<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Deinde et in hoc falleris. nam diuina testimonia, quae <lb/>
            ad istam quaestionem soluendam referre uoluisti, non id aperiunt. <lb/>
            aliud est quod illa demonstrant, sine quo uere non possumus pie <lb/>
            uiuere, quod scilicet animarum nostrarum deum habeamus datorem, <lb/>
            creatorem, formatorem. sed quomodo id faciat, utrum nouas eas<lb n="15"/>
            flando an de parentibus trahendo, non exprimunt nisi de una illa <lb/>
            quam primo homini dedit. lege diligenter quod scripsi ad fratrem <lb/>
            nostrum dei seruum Renatum; ibi enim quia id ostendi, non fuit <lb/>
            necesse et hic scribere. uelles autem me definire quod ipse definisti, <lb/>
            ut in tales angustias contruderer, in quales ipse contrusus aduersus<lb n="20"/>
            catholicam fidem tot et tanta locutus es, ut ea si fideliter et humiliter <lb/>
            recolas atque consideres, uideas profecto quantum tibi profuisset, <lb/>
            si scisses nescire quod nescis, et quantum tibi prosit, si uel nunc <lb/>
            scias. nam si intellegentia tibi placet in natura hominis, quoniam <lb/>
            reuera si eam non haberet, nihil, quantum ad animas pertinet,<lb n="25"/>
            pecoribus distaremus. intellege quid non intellegas, ne totum non <lb/>
            intellegas, et noli despicere hominem. qui ut ueraciter intellegat

<note type="footnote"> 18 cf. pag. 317 sqqa </note>

<note type="footnote"> 1 nihil <hi rend="italic">om.E</hi> legis] legisse opus est <hi rend="italic">H</hi> 2 me <hi rend="italic">om.E</hi> hoc scire possim <hi rend="italic">sqq. T <lb/>
            non om.l</hi> 3 possim] <hi rend="italic">sim A ctsi Cb natura BCHIb 4 scriptiiru A</hi> 5 a po- <lb/>
            <hi rend="italic">core bd alt. a pecoribusHbd</hi> 7 ipso] isto C <hi rend="italic">quod ABOITb</hi> 8 dissere B et-sie <lb/>
            <hi rend="italic">om.JI 9 uius A cogitationis DCI,b in mg</hi>. 12adistainC <hi rend="italic">13 ille C</hi> possimus <lb/>
            A 14 habemus C 15 id quod facit C 16 an de] unde <hi rend="italic">B</hi> illa una <lb/>
            <hi rend="italic">BClTbd huna A</hi> 17 legi C scripsitC <hi rend="italic">18 seruus A</hi> ostendi] <hi rend="italic">optinet II</hi> <lb/>
            19 difinire <hi rend="italic">E</hi> ipsi <hi rend="italic">BC</hi> difinisti <hi rend="italic">E</hi> 20 contruerer C 21 tote <hi rend="italic">(om</hi>. et) <hi rend="italic">C<lb/>
             et-quantum tibi om.A loquutus B1 eas Hb et] atque bd 23 si cisses E</hi> <lb/>
            scireC si <hi rend="italic">om.H 25 si reuera A pcrtinent.4</hi> 26 a pecoribus bd intellege∗∗A <lb/>
            ne] <hi rend="italic">nec CE ne-intellegas om.D</hi> 27 dispicere CH ut]itC </note> <lb/>
             
