<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Xoli credere nec dicere nec docere \'sacrificium Christianorum <lb/>
            pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum\', si<lb n="5"/>
            uis esse catholicus, quia nec illud quod de Machabeorum libris commemorasti <lb/>
            sacrificium Iudaeorum pro eis qui non circumcisi de corpore <lb/>
            exierant ostendis oblatum. in qua tua sententia tam noua et <lb/>
            contra ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata uerbo <lb/>
            etiam insolentissimo usus es dicens: <hi rend="italic">pro his sane oblationes assiduas<lb n="10"/>
            et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum,</hi> ut te homo <lb/>
            laicus sacerdotibus dei nec discendo subderes nec saltem simul <lb/>
            quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. aufer tibi ista, fili; <lb/>
            non sic in uia, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; <lb/>
            nullus cum hoc tumore per angustam portam eius ingreditur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Xoli credere nec dicere nec docere \'aliquos eorum, <lb/>
            qui sine baptismo Christi ex hac uita migrauerint, interim non ire <lb/>
            in regnum caelorum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione <lb/>
            mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire\', si <lb/>
            uis esse catholicus. hoc enim eis dare nec Pelagiana heresis ausa<lb n="20"/>
            est, quae opinatur paruulos non trahere originale peccatum. quos <lb/>
            tu quamuis sicut catholicus cum peccato nasci fatearis, nescio qua <lb/>
            tamen peruersioris nouitate opinionis sine baptismate salutari et <lb/>
            ab hoc peccato cum quo nascuntur absolui et in regnum caelorum <lb/>
            asseris introduci neque consideras, in hac causa quam deterius sapias<lb n="25"/>
            quam Pelagius. ille quippe dominicam sententiam pertimescens, <lb/>
            qua non baptizati in regnum caelorum non permittuntur intrare, <lb/>
            licet eos quos ab omni peccato liberos credit non illo audet paruulos

<note type="footnote"> 2 cf. Ioh. 3, 5 4. 10 Vine. Victor; cf. pag. 310, 29. 313. 314. 349. 350 <lb/>
            6 II Mach. 12, 39 14 cf. Ioh. 14, 6 15 cf. Matth. 7, 13. Luc. 13, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 pmittis <hi rend="italic">A</hi> 5 his <hi rend="italic">ACIT</hi> iis <hi rend="italic">Bbd</hi> offerendum m1 <hi rend="italic">ex</hi> conferendum <hi rend="italic">A <lb/>
            7 iudporum BC \' 8 exierint BClTb ablatum II</hi> (o s. a) <hi rend="italic">9 eccla A <lb/>
            10 insolentissime C e E 11 sanctorum otn.T</hi> 12 subderisA subduresC <lb/>
            <hi rend="italic">saltim AEH</hi> 13 cessendo A 14 nonstin.4 siinuaquaC <hi rend="italic">esse om.H<lb/>
             15 c<foreign xml:lang="grc">ο̄</foreign> A</hi> eius portam E <hi rend="italic">17 xpi baptismo B</hi> uite A <hi rend="italic">emigrauerintHbd</hi> <lb/>
            irein] ireC <hi rend="italic">i*re H 18 resurrectionem H 21 qui opinantur E</hi> 23 peruersionis <lb/>
            <hi rend="italic">Alml</hi> opions <hi rend="italic">A</hi> 24 regno <hi rend="italic">E</hi> 25 quam] quanto <hi rend="italic">Dd</hi> quod <hi rend="italic">II <lb/>
            27 qui (a s. i) 11 28 illos E</hi> - </note> <lb/>
             
