<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Si haec cum catholico loquor magis commonens quam <lb/>
            docens — neque enim esse tibi arbitror noua uel audita quidem <lb n="25"/>
            et antea, non tamen credita, sed, ut existimo, sic legis epistulam <lb/>
            meam, ut hic agnoscas etiam fidem tuam, quae nobis in catholica <lb/>
            ecclesia domino donante communis est —, si ergo haec, ut dicere <lb/>
            coeperam, cum catholico loquor, unde, obsecro, credis esse animam, <lb/>
             non uniuscuiusque nostrum dico, sed primam primo illi homini <lb n="30"/>
            datam? si ex nihilo et factam tamen insufflatamque a deo, id

<note type="footnote"> 1 Vine. Victor </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 dicit esse E</hi> 5 uel deus non est <hi rend="italic">(tn mg. al. 1 ex do 6) b 6 est om.0<lb/>
             10 est om.E II et om.D quodque Em2d</hi> 12 siue) <hi rend="italic">sine Eb 13 atque AF <lb/>
            aque BC</hi> nuncupantur C 15 illo] nihiloF <hi rend="italic">20 pr. creata D</hi> existente <lb/>
            <hi rend="italic">BCEG 23 alio F 24 Si] Sed b 26 exestimo A istexistimo C 27 hinc E <lb/>
            29 coeperant A 30 uniuscus iusque A nram E</hi> </note>

<note type="footnote"> 22* </note> <lb/>
             
<pb n="340"/>
            credis quod ego; si autem ex aliqua alia creatura, quae unde <lb/>
            anima fieret tamquam materies subiacebat artifici deo, sicut <lb/>
            puluis, unde fieret Adam, uel costa eius, unde Eua, uel sicut <lb/>
            aquae, unde pisces et uolucres, uel sicut terra, unde animalia <lb/>
            quaeque terrestria, non est catholicum, non est uerum. quodsi <lb n="5"/>
            neque ex nihilo neque ex alia quacumque creatura, sed ex semet <lb/>
            ipso deum, hoc est ex natura sua fecisse uel facere animas — quod <lb/>
            absit! — existimas, hoc quidem ab isto didicisti, sed non tibi <lb/>
            gratulor neque blandior; longe cum illo a fide catholica exorbitasti. <lb/>
            tolerabilius enim — quod quidem falsum est, tamen, ut dixi,<lb n="10"/>
            tolerabilius — ex aliqua alia creatura, quam quidem iam fecerat <lb/>
            deus, quam ex dei natura animam conditam crederes, ut, quod <lb/>
            est mutabilis, quod peccat, quod fit impia, quod etiam, si impia <lb/>
            perdurauerit in fine, sine fine damnabitur, non ad dei naturam cum <lb/>
            horrenda blasphemia referretur. abice, frater, abice, obsecro, istam<lb n="15"/>
            non plane fidem, sed exsecrandae impietatis errorem, ne homo grauis <lb/>
            seductus a iuuene et a laieo presbyter, cum istam catholicam fidem <lb/>
            esse arbitraris, de numero fidelium — quod a te auertat dominus eximaris. <lb/>
            non enim sic tecum agendum est ut cum illo aut ea uenia <lb/>
            tuus iste tam horrendus qua iuuenis illius, licet ab illo ad te transierit,<lb n="20"/>
            error est dignus. ille ouili catholico sanandus nuper accessit, tu in <lb/>
            catholicis pastoribus deputaris. nolumus ita curetur quae uenit ab <lb/>
            errore ad dominicum gregem, ut prius pestifera contagione disperdat <lb/>
            ouis ulcerosa pastorem. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Quodsi dicis: \'hoc me ille non docuit nec huic errori eius ullo<lb n="25"/>
            modo quamlibet diserti et ornati sermonis inlectus suauitate consensi\', <lb/>
            ago ingentes deo gratias. sed quaero, unde illi caput exosculatus, <lb/>
            ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod usque ad auditam <lb/>
            disputationem illius ignorabas aut, si falsum est hoc te fecisse atque <lb/>
            dixisse, hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut inanis rumor

