana sua recipit aliud corpus, quod est anima, <lb/>
            sicut putas, sic et anima credenda sit habere interiora inania, qua <lb/>
            corpus tertium receperit spiritum, atque ita totus homo constet <lb/>
            ex tribus: exteriore, interiore, intimo. itane nondum respicis,<lb n="10"/>
            quanta te absurdissima consequantur, cum animam conaris asseuerare <lb/>
            corpoream ? deinde dic. mihi: quis eorum renouabitur in <lb/>
            agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum? interior <lb/>
            an intimus? apostolus quidem praeter interiorem et exteriorem <lb/>
            non uideo quod sciat alium interioris interiorem, id est totius<lb n="15"/>
            hominis intimum. sed elige quem uolueris. qui renouetur secundum <lb/>
            imaginem dei, quomodo hanc recipiet, qui iam sumsit exterioris <lb/>
            imaginem? si enim per membra exterioris cucurrit interior et <lb/>
            gelauit — hoc enim etiam uerbo usus es, tamquam figmentum <lb/>
            fusile fieret ex forma lutea, quae de puluere facta est —, quomodo<lb n="20"/>
            eadem manente forma, quae inpressa illi est uel expressa de corpore, <lb/>
            potest reformari ad imaginem dei? an duas habebit imagines, a <lb/>
            summo quidem dei, ab imo autem corporis, sicut in nummo dicitur <lb/>
            \'caput et nauia\'? an forte dicis, quod anima ceperit imaginem <lb/>
            corporis et spiritus capiat imaginem dei, tamquam illa contigua<lb n="25"/>
            corpori et ille sit deo, ac sic ad imaginem dei homo ille intimus, <lb/>
            non iste interior reformetur? sed frustra hoc dicis. nam si et ille

<note type="footnote"> 2 Vinc. Victor 12 cf. Col. 3, 10 14 cf. Rom. 7, 22. Eph. 3, 1(3 24 cf. <lb/>
            Macrobii Saturnal. I7, 22 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 corpoream HT corpori similiH 2 anime AB animae C 3 habere CEH <lb/>
            intellectum A 5 hominem mn.C 6 ut mn.D 7 intera A concaua b</hi><lb/>
            caua sua] casa <hi rend="italic">sua B cauare H</hi> • <hi rend="italic">recepit Ab cepit s. I. mlH</hi> 8 inania] <lb/>
            inanima <hi rend="italic">Cb</hi> quia <hi rend="italic">A</hi> quę <hi rend="italic">E</hi> quo <hi rend="italic">T</hi> 9 ceperit <hi rend="italic">D</hi> reciperet <hi rend="italic">E</hi> (ere <hi rend="italic">s. I.)</hi> constet- <lb/>
            <hi rend="italic">intimo om.H 10 respices H (i s. alt. e) 11 quan∗∗tate H</hi> canaris C 13 agnitionem <lb/>
            <hi rend="italic">ETbd</hi> eum] illum <hi rend="italic">bd</hi> exterior an interior <hi rend="italic">sqq. T</hi> 14 an intimus] <lb/>
            <hi rend="italic">animus ABCI</hi> praeter] <hi rend="italic">prius B praeterit C et om.C</hi> 15 que<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> E hoc est H <lb/>
            16 elie A <hi rend="italic">uis H</hi> 17 recipiatH 18 interiore <hi rend="italic">(om. et)A interius I</hi> (or s. us ml) <lb/>
            <hi rend="italic">19 gerauit Dml</hi> usus <hi rend="italic">||| es II</hi> 21 quąe II 22 absmumo C <hi rend="italic">24 nabia II naiua b</hi> <lb/>
            coeperit ABCHmlb 25 et] <hi rend="italic">add</hi>. si <hi rend="italic">H</hi> capiet <hi rend="italic">T</hi> tam II 26 a deo <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            27 interiore] formetur A et si homo ille intimusi </note> <lb/>
             
