<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Verum tamen iste in sui comparatione qualis posterius<lb n="15"/>
            apparuit tolerabilius adhuc errat. nam uelut paenituerit <lb/>
            eum — non quod debuit paenitere, id est quod ausus fuerit <lb/>
            asserere non baptizatis relaxari originale peccatum atque indulgentiam <lb/>
            dari omnium peccatorum, ut in paradisum, hoc est <lb/>
            locum tantae felicitatis, mittantur et beatas mansiones in<lb n="20"/>
            domo dei patris habere mereantur, sed illud eum potius paenituerit, <lb/>
            quod eis minoris beatitudinis extra regnum caelorum <lb/>
            concesserit sedes —, adiunxit atque ait: <hi rend="italic">aut si forte quispiam<lb/>
             reluctetur latronis animae uel Dinocratis interim temporarie conlatum <lb/>
            paradisum</hi> — <hi rend="italic">nam superesse illis adhuc in resurrectione<lb n="25"/>
            praemium regni caelorum quamquam sententia illa principalis obsistat,<lb/>
             quia qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu <lb/>
            sancto, non intrabit in regnum caelorum -,</hi>

<note type="footnote"> 6 Vine. Victor; cf. II Mach. 12,39-46 23 Vine. Victor 27 Ioh. 3, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 ista <hi rend="italic">b</hi> 4 recensentem <hi rend="italic">C</hi> qufi <hi rend="italic">BCGFml</hi> ac dolent <hi rend="italic">(in mg</hi>. al. dolent(i) b <lb/>
            5 correptione <hi rend="italic">A</hi> (s. p. <hi rend="italic">add</hi>. c) correctione <hi rend="italic">C, bin mg</hi>. correptione <hi rend="italic">BG, b in textu <lb/>
            6 macchabeorum A 9 init*um E consilium fuisse BCFGbd 10 uetito om. F</hi> <lb/>
            obstrixeratA <hi rend="italic">(s s. l.),G ita] ista BCFG</hi> istudEd lhegeritD 12 num A <lb/>
            <hi rend="italic">15 posterior A 17 quid E dfbucrit F 20 beatis C 21 dei om.BCFGd <lb/>
            23 adiuncxit A aut] at E 24 uel om. A conlatam D</hi> 25 nam] <hi rend="italic">iam b</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. G</hi> resuccione <hi rend="italic">A</hi> 26 quOquam <hi rend="italic">E</hi> 27 qui <hi rend="italic">om. A</hi> renatis <hi rend="italic">A</hi> 28 non om. <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="351"/>
            <hi rend="italic">tamen teneat etiam meum in hac parte non inuidentis assen. <lb/>
            sum, modo misericordiae praescientiaeque diuinae et effectum amplificet <lb/>
            et affectum</hi>. haec uerba in secundo libro eius lecta descripsi. <lb/>
            numquid in hac causa erroris audaciam, temeritatem, praesumtionem <lb/>
            habere quispiam posset ampliorem? ipse sententiam dominicam <lb n="5"/>
            recordatur, ipse commemorat, ipse suis litteris interponit, <lb/>
            ipse dicit: <hi rend="italic">quamquam sententia illa principalis obsistat,<lb/>
             quia qui non renatus f uerit e x aqua et spiritu<lb/>
             sancto, non intrabit in regnum caelorum,</hi> et audet <lb/>
            tamen suae censurae leuare ceruicem contra sententiam principalem <lb n="10"/>
            ! <hi rend="italic">teneat,</hi> inquit, <hi rend="italic">etiam meum non inuidentis assensum,</hi> qui <lb/>
            dicit animas non baptizatorum temporarie mereri paradisum — <lb/>
            propter has enim latronem atque Dinocratcm tamquam prae. <lb/>
            scribendo uel potius praeiudicando commemorat —, in resurrectione <lb/>
            autem in meliora transferri et regni caelorum percipere praemium, <lb n="15"/>
            <hi rend="italic">quamquam sententia,</hi> inquit, <hi rend="italic">principalis obsistat</hi>. iam ergo ipse <lb/>
            considera, quaeso te, frater, quisquis cuipiam praebet assensum <lb/>
            aduersus auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam <lb/>
            merebitur principis! 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Nouellos hereticos Pelagianos iustissime conciliorum <lb n="20"/>
            eatholicorum et sedis apostolicae damnauit auctoritas, co quod <lb/>
            ausi fuerint non baptizatis paruulis dare quietis et salutis salutis <lb/>
            etiam praeter regnum caelorum. quod ausi non fuissent, nisi <lb/>
            negarent eos habere originale peccatum, quod opus esset absolui <lb/>
            per baptismatis sacramentum. iste autem sicut catholicus dicit <lb n="25"/>
            paruulos originali obstrictos esse peccato et tamen eos ab huiusmodi <lb/>
            uinculo sine lauacro regenerationis absoluit et post mortem <lb/>
            in paradisum misericors mittit, post resurrectionem ucro etiam <lb/>
            in regnum caelorum misericors introducit. talis sibi Saul misericors <lb/>
             uisus est, quando pepercit regi quem deus praecepit occidi;