<pb n="395"/>
            quod non intellegit hoc se non intellegere intellegit. unde autem <lb/>
            dictum sit in sacro psalmo: homo in honore cum esset, <lb/>
            non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis <lb/>
            et similis factus est eis, lege et intellege, ut hoc <lb/>
            obprobrium humiliter potius ipse caueas quam superbe alteri obicias. <lb n="5"/>
            de his enim dictum est, qui istam uitam solam deputant uitam <lb/>
            secundum carnem uiuentes et post mortem nihil sperantes ueluti <lb/>
            pecora, non de his, qui neque negant se scire quod sciunt et confitentur <lb/>
            se nescire quod nesciunt et tutius intellegunt infirmitatem <lb/>
            suam quam de sua uirtutc confidunt. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Non itaque displiceat praesumptioni tuae iuuenali meus <lb/>
            senilis timor, fili. ego enim, si hoc quod de animarum origine <lb/>
            quaerimus nec deo nec aliquo spiritali homine docente scire potuero, <lb/>
            paratior sum defendere quam recte etiam hoc deus sicut alia multa <lb/>
            nos scire noluerit quam temere dicere, quod aut ita sit obscurum. <lb n="15"/>
            ut hoc non solum ad aliorum intellegentiam perducere nequeam, <lb/>
            sed nec ipse intellegam, aut certe etiam hereticos adiuuet, qui <lb/>
            propterea persuadere conantur ab omni noxa puras esse animas <lb/>
            paruulorum, ne scilicet eadem noxa in auctorem deum recurrat et <lb/>
            redeat, quod insontes animas, quibus nec lauacrum regenerationis <lb n="20"/>
            subuenturum esse praesciuit, dando carni peccatrici esse conpulerit <lb/>
            peccatrices nulla baptismatis gratia subuentura, qua liberentur a <lb/>
            damnatione perpetua, quando quidem innumerabiles animae infantum, <lb/>
            antequam baptizentur, de corporibus exeunt. absit enim. <lb/>
            ut hoc nolens diluere dicam quae ipse dixisti, \'quod anima per <lb n="25"/>
            carnem meruerit inquinari et esse peccatrix nullum habens ante <lb/>
            peccatum, quo recte id meruisse dicatur\', et \'quod etiam sine <lb/>
            baptismo originalia peccata soluantur\' et \'quod regnum quoque <lb/>
            caelorum non baptizatis in fine tribuatur\'. haec atque huiusmodi

<note type="footnote"> 2 Ps. 48, 13 7 cf. Rom. 8, 13 18 cf. pag. 356, 11 20 cf. Tit. 3, 5 <lb/>
            25 Vinc. Victor </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 intelligat E 2 palmo C</hi> 3 mmentis <hi rend="italic">(s. I.1 pecoribus) I</hi> iusrntatis .1 <lb/>
            <hi rend="italic">4 eis] illis BCITd 6 de his] deis B</hi> quiaC <hi rend="italic">solam uitani EH</hi> 9 tutins] <lb/>
            tocius A totiusC potius <hi rend="italic">BIllTbd</hi> hanc infirmitatem snam <hi rend="italic">b</hi> 10 conndant <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            11 itaque] enim I praesentioni A <hi rend="italic">iuuenili BITld 12 de hoc B</hi> 15 noluerunt <lb/>
            C lOnecC <hi rend="italic">20 insonantes H (exp.m1)</hi> lauachmmC 21 praestiuit A <lb/>
            carnis A <hi rend="italic">22 peccatores B</hi> libenterC <hi rend="italic">2.5 infantium EI</hi> 25 delucre <hi rend="italic">B <lb/>
            27 quod BCb</hi> dicamurA 2ssoluenturJ <hi rend="italic">29 finem BCI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="396"/>
            uenena fidei nisi dicere timerem, fortasse de hac re definire aliquid <lb/>
            non timerem. quanto melius igitur non separatim de anima disputo <lb/>
            et affirmo quod nescio, sed quod apertissime apostolum uideo <lb/>
            docuisse simpliciter teneo ex uno homine omnes homines ire in <lb/>
            condemnationem qui nascuntur ex Adam, nisi ita renascantur in<lb n="5"/>
            Christo, sicut instituit ut renascantur, antequam corpore moriantur, <lb/>
            quos praedestinauit ad aeternam uitam misericordissimus gratiae <lb/>
            largitor, qui est et illis quos praedestinauit ad aeternam mortem <lb/>
            iustissimus supplicii retributor non solum propter illa quae uolentes <lb/>
            adiciunt, uerum etiam, si infantes nihil adiciant, propter originale<lb n="10"/>
            peccatum. haec est in hac quaestione definitio mea, ut occulta <lb/>
            opera dei habeant suum secretum salua fide mea. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Nunc iam, quantum dominus donare dignatur, etiam <lb/>
            ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens meum nomen <lb/>
            iterasti atque dixisti: <hi rend="italic">non enim, sicut Augustinus peritissimus<lb n="15"/>
            episcopus profitetur, incorpoream et eandem spiritum esse permittimus <lb/>
            </hi>. prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an <lb/>
            corporea, sicut tu, existimanda sit disputemus; deinde utrum etiam <lb/>
            ipsa secundum scripturas nostras dicatur spiritus, quamuis etiam <lb/>
            proprie spiritus nuncupetur non uniuersa, sed aliquid eius. ac<lb n="20"/>
            primum scire uellem corpus quid esse definias. si enim non est corpus <lb/>
            nisi quod membris carnalibus constat, nec terra erit corpus nec <lb/>
            caelum nec lapis nec aqua nec sidera nec si quid huiusmodi est; si <lb/>
            autem corpus est quicquid maioribus et minoribus suis partibus <lb/>
            maiora et minora spatia locorum obtinentibus constat, corpora<lb n="25"/>
            suntetiam ista quae commemoraui: corpus est aer, corpus est lux ista <lb/>
            uisibilis et omnia, sicut dicit apostolus, corpora caelestia <lb/>
            et corpora terrestria.