<pb n="401"/>
            intimus ita est per animae omnia membra diffusus ut illa per corporis, <lb/>
            iam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut <lb/>
            illa eum forma formauit. ac per hoc non habet ubi capiat imaginem <lb/>
            dei manente in se ista imagine corporis, nisi quemadmodum nummus, <lb/>
            ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. <lb n="5"/>
            ad ista te absurda quando de anima cogitas carnalis cogitatio corporum <lb/>
            uelis nolisue conpellit. sed deus, ut etiam ipse rectissime <lb/>
            confiteris, non est corpus; quomodo igitur capiat eius imaginem <lb/>
            corpus? obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed <lb/>
            reformeris in nouitate mentis tuae nec sapias secundum carnem, <lb n="10"/>
            quoniam mors est. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Sed,</hi> inquis, <hi rend="italic">si anima caret corpore, quid est quod apud <lb/>
            inferos diues ille cognoscit ? certe,</hi> inquis, <hi rend="italic">nouerat iam Lazarum, non <lb/>
            nouerat Abraham. unde illi tanto ante tempore defuncti Abrahae <lb/>
            prouenit agnitio </hi>? haec dicens si agnitionem hominis prouenire non <lb n="15"/>
            putas sine corporis forma, ut noueris te ipsum, credo quod assidue <lb/>
            speculum adtendis, ne, si fueris oblitus faciem tuam. non te possis <lb/>
            agnoscere. rogo te, quem magis hominem nouit homo quam se <lb/>
            ipsum et cuius minus potest faeiem uidere quam suam ? quis autem <lb/>
            potest cognoscere deum, quem tu quoque incorporeum esse non <lb n="20"/>
            dubitas, si praeter corporis formam, sicut putas, non potest cognitio <lb/>
            prouenire, id est si corpora possunt sola cognosci? quis autem <lb/>
            Christianus de tam magnis difficillimisque rebus disputans animum <lb/>
            in uerba diuina tam neglegenter intendat, ut dicat: (si incorporea <lb/>
            est anima, necesse est careat forma\'? oblitus es te formam legisse

<note type="footnote"> 9 cf. liom. 12, 2 10 cf. Rom. 8, 6 12 Vinc. Victor 13 cf. <lb/>
            Lllc. 16, 19-31 25 cf. Rom. 6,17 </note>

<note type="footnote"> 2animaeC <hi rend="italic">coepit B coepit H 3 eius E cum H 4 dei]det A</hi> imaginemC <lb/>
            <hi rend="italic">numū T 5 alt. alter C</hi> ? noli <hi rend="italic">| suae C nolis E conipellis B 8 capit AH</hi> <lb/>
            9 corpus <hi rend="italic">om.C</hi> ut r non <hi rend="italic">(sic) C</hi> conformaris <hi rend="italic">T</hi> liuic-reformeris <hi rend="italic">in mg. m2H</hi> <lb/>
            lOsapiesC carnem <hi rend="italic">(in mg. al. 1 hominem)</hi> b 12 aput C 13 inquit C iam <lb/>
            <hi rend="italic">om.ABCHITb cleazarum ADm1 non orn.E 14 habraham I habraa<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> T</hi> ille C <lb/>
            <hi rend="italic">ante om.E habrahe/</hi> 15peruenitB <hi rend="italic">nominis H non putas prouenire CITb <lb/>
            peruenire B 16 putes B 17 attendas E oblitus bis pon. A possi A possit B <lb/>
            poscLs H (s s. c)</hi> 18 quaC <hi rend="italic">liominuni BITd</hi> 19 cuius facicm potest nidere <lb/>
            minus <hi rend="italic">b</hi> potest minus <hi rend="italic">Ell</hi> faciem potest <hi rend="italic">BCIT</hi> potes A. uire C <lb/>
            21 corpus C 22 peruenire C <hi rend="italic">sola possint E</hi> quis] qua<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>uis C <hi rend="italic">23 magis Hml</hi> <lb/>
            difficilimisqui A 24neglegentC 25es] <hi rend="italic">estll te om. H legis se H</hi> </note>