<pb n="375"/>
            mittere; tu uero sic contemnis quod dictum est: si quis non <lb/>
            renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest <lb/>
            introire in regnum dei, ut excepto errore, quo audes a <lb/>
            regno dei paradisum separare, quibusdam (quos reos nascisieut catholicus <lb/>
            credis sine baptismate mortuis et illius reatus absolutionem et <lb n="5"/>
            regnum caelorum non dubites insuper polliceri; quasi contra <lb/>
            Pelagium in originali peccato astruendo tunc esse possis catholicus <lb/>
            uerus, si contra dominum fueris in destruenda eius de baptismo <lb/>
            sententia hereticus nouus. nos te, dilectissime, non sic uolumus <lb/>
            hereticorum esse uictorem, ut error uincat errorem et, quod est <lb n="10"/>
            peius, maior minorem. <hi rend="italic">dicis enim: aut si forte quisquam reluctetur <lb/>
            latronis animae uel Dinocratis interim temporarie conlatum esse paradisum <lb/>
            </hi> — <hi rend="italic">nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni <lb/>
            caelorum quamquam sententia illa principalis obsistat, quia qui ns o n <lb/>
            renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non <lb n="15"/>
            intrabit in regnum</hi> —, <hi rend="italic">tamen teneat etiam meum in hac parte <lb/>
            non inuidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque diuinae <lb/>
            et effectum amplificet et affectum</hi>. haec uerba tua sunt. ubi te confiteris <lb/>
            consentire dicenti quibusdam non baptizatis sic temporarie <lb/>
            conlatum esse paradisum, ut supersit illis in resurrectione praemium <lb n="20"/>
            regni caelorum, contra sententiam principalem, qua constitutum est <lb/>
            non intraturum in illud regnum, qui non renatus fuerit ex aqua et <lb/>
            spiritu sancto. quam sententiam principalem timens uiolare Pelagius <lb/>
            nec illos sine baptismo in regnum caelorum credidit intraturos, quos <lb/>
            non credidit reos; tu autem et originalis peccati reos paruulos <lb n="25"/>
            confiteris et tamen eos sine lauacro regenerationis absoluis et in paradisum <lb/>
            mittis et postea etiam in regnum caelorum intrare permittis. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Haec atque huiusmodi, si et alia forsitan in tuis libris <lb/>
            adtentior et otiosior inuenire potueris, sine ulla dilatione iam

<note type="footnote"> 1 Ioh.3,5 11 Vinc. Victor; cf. pag. 350,23 14 Ioh.31.5 21 cf. Ioh. 3,5 </note>

<note type="footnote"> 1 sic] si U <hi rend="italic">3 quod H</hi> 4 separari.1 <hi rend="italic">reo A</hi> 6 pol licerit A <hi rend="italic">7 origenali H</hi> <lb/>
            9 delectissime A 11 aut] <hi rend="italic">ut E 15 sancto cm.B</hi> 16 regnum] <hi rend="italic">add. celorum <lb/>
            DJlbd huius E 17 ascensum D (s s. c) sensum E prausentieque CD <lb/>
            18 alt. et om.ll</hi> effectum H <hi rend="italic">19 sic om.D</hi> 20 cognatum A <hi rend="italic">esse w«..l</hi> <lb/>
            in] cu<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> A 21 constitum A 23 uolareC 24 illo C <hi rend="italic">27 in om. BCDEITbd, <lb/>
            sed cf. p. 374, 27</hi> 28 atque] <hi rend="italic">et BClTb itaque E si] sed II si pusl alia. <lb/>
            pon. E</hi> 29 oratiosior .1 <hi rend="italic">sine illa dilectione H</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="376"/>
            corrige, si animum catholicum geris, id est si ueraciter praelocutus es <lb/>
            dicens, \'quod tibi ipse credulus non sis ca probari posse quae dixeris <lb/>
            et quod semper studeas etiam propriam sententiam non tueri, si <lb/>
            inprobabilis detegatur, et sit tibi cordi proprio damnato iudicio <lb/>
            meliora magis et quae sunt ueriora sectari\'. modo proba, carissime,<lb n="5"/>
            non te fallaciter ista dixisse, ut de tua indole non solum ingeniosa, <lb/>
            uerum etiam cauta, pia, modesta gaudeat catholica ecclesia, non <lb/>
            de contentiosa pertinacia heretica exardescat insania. nunc est, ut <lb/>
            ostendas quanta post haec bona uerba quae tua commemoraui <lb/>
            sinceritate pectoris dixeris, quod continuo subiecisti: <hi rend="italic">nam ut est,</hi><lb n="10"/>
            inquis, <hi rend="italic">optimi propositi laudandique consilii facile ad ueriora transduci, <lb/>
            ita inprobi obstinatique iudicii est nolle citius ad tramitem rationis <lb/>
            inflecti</hi>. esto igitur optimi propositi laudandique consilii et facile <lb/>
            ad ueriora transducere; nec sis inprobi obstinatique iudicii, ut nolis <lb/>
            citius ad tramitem rationis inflecti. si enim haec liberaliter elocutus<lb n="15"/>
            es, si non in labiis ista sonuisti, sed intus et germanitus in corde <lb/>
            sensisti, in tuae correctionis tanto bono etiam moras odisti. parum <lb/>
            quippe tibi fuit dicere inprobi obstinatique esse iudicii nolle ad <lb/>
            tramitem rationis inflecti, nisi adderes \'citius\', ut hinc ostenderes <lb/>
            quam sit exsecrandus qui bonum hoc numquam facit, quando quidem<lb n="20"/>
            qui tardius facit tanta tibi uideatur seueritate culpandus, ut merito <lb/>
            inprobi iudicii obstinatique dicatur. audi ergo te ipsum tuque potissimum <lb/>
            et maxime eloquii tui fructibus utere, ut citius te ad rationis <lb/>
            tramitem grauitate mentis inflectas, quam te inde minus erudite <lb/>
            parumque consulte lubrico aetatis auerteras. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Nimis longum est omnia, quae in libris tuis uel potius in <lb/>
            te ipso uolo emendari, pertractare atque discutere et saltem breuem