<note type="footnote">3 cf. Gen. 2, 7. 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 quid E ago E</hi> anima unde ficret b <hi rend="italic">unda Gml 4 aqua D</hi> <lb/>
            uocres <hi rend="italic">A</hi> 8 exestimas <hi rend="italic">A</hi> 15 referetur <hi rend="italic">Ab</hi> referitur <hi rend="italic">ex</hi> referreturF 16 exe- <lb/>
            <hi rend="italic">crande C</hi> 18 arbitiarisG a te] ante C <hi rend="italic">19 exestimaris AC Nexistimeris F</hi> <lb/>
            (N <hi rend="italic">s.l.m2, alt</hi>. e s. <hi rend="italic">aml)</hi> excludaris <hi rend="italic">E</hi> tecum sic <hi rend="italic">b</hi> 20 qua <hi rend="italic">om. A</hi> qua <hi rend="italic">Eb <lb/>
            21 iste indignus E</hi> . ouiloG\' <hi rend="italic">22 ueni A 24 oues A 25 ullomo A</hi> <lb/>
            26 disserti <hi rend="italic">BG</hi> 2S te <hi rend="italic">om.C</hi> 29 ignorabo q <hi rend="italic">D (in mg</hi>. ba) atque-digneris <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg. tn. rec</hi>. omissio) <hi rend="italic">om.F</hi> autq <hi rend="italic">D</hi> 30 didicisse <hi rend="italic">A ut]</hi> uelim <hi rend="italic">F</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="341"/>
            tuis litteris refellatur. si autem uerum est illa humilitate homini egisse <lb/>
            te gratias, gaudeo quidem, si te illud non docuit, quod superius <note type="margin">f.) </note> <lb/>
            quam sit detestandum eauendumque monstraui, et non reprehendo, <lb/>
            quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante <lb/>
            illo uerum atque utile didicisti; sed hoc quid sit inquiro. an <lb n="5"/>
            forte animam non spiritum esse, sed corpus ? non quidem magnum <lb/>
            doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista nescire et, si de <lb/>
            corporum generibus subtiliter disputetur, hoc maiore difficultate <lb/>
            quam utilitate perdiscitur. si autem dominus uoluerit, ut ad illum <lb/>
            ipsum iuuenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse dilectio tua <lb n="10"/>
            etiam hoc quam non te docuerit, si tamen id te ab illo didicisse <lb/>
            laetaris. sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse utile et ad <lb/>
            fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graueris. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Nam illud, quod rectissime et ualde salubriter credit iudicari <lb/>
            animas, cum de corporibus exierint, antequam ueniant ad illud <lb n="15"/>
            iudicium, quo eas oportet iam redditis corporibus iudicari atque in <lb/>
            ipsa, in qua hic uixerunt, carne torqueri siue gloriari, hoc itane <lb/>
            tandem ipse nesciebas ? quis aduersus euangelium tanta obstinatione <lb/>
            mentis obsurduit, ut in illo paupere, qui post mortem ablatus est in <lb/>
            sinum Abrahae, et in illo diuite, cuius infernus cruciatus exponitur, <lb n="20"/>
            ista non audiat uel audita non credat ? sed numquid to docuit, quomodo <lb/>
            anima sine corpore de digito pauperis aquae stillam desiderare <lb/>
            potuerit, cum ipse confessus sit alimenta corporea non nisi propter <lb/>
            fulciendas ruinas corruptibilis corporis sui animam quaerere? uerba <lb/>
            eius ista sunt: <hi rend="italic">numquid quia anima,</hi> inquit, <hi rend="italic">aut cibum quaerit aut <lb n="25"/>
            potum, ad ipsam transire credimus pastum</hi>? et paulo post: <hi rend="italic">unde <lb/>
            intellegitur,</hi> inquit, <hi rend="italic">et probatur non ad animam pertinere ciborum<lb/>
             sustentacula, sed ad corpus, cui etiam praeter cibum procuratur simili <lb/>
            ratione uestitus, ut illi necessarius uideatur pasturae suggestus, cui</hi>