<note type="footnote"> 4 cf. Rom. 5, 18 5 cf. Ioh. 3, 3 15 Vinc. Victor 27 I Cor. 15, 40 </note>

<note type="footnote"> 1 timerem dicere b diffinire <hi rend="italic">E</hi> 4 dixisse <hi rend="italic">E</hi> 5 condem∗nationem <hi rend="italic">H <lb/>
            6 sicuti ABCTbd institui BCI in corpore i</hi> 8 pracdistinauit CH mortem] <lb/>
            <hi rend="italic">uitam B 9 nolentes BCI 10 alt. adicent A (e in i mut. et a s. n add.) <lb/>
            propter] pręter b</hi> 11 hac] illa d <hi rend="italic">diffinitio Eb 13 dignabitur 1</hi> 14 nomen <lb/>
            <hi rend="italic">meum b</hi> 15 iterasci <hi rend="italic">agustinus AC</hi> 17 an corporea] <hi rend="italic">incorporea C</hi> 18 sicut tu <lb/>
            <hi rend="italic">om. B exestimanda AC disputamus A etiam utrum T u«rum H (t s. •) <lb/>
            19 quamuis—spiritus orn.C</hi> 20 uniuersas C <hi rend="italic">21 uelim E</hi> diffinias b <hi rend="italic">23 aque A<lb/>
             si om.A huiuscemodi E</hi> 24 quidquidST <hi rend="italic">et minoribus om.Dml</hi> 25 ma et <lb/>
            minora <hi rend="italic">A</hi> (mi <hi rend="italic">s. I. ml)</hi> optimtibus <hi rend="italic">A</hi> 26 istam <hi rend="italic">A</hi> auer <hi rend="italic">A</hi> est <hi rend="italic">alt. om.ABCHIT <lb/>
            27 inuisibilis C dixit 1</hi> </note> 
<pb n="397"/>
             
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac <lb/>
            subtilissime quaeritur. uemm tamen tu, unde tibi maxime gratulor, <lb/>
            deum corpus non esse confirmas; sed me rursus sollicitum facis. <lb/>
            ubi dicis: <hi rend="italic">si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet, <lb/>
             cassae inanitatis aeria futilisque substantia</hi>. his enim tuis uerbis <lb n="5"/>
            uideris credere omne quod caret corpore inanis esse substantiae. <lb/>
            quod si ita est, quomodo deum audes dicere carere corpore nec <lb/>
            times, ne sequatur inanis eum esse substantiae ? porro si et corpore <lb/>
            caret deus, quod iam confessus es, et cum inanis esse substantiae <lb/>
            absit ut dicas, non ergo inanis substantiae est quicquid <lb n="10"/>
            corpore caret. et ideo qui incorpoream dicit esse animam, non est <lb/>
            consequens, ut eam uelit uideri inanis futilisque substantiae, quia <lb/>
            et deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum confitetur. <lb/>
            uide autem quantum intersit inter id quod dico et quod tu me <lb/>
            existimas dicere. ego enim nec aeriae substantiae animam dico: <lb n="15"/>
            alioquin corpus esse confiteor. aer quippe corpus est secundum <lb/>
            omnes, qui de corporibus cum loquuntur quid loquantur sciunt. <lb/>
            tu autem propter id quod incorpoream dixi animam, non solum <lb/>
            cassae inanitatis, sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam, <lb/>
            cum et corpus eam non esse dixerim, quod est aer, et <lb n="20"/>
            quod aere inpletur inane esse non possit. quod nec utres tui te <lb/>
            ammonere potuerunt. quid enim aliud in eos nisi aer, quando <lb/>
            inflantur, artatur? qui usque adeo inanes non sunt, ut eadem <lb/>
            plenitudine etiam pondera sufferant. quodsi forte aliud tibi uidetur <lb/>
            esse flatus, aliud aer, cum aer motus ipse sit flatus, quod et flabello <lb n="25"/>
            agitato doceri potest, certe uasa quaelibet concaua, quae putas