<note type="footnote"> 2 Vine. Victor; cf. pag. 367, 5-9 10 Vine. Victor; ef. pag. 357, 9-11 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 perloquutus 4 2 ipsi BEITbd</hi> ea] et | B <hi rend="italic">aprobare B probare CDlb</hi> <lb/>
            3 propria sententia <hi rend="italic">A</hi> 4 si <hi rend="italic">EH</hi> cordis <hi rend="italic">H</hi> (s <hi rend="italic">s. I.)</hi> iudicio damnato <hi rend="italic">ld <lb/>
            5 agis H</hi> 6 ut de] unde E <hi rend="italic">9 uerba bona E 10 peccatoris A 11 transducere BCI <lb/>
            transcendere T 12 ita ut BC inproprio A iudici A</hi> 13 esto-inflecti <lb/>
            <hi rend="italic">in rng.E</hi> 15 tramite C <hi rend="italic">16 ista solum modo T 17 correptionis T</hi> 18 noli D <lb/>
            20 execrandus <hi rend="italic">BH</hi> qui-facit] qui bonum quam facit <hi rend="italic">BC</hi> bonum <hi rend="italic">om. DEH <lb/>
            hoc om.IT,b in textu 21 qui] qua BC uidetur BCIT seueritati A tanta</hi> <lb/>
            seueritate <hi rend="italic">B</hi> 23 eloquii tui] quę loquutus <hi rend="italic">A</hi> elocutus <hi rend="italic">BCI</hi> eloqui tui <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            elocutis <hi rend="italic">T</hi> fructibus <hi rend="italic">om.A</hi> 25 aetatis lubrice <hi rend="italic">E, in mg</hi>. al. 1 lubrica etate <hi rend="italic">b<lb/>
             ętis A auertas DIT 26 libris in tuis E tuis libris BClTd</hi> 27 emen- <lb/>
            <hi rend="italic">dare D pertractari EH salti EHT breue D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="377"/>
            tibi de singulis corrigendis reddere rationem. nec ideo tamen te contemnas <lb/>
            et arbitreris ingenium et eloquium tuum parui esse pendendum. <lb/>
            nec sanctarum scripturarum memoriam in te paruam esse <lb/>
            cognoui; sed eruditio minor est, quam tantae indoli laborique congruebat. <lb/>
            itaque te nec amplius quam oportet tibi tribuendo uanescere <lb n="5"/>
            uolo nec rursus te abiciendo ac desperando frigescere. utinam <lb/>
            tua scripta tecum legere possem et conloquendo potius quam <lb/>
            scribendo quae sint emendanda monstrarem! facilius hoc negotium <lb/>
            perageretur nostra inter nos sermocinatione quam litteris; quae <lb/>
            si scribenda esset, multis uoluminibus indigeret. uerum ista <lb n="10"/>
            capitalia, quae certo etiam numero conprehendere uolui, instanter <lb/>
            ammoneo, ne corrigere differas et ea prorsus a fide et praedicatione <lb/>
            tua facias aliena, ut quanta tibi facultas est disputandi munere dei <lb/>
            utaris utiliter ad aedificationem, non ad destructionem sanae <lb/>
            salubrisque doctrinae. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Sunt autem ista, de quibus, ut potui, iam disserui; <lb/>
            sed breuiter ea repetendo percurram. unum est, quod \'animam non <lb/>
            ex nihilo, sed de se ipso deum fecisse\' dixisti; alterum \'per infinitum <lb/>
            tempus atque ita semper deum animas dare, sicut semper est ipse <lb/>
            qui dat\'; tertium \'animam meritum aliquod perdidisse per <lb n="20"/>
            carnem, quod habuerit ante carnem\'; quartum \'animam per <lb/>
            carnem reparare habitudinem priscam et per eandem <lb/>
            carnem renasci, per quam meruerat inquinari\'; quintum, \'quod <lb/>
            anima meruerit esse peccatrix ante omne peceatum\'; sextum <lb/>
            \'infantes antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse <lb n="25"/>
            ad originalium indulgentiam peccatorum\'; septimum \'quos dominus <lb/>
            praedestinauit ad baptismum praedestinationi eius eripi posse et <lb/>
            ante defungi, quam in eis fuerit quod omnipotens praedestinauit