<note type="footnote"> 19 cf. Luc. 16,19—24 25 Vine. Victor </note>

<note type="footnote"> 1 uera C 2 illū <hi rend="italic">BG</hi> 4 illa tantaC alioC 6 es <hi rend="italic">A</hi> 10 desiderio C <lb/>
            11 quod etiam <hi rend="italic">(om. sequ. quam)</hi> b <hi rend="italic">ho A</hi> non] siC <hi rend="italic">13 nccessariu b ne E</hi> <lb/>
            14 aliud <hi rend="italic">BG</hi> 15 exierit <hi rend="italic">A</hi> exierO 16 iam] etiam <hi rend="italic">DE</hi> corporibus redditis <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            17 iniqua C dixer C <hi rend="italic">tqueri E itasi (ne s. si m1) B itasi G 19 ut om.E</hi> <lb/>
            ablatus (d 8.11) <hi rend="italic">D</hi> ablatus est <hi rend="italic">om.C</hi> 20 inferni <hi rend="italic">E</hi> in inferno <hi rend="italic">d</hi> 22 pauperis <lb/>
            <hi rend="italic">a*quQ add. m2 in spat. uac. F</hi> atque E <hi rend="italic">23 potuit Fd 24 na uerba E</hi> 25 ita D <lb/>
            <hi rend="italic">qui Fml</hi> animaC cybum <hi rend="italic">(semper y) A</hi> 26 crediraus transire D 29 ille C </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            <hi rend="italic">conpetit et ipsos habere uestitus</hi>. hanc ille sententiam suam satis <lb/>
            euidenter expositam nonnulla etiam similitudine inlustrans adiecit <lb/>
            atque ait: <hi rend="italic">quid autem putamus inquilinum quemquam suae habitationi <lb/>
            prospicere? nonne, si eam senserit aut tecto tremere aut nutare<lb/>
             pariete aut labare fundamine, destinas quaerit, strues congerit, quibus<lb n="5"/>
            inminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire, ne sub periculo <lb/>
            mansionis discrimen uideatur pendere mansoris ? ita ergo et animam <lb/>
            recognosce,</hi> inquit, <hi rend="italic">carni suae desiderare cibum, ex qua ipsum concipit<lb/>
             sine dubio desiderium</hi>. haec nempe ille iuuenis sua sensa uerbis luculentissimis <lb/>
            et sufficientissimis explicauit asserens non animae requiri<lb n="10"/>
            alimenta, sed corpori, cura quidem illius, sed tamquam habitantis <lb/>
            in domo et moribundae carnis inminentes ruinas prouida refectione <lb/>
            fulcientis. et illud ergo explicet tibi, quid anima illa diuitis ruiturum <lb/>
            destinare cupiebat, quae mortale corpus iam utique non habebat et <lb/>
            tamen sitiebat et aquae stillam de digito pauperis requirebat. habet<lb n="15"/>
            ubi se exerceat iste doctor senum; quaerat et inueniat, si potuerit, <lb/>
            cui rei anima illa apud inferos humidum alimentum uel tam exiguum <lb/>
            mendicaret, cum ruinoso habitaculo iam careret. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/> Incorporeum sane deum esse quod credit, gratulor eum <lb/>
            hinc saltem a Tertulliani deliramentis esse discretum; ille quippe<lb n="20"/>
            sicut animam ita etiam deum corporeum esse contendit. a quo iste <lb/>
            in hoc dissentiens mirabiliora persuadere molitur deum incorporeum <lb/>
            non de nihilo facere, sed de se ipso flatum exhalare corporeum.s o <lb/>
            doctrinam, cui omnis aetas aures subrigat, quae homines annosos, <lb/>
            quae denique presbyteros mereatur habere discipulos legat, legat

<note type="footnote">3 Vine. Victor 13 cf. Luc. 16, 24 20 cf. Tertulliani De anima (CSEL <lb/>
            XX 309). August. De haeresibus c. 86 (XLII 46 M). Epist. 190(CSEL LVII137) </note>