<note type="footnote"> LX; August. VIII pars I. Vrba et Zycba. </note>

<note type="footnote"> 26 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="402"/>
            doctrinae? ergo corporea est forma doctrinae. oblitus es scriptum <lb/>
            esse de Christo Iesu, antequam hominem fuisset indutus, quod in <lb/>
            forma dei erat? quomodo ergo dicis: <hi rend="italic">si incorporea est anima, necesse <lb/>
            est careat forma,</hi> cum audias formam dei, quem non esse corporeum <lb/>
            confiteris et ita loqueris, tamquam forma nisi in corporibus esse<lb n="5"/>
            non possit? 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Dicis etiam \'cessare illic nomina, ubi non distinguitur <lb/>
            forma, et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est <lb/>
            designatio personarum\', hinc uolens probare Abrahae animam fuisse <lb/>
            corpoream, quia dici potuit: pater Abraham. iam diximus<lb n="10"/>
            etiam ubi corpus nullum est esse formam. si autem appellationem <lb/>
            nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora, numera ista <lb/>
            nomina, quaeso te: fructus autem spiritus est <lb/>
            caritas, gaudium, p a x, longanimitas, benignitas, <lb/>
            bonitas, fides, mansuetudo, continentia<lb n="15"/>
            et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt <lb/>
            nomina, uel sic agnoscas, ut aliqua liniamenta corporum uideas. <lb/>
            ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem <lb/>
            colorem caritas habeat, quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid <lb/>
            tibi uideri non potest. <hi rend="italic">cuius auxilium inploratum est,</hi> inquis, <hi rend="italic">corporeus<lb n="20"/>
            utique uisus est atque formatus</hi>. audiant te homines et dei <lb/>
            nemo inploret auxilium, quia nemo eum potest uidere corporeum. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/><hi rend="italic">Denique,</hi> inquis, <hi rend="italic">membra illic animae describuntur,<lb/>
             ut uere sit corpus,</hi> et uis \'per oculum totum caput intellegi\', quia <lb/>
            dictus est leuasse oculos suos, \'per linguam fauces, per digitum

<note type="footnote"> 2 cf. PhiL 2, G 3 Vinc. Victor 7 Vinc. Victor 10 Luc. 16, 24 <lb/>
            13 Gal. 5, 22. 23 20 Vine. Victor 20-25 cf. Luc. 16, 24. 23 23 Vinc. Victor </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ergo—doctrinae om.H</hi> es] <hi rend="italic">est H 2 Iesu om.AH homine CEll</hi> <lb/>
            3 dici C incorpore A 4 qua B estC <hi rend="italic">5 ita] ista cum H forma ora.A</hi> <lb/>
            7 caesare <hi rend="italic">C</hi> distinguntur <hi rend="italic">C</hi> 8 illic <hi rend="italic">otn. 11</hi> appellationum C est <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            9 uoles C habrahe C <hi rend="italic">inter</hi> animam <hi rend="italic">et</hi> fnisse <hi rend="italic">eras. uerba:</hi> fuisse anima .1 <lb/>
            10 habraham C habraa <hi rend="italic">T</hi> 14 caritas bonitas (om. <hi rend="italic">post</hi>. bon.) <hi rend="italic">E</hi> pax patientia <lb/>
            <hi rend="italic">longanimitas f loganimitas A</hi> bouitas bonignitasi 16 quarum—agnoscas <lb/>
            <hi rend="italic">om.H</hi> 17uel]ut C 18 quain] con A mebraque (om. quem)C 19 colere<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> AH <lb/>
            <hi rend="italic">innanis A</hi> est E <hi rend="italic">20 imploratus H corporeius A</hi> 21 usus C Audiante <lb/>
            <hi rend="italic">(om. te) A 22 eum om.A</hi> 23 inquis] dicisfe discribuntllr C 25 es C <lb/>
            lanas se <hi rend="italic">CEm1</hi> linguas <hi rend="italic">II</hi> fauces C per om. A </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="403"/>
            manum\', quia dictum est: mitteLazarum, utintinguat <lb/>
            extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret <lb/>
            linguam meam. tamen, ne per membrorum nomina de deo <lb/>
            tibi corporeo praescribatur, dicis \'per haec incorporeas intellegendas <lb/>
            esse uirtutes\', quia deum rectissime defendis non esse corporeum. <lb n="5"/>
            quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in deo tibi <lb/>
            corpus non faciant, in anima faciant? an uero quando de creatura <lb/>
            haec dicuntur, proprie accipienda sunt, quando autem de creatore, <lb/>
            tropice\' atque translate? pinnas itaque corporeas daturus es nobis, <lb/>
            quoniam non creator, sed creatura, id est homo dicit: si <lb n="10"/>
            assumsero pinnas meas sicut columba? porro <lb/>
            autem, si propterea linguam habebat diues ille corpoream, quoniam <lb/>
            dixit: refrigeret linguam mea, in nobis quoque adhuc <lb/>
            in carne uiuentibus manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum <lb/>
            est: mors et uita in manibus linguae. puto <lb n="15"/>
            etiam non tibi uideri uel esse in creaturam uel corpus esse peccatum: <lb/>
            cur ergo habet faciem? an non audis in psalmo: non est pax <lb/>
            ossibus meis a faeie peccatorum meorum ? 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Quod uero \'illum Abrahae sinum\' existimas -esse corporeum <lb/>
             et per ipsum\' asseris totum corpus eius agnosci\', uereor, ue in re <lb n="20"/>
            tanta ioculariter atque inridenter, non serio grauiterque agere credaris. <lb/>
            neque cnim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum <lb/>
            unius hominis sinum ferre tot animas, immo, ut secundum te loquar, <lb/>
            \'ferre tot corpora bene meritorum, quos illuc angeli sicut Lazarum <lb/>
            perferunt\'. nisi opinaris fortasse illam unam animam solam ad