<note type="footnote"> 4 Vinc. Victor </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 tale aliquid BCElTb scrupolosissime B 2 tu om.B 3 rursum T <lb/>
            sollititum E 4 nt sit om.E 5 aerias BC aeriae ld futtilisque AH utilisque BC <lb/>
            inutilisque D fictilisque E substantiae Dd; c/. I. 19</hi> 6 inanis—corpore <lb/>
            <hi rend="italic">om.Iml 7 quod—substantiae om.A</hi> 9 et] <hi rend="italic">sed E et ex csDm2</hi> 10 absi t <lb/>
            absit-substantiae <hi rend="italic">lin. 15 om.C</hi> substantiae Substantiae est <hi rend="italic">B</hi> quidquid <lb/>
            <hi rend="italic">DETbd</hi> 11 caret corpore <hi rend="italic">T</hi> 12 uiderinanis <hi rend="italic">A</hi> futtilisque <hi rend="italic">All</hi> inutilisque D <lb/>
            <hi rend="italic">fictilisquoE 14 uidetur EI 15 exestimas A</hi> aereae b <hi rend="italic">aeri ut substantiae AB</hi> <lb/>
            16 quippe] enim b <hi rend="italic">17 corporeę colloquuntur E</hi> qui E <hi rend="italic">20 non eam H <lb/>
            eH in mg. add. E 21 substantiam exp. anfe quod E</hi> aere] est aere A ut I r∗∗A. <lb/>
            te <hi rend="italic">om./l</hi> 22 in eos aliudE illud <hi rend="italic">C</hi> 23 inflatur <hi rend="italic">E</hi> Cuiusque <hi rend="italic">ABC</hi> <lb/>
            24 tibi <hi rend="italic">om.B</hi> 25 aliud aer commotus ipso sit flatus <hi rend="italic">in mg. H</hi> 21; <hi rend="italic">a∗gitato H</hi> <lb/>
            certa <hi rend="italic">A</hi> concaua <hi rend="italic">post</hi> inania <hi rend="italic">pos. tigno transp. add. E</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="398"/>
            inania, ut plena esse cognoscas, ab ea parte, qua inplentur, deprime <lb/>
            in aquam et uide, quod nihil humoris in ea possit intrare repellente <lb/>
            aere, quo plena sunt. cum autem ore sursum uersus conlocantur <lb/>
            siue ex latere, tunc recipiunt liquorem, si quis infunditur uel ingreditur, <lb/>
            exeunte atque euadente aere qua exitus patet. hoc praesenti<lb n="5"/>
            facilius posset demonstrari facto quam scripto. sed non est hic <lb/>
            diutius inmorandum, cum siue intellegas aeris naturam esse corpoream <lb/>
            sine non intellegas, me tamen putare non debes uel aeriam <lb/>
            dixisse animam, sed omnino incorpoream; quod et tu esse confiteris <lb/>
            deum, quem dicere non audes inane esse aliquid, sed negare non<lb n="10"/>
            potes omnipotentis et inmutabilis esse substantiae. cur ergo <lb/>
            metuimus, ne sit cassae inanitatis anima, si sit incorporea, cum <lb/>
            deum incorporeum esse fateamur nec eum cassae inanitatis esse <lb/>
            dicamus ? sic itaque potuit incorporeus incorpoream creare animam, <lb/>
            quemadmodum uiuens uiuentem quamuis inmutabilis mutabilem<lb n="15"/>
            et omnipotens longe inparem. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Cur autem animam nolis esse spiritum, sed corpus <lb/>
            eam uelis esse non uideo. si enim propterea spiritus non est, quia <lb/>
            distincte apostolus nominauit spiritum dicens: et inte g er <lb/>
            spiritus uester et anima et corpus, eadem causa<lb n="20"/>
            est, cur ea non sit corpus, quia distincte nominauit et corpus; si <lb/>
            autem affirmas, quod et anima corpus sit quamuis distincte corpore <lb/>
            nominato, permitte, ut etiam spiritus sit quamuis distincte spiritu <lb/>
            nominato. multo magis enim tibi debet uideri anima spiritus esse <lb/>
            quam corpus, quia spiritum et animam unius fateris esse substantiae, <lb n="25"/>
            unius autem substantiae animam corpusque esse non <lb/>
            dicis. quo igitur pacto corpus est anima, cum eius et corporis sit <lb/>
            diuersa natura, et spiritus non est anima, cum eius et spiritus sit