<note type="footnote">1 uestitos G sitis C <hi rend="italic">4 non nisi E cu C</hi> aucO <hi rend="italic">tecta ABGFml</hi> <lb/>
            tacta C <hi rend="italic">premere A</hi> nutare <hi rend="italic">(n ex m) C</hi> 5 parieteG <hi rend="italic">lauarc D</hi> fundamina G <lb/>
            <hi rend="italic">7 mansorio ABG mansuro C mansori bd</hi> 8 carnis C <hi rend="italic">desirare A</hi> ipsaG <lb/>
            concupit ABFb concepit E concypitC 10 <hi rend="italic">explicabit A</hi> 11 <hi rend="italic">illis A</hi> illius <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            ipsius G <hi rend="italic">habitans BCG habitantis (ti s.l.ml) V 12 refcctine A</hi> 13 quit A <lb/>
            quiC 15 sciebat C <hi rend="italic">de om.F requirebatur E a uoce habet init. sumit <lb/>
            noui cupit. b</hi> 16 inueatA <hi rend="italic">17 Umidum A</hi> exiguu A 18 rumoso G <lb/>
            20 salti <hi rend="italic">EFml</hi> tertuliani C tertusliani <hi rend="italic">Fml</hi> 21 deum <hi rend="italic">om.A</hi> csse-incorporeum <lb/>
            <hi rend="italic">om.C</hi> atque (e <hi rend="italic">mut. ml in</hi> i, <hi rend="italic">Benedictini add</hi>. a quo) <hi rend="italic">F</hi> 22 hoc <hi rend="italic">om.BG</hi> <lb/>
            23 semetipso <hi rend="italic">BCFGd</hi> ipso <hi rend="italic">ED</hi> efflare <hi rend="italic">E 6 A</hi> 24 doctrina <hi rend="italic">EG</hi> hominis <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            annos <hi rend="italic">BCFGb</hi> ammiros <hi rend="italic">E</hi> 25 quae-quod <hi rend="italic">om.BCFGb</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="343"/>
            in contione quod scripsit, notos atque ignotos, doctos atque indoctos <lb/>
            recitaturus inuitet. seniores cum iunioribus conuenite, quod nesciebatis <lb/>
            discite, quod numquam audieratis audite. ecce isto docente <lb/>
            non aliunde quod aliquo modo est nec ex eo quod omnino non est <lb/>
            deus flatum creat, sed ex eo quod ipse est, cum sit incorporeus, <lb n="5"/>
            corpus sufflat. naturam ergo suam, antequam mutetur in peccati <lb/>
            corpore, ipse mutat in corpus. an dicit, quod ex natura sua non <lb/>
            mutat aliquid, cum flatum facit? non ergo cum de se ipso facit; <lb/>
            non enim aliud est ipse, aliud natura eius. quis hoc insanissimus <lb/>
            opinetur? quodsi dicit ita deum de sua natura facere flatum, ut <lb n="10"/>
            ipse integer maneat, non inde quaestio est, sed utrum quod non <lb/>
            aliunde nec de nihilo, sed de illo est, non hoc sit quod ille, id est <lb/>
            eiusdem naturae et essentiae. nam et filio genito integer manet; <lb/>
            sed quia cum genuit de sc ipso, non aliud genuit quam id quod est <lb/>
             ipse. excepto enim quod hominem assumpsit et uerbum caro factum <lb n="15"/>
            est, alius est quidem uerbum dei filius, sed non est aliud; hoc est <lb/>
            alia persona est, sed non diuersa natura. et unde hoc, nisi quia non <lb/>
            creatus ex alio uel ex nihilo, sed natus ex ipso est, non ut melior <lb/>
            quam erat esset, sed omnino ut esset et quod est ille, unde natus <lb/>
            est, esset, hoc est unius eiusdemque naturae, aequalis, coaeternus, <lb n="20"/>
            omni modo similis, pariter inmutabilis, pariter inuisibilis, pariter <lb/>
            incorporeus, pariter deus, hoc omnino quod pater, nisi quod filius <lb/>
            est ipse, non pater? si autem manet quidem ipse integer deus nec <lb/>
            tamen de nullo uel de alio, sed de se ipso diuersum aliquid in deterius <lb/>
            creat et de incorporeo deo corpus emanat, absit, ut hoc catholicus <lb n="25"/>
            animus bibat! non enim est fluentum fontis diuini, sed figmentum <lb/>
            cordis humani. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> lam uero quam inepte laboret animam, quam putat <lb/>
            esse corpoream, uindicare a passionibus corporis disputans \'de animae