<note type="footnote"> 17—378, 11 Vine. Victor </note>

<note type="footnote"> 1 corrigendus .1 idio C tamon te] totamente <hi rend="italic">B</hi> te <hi rend="italic">om. A</hi> 2 init. et] <lb/>
            <hi rend="italic">ut lld 5 te om. C</hi>. 6 disporando C frigiscoro Hml 7 tecum] <hi rend="italic">cu BC</hi> <lb/>
            posset A <hi rend="italic">8 monstrare 11 10 si om. A essent II indigerent H</hi> uerum] <hi rend="italic">add. <lb/>
             tomen Abd 11 capitula CEH, b in mg. 13 disputanti C</hi> 14 putaris .1 <lb/>
            &lt;;dificatione <hi rend="italic">A</hi> adestrustionem <hi rend="italic">II</hi> (s. e <hi rend="italic">adsc. ml</hi> d <hi rend="italic">et s</hi>. s <hi rend="italic">add</hi>. c) 16 iam ut <lb/>
            potui <hi rend="italic">E</hi> 17 eas rependendo A <hi rend="italic">H</hi> in <hi rend="italic">mg. nuwi. I. II etc. add</hi>. anima <hi rend="italic">BC <lb/>
            19 deum semper E est om. E 21 quae H</hi> 23 renascitf <hi rend="italic">21 meruit DEH <lb/>
            25 antequam infantes E</hi> morteC <hi rend="italic">26 originarium C</hi> 27 praedistinauitC <lb/>
            passim <hi rend="italic">praedestinationeII praedistinationiC</hi> 2sdefugiC </note> <lb/>
             
<pb n="378"/>
            inpletum\'; octauum \'de infantibus, qui priusquam renascantur in <lb/>
            Christo praeueniuntur occiduo, scriptum esse: <hi rend="italic">raptus est, n e<lb/>
             malit ia mutar et illius intellectum, et</hi> cetera quae <lb/>
            in eam sententiam in Sapientiae libro leguntur\'; nonum \'aliquas <lb/>
            mansiones esse extra regnum dei earum quas esse dominus dixit <lb n="5"/>
            in domo patris sui\'; decimum est \'sacrificium Christianorum pro <lb/>
            eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum\'; undecimum <lb/>
            \'aliquos eorum qui sine baptismo Christi ex hac uita emigrauerint <lb/>
            interim non ire in regnum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione <lb/>
            mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire\'.<lb n="10"/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>