<note type="footnote"> 19 I Thess. 5, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 umoris AH in ea om. BCITbd repleta E 3 quod B uerso H</hi><lb/>
            5 aerequexitus A qua∗H <hi rend="italic">et hoc E 6 possit El T demonstrare C</hi> 7 siue] <lb/>
            sine A intelligis E corporeaC <hi rend="italic">8 debebis H aeream BHl 9 et om.C <lb/>
            10 que C audies A</hi> est C <hi rend="italic">11 potest BC</hi> imputabilis A <hi rend="italic">substantia B</hi> <lb/>
            substantia <hi rend="italic">C</hi> 12 inanitatis <hi rend="italic">s. exp</hi>. iniquitatis <hi rend="italic">H</hi> incorporea<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> A cum- <lb/>
            <hi rend="italic">incorporeum om. A 13 deus Htnl fateamur esse b 14 incorporeus deus b <lb/>
            15 queadmodum C</hi> 18 uellis A 19 distinctae7/ 21 quiad C <hi rend="italic">23 etiam ut B</hi> <lb/>
            24 multaA enirn magisbd <hi rend="italic">animas AC</hi> 25 fateris unius I <hi rend="italic">substantiae om.E</hi> <lb/>
            26 autem] enim <hi rend="italic">E corpus qu*e H</hi> 27 <hi rend="italic">Quod B</hi> pac*to E 28 spu <hi rend="italic">BC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="399"/>
            una eademque natura? quid quod ista tua ratione etiam spiritum <lb/>
            corpus esse cogeris dicere? alioquin si spiritus corpus non est et <lb/>
            anima corpus est, non sunt spiritus et anima unius ciusdemque <lb/>
            substantiae; tu autem utrumque, quamuis duo quaedam sentias, <lb/>
            unam fateris habere substantiam: ergo et spiritus corpus est, si <lb n="5"/>
            anima corpus est; neque enim aliter possunt unius eiusdemque esse <lb/>
            naturae. proinde secundum te illud quod ait apostolus: spiritus <lb/>
            uester et anima et corpus, tria sunt corpora; sed ex <lb/>
            his duo, anima et spiritus, unius naturae sunt corpora, corpus autem <lb/>
            illud, quod etiam caro dicitur, diuersa natura est. et ex his tribus, <lb n="10"/>
            ut opinaris, corporibus, quonnn unum diuersae. duo uero sunt unius <lb/>
            eiusdemque substantiae, constat totus homo, una quaedam res <lb/>
            atque una substantia. ista cum asseras, non uis tamen, ut duae <lb/>
            res unius eiusdemque substantiae, id est anima et spiritus, habeant <lb/>
            unum spiritus nomen, cum duae res non unius eiusdemque, sed <lb n="15"/>
            inparis diuersaeque substantiae, id est anima et corpus, habeant <lb/>
            unum, sicut putas, corporis nomen. =
</p></div></div></div></body></text></TEI>