<note type="footnote"> 1.13 cf. Luc. 1G, 24 10 locus cx Ps. 54, 7 et Ps. 138, 9 contractus nidetur; <lb/>
            cf. infra lcct. cod. Treccnsis 15 Prnu. 18, 21 17 Ps. 37, 4 19 Vinc. Victor <lb/>
            24 cf. Luc. 16, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 dictura] digitumC inittaC <hi rend="italic">ut om. T 2 aqua AEHITb ut] et II d</hi> <lb/>
            n\'frigiret A 3 mea A 4 corporeas intellegendas b 6 menbrorum A <lb/>
            7 cretura I 9 tropiceque <hi rend="italic">(om. atque) B pennas UDm2EHlTbd</hi> dat. es nob. <lb/>
            corporeas E <hi rend="italic">datur B est AHCIIl</hi> 10 quoniam] <hi rend="italic">add. est A</hi> 11 assumpsero <lb/>
            <hi rend="italic">BCHITbd</hi> sumpsero <hi rend="italic">E</hi> pennas meas diluculo et rurs quis dabit mihi pcnnas <lb/>
            <hi rend="italic">sicut columbe T 12 autem om.b habeat BCT 13 refrige∗∗ret H</hi> hoc <lb/>
            adhucC <hi rend="italic">14 quia scriptum est oin.E</hi> 16 esse om.A <hi rend="italic">in creaturam Engelbrecht <lb/>
            (c/. Ps. 30, 3</hi> esto mihi in deum protectorem) in creatura D cientore B in crea- <lb/>
            <hi rend="italic">tore ACEHIT creatura b creatunmd 17 faciam E 19 illam sinum om.E <lb/>
            20 per om.E</hi> asscritC 21 serigio C <hi rend="italic">22 dcsiparas C desperes E</hi> arbitre∗∗ris A <lb/>
            arbitrerisET <hi rend="italic">23 sinum unius horninis Tb sinum om.B fere E</hi> animusA <lb/>
            24 fere E quotrf <hi rend="italic">angelis B 25 opineris T</hi> </note>

<note type="footnote"> 26* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="404"/>
            eundem sinum peruenire meruisse. si non iocaris et errare pueriliter <lb/>
            non uis, sinum Abrahae intellege remotam sedem quietis atque <lb/>
            secretam, ubi est Abraham. et ideo Abrahae dictum, non quod <lb/>
            ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, <lb/>
            quibus est ad imitandum fidei principatu propositus, sicut deum<lb n="5"/>
            Abrahajn et deum Isaac et deum Iacob se deus uocari uoluit, cum <lb/>
            sit innumerabilium deus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>