<note type="footnote"> 15 cf. Ioh. 1, 14 29 Vinc. Victor </note>

<note type="footnote"> 2 intet <hi rend="italic">A</hi> conuenit <hi rend="italic">CG</hi> 3 numquam <hi rend="italic">om.G</hi> hęc testor doccntC <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            6 impeccati <hi rend="italic">A</hi> 7 anticit <hi rend="italic">A</hi> sua natura <hi rend="italic">d</hi> 8 ipso om.E 9 <hi rend="italic">pr</hi>. est aliud <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            11 utra in <hi rend="italic">mg. E</hi> 13 essentire C 14 genuit eum <hi rend="italic">E</hi> ipse est <hi rend="italic">ABCFGbd</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">adsumsit D</hi> 16 est <hi rend="italic">alt. om. BCFGb</hi> hoc-est <hi rend="italic">bis pon. C</hi> 17 talia <hi rend="italic">A <lb/>
            hoc est E 18 est om. E 20 cst pr. om. G 22 in corpore eius A 23 pr. ipse]</hi> <lb/>
            in se <hi rend="italic">C</hi> 24 se <hi rend="italic">om. C</hi> de deterius <hi rend="italic">C</hi> 25 hęc <hi rend="italic">E</hi> 2G bibit <hi rend="italic">C</hi> fiuentum est <hi rend="italic">E</hi> <lb/>
            fortis <hi rend="italic">C</hi> frigmentum .1 28 putata e <hi rend="italic">E</hi> 29 uindicaret A uedicare <hi rend="italic">b in mg</hi>. <lb/>
            passionis A </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            infantia, de paralyticis et oppressis animae sensibus, de amputatis <lb/>
            membris corporis absque animae sectione\', non tecum, sed cum illo <lb/>
            potius agere debeo; illi quippe insudandum est, ut rationem reddat <lb/>
            dictorum suorum, ne de opere iuuenis uelle fatigare uideamur grauitatem <lb/>
            senis. quod autem similitudines morum, qui repperiuntur<lb n="5"/>
            in filiis, non ex animae semine uenire disputat, consequens est <lb/>
            quidem, ut hoc sentiant quicumque animae propaginem destruunt, <lb/>
            sed nec illi qui hanc astruunt ibi constituunt pondus assertionis suae; <lb/>
            uident enim et filios parentum dissimiles moribus, quod ideo fieri <lb/>
            putant, quia et ipse unus homo plerumque suis moribus alios mores<lb n="10"/>
            dissimiles habet non utique anima altera accepta, sed uita in melius <lb/>
            uel in deterius commutata. ita dicunt non esse inpossibile, ut anima <lb/>
            non habeat eos mores, quos habet illa ex qua propagata est, quando <lb/>
            quidem ipsa una nunc alios, alias alios habere mores potest. quare <lb/>
            si hoc te credis ab isto didicisse, quod anima non sit ex traduce,<lb n="15"/>
            utinam id uere didicisses! me tibi docendum libentissime traderem; <lb/>
            sed aliud est discere, aliud uideri sibi didicisse. si ergo te didicisse <lb/>
            arbitraris quod adhuc nescis, non plane didicisti, sed temere credidisti <lb/>
            quod libenter audisti et subrepsit tibi falsiloquium per suauiloquium. <lb/>
            quod non ideo dico, quia falsum esse iam certus sum animas<lb n="20"/>
            potius insufflari nouas quam de origine parentum trahi — hoc enim <lb/>
            adhuc ab eis qui docere id possunt existimo requirendum —, sed <lb/>
            quia iste de hac re ita disseruit, ut non solum eam, quae adhuc discutienda <lb/>
            est, non solueret quaestionem, uerum etiam talia diceret, <lb/>
            quae falsitatis non habeant dubitationem; cum enim uellet probare<lb n="25"/>
            dubia, ausus est dicere sine dubio reprobanda. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>