<note type="footnote"> 7.11.16 Vinc. Victor 8 Ioh. 3, 5 29 cf. I Regn. c. 15 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 euidentis CFml inuidensfi</hi> 2 effectu A amperlificet C 3 eius <lb/>
            <hi rend="italic">libro bd describi A 4 praesuptionem codd. praet. A 5 possit E</hi> 6 ipse com- <lb/>
            <hi rend="italic">memorat om. F</hi> 7 sententiaeC <hi rend="italic">8 non om. BG 11 etiam inquit E assensu A<lb/>
             12 animas A</hi> temporie A <hi rend="italic">13 dinocraten AECF quāquā A 17 te om. E <lb/>
            20 nouellus A pelagianus A</hi> 21 ego A 23 fuerint C 24 origenaleC <lb/>
            25 per baptismatis om. E 26 origenaliC 30hoccidi/l </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="352"/>
            sed merito inoboediens misericordia uel misericors inoboedientia <lb/>
            reprobata atque damnata est, ut caueat homo, ne ab illo misericordiam <lb/>
            mereatur homo contra eius sententiam, a quo factus est <lb/>
            homo. intonat per os proprii corporis ueritas: si quis non <lb/>
            renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest<lb n="5"/>
            introire in regnum dei. atque ut ab hac sententia <lb/>
            exceptos martyres faciat, quibus contigerit ante pro Christi <lb/>
            nomine occidi quam Christi baptismate dilui, dicit alio loco: <lb/>
            qui perdiderit animam suam propter me, <lb/>
            inucniet eam. et ne cuiquam, qui non renatus fuerit<lb n="10"/>
            christianae fidei lauacro, promittatur peccati originalis abolitio, <lb/>
            clamat apostolus: per unius delictum in omnes <lb/>
            homines ad condemnationem. contra quam condemnationem <lb/>
            dominus unum esse ostendens salutis auxilium: <lb/>
            qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit,<lb n="15"/>
            saluus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur. <lb/>
            cuius mysterium credulitatis in paruulis per <lb/>
            eorum responsionem a quibus gestantur inpletur, ne, si factum non <lb/>
            fuerit, eant ex uno omnes in condemnationem. et tamen contra <lb/>
            tam mahifestas uoces, quas concinit ueritas, procedit in medium<lb n="20"/>
            magis uaecors quam misericors uanitas et dicit: <hi rend="italic">non solum non <lb/>
            eunt in damnationem paruuli, etsi nullum eos christianae fidei <lb/>
            lauacrum a uinculo peccati joriginalis absoluat, uerum etiam felicitate <lb/>
            paradisi post mortem interim perfruuntur, post resurrectionem autem<lb/>
             etiam regni caelorum felicitatem possidebunt</hi>. haec iste contra catholicam<lb n="25"/>
            fundatissimam fidem numquid dicere auderet, si quaestionem <lb/>
            soluendam de animae origine uires suas excedentem suscipere non <lb/>
            auderet ? 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Horrendis est enim coartatus angustiis ab eis qui <lb/>
            dicunt: <hi rend="italic">cur deus animam tam iniusta animaduersione multauit, ut</hi>

<note type="footnote"> 4 Ioh. 3, 5 9 Matth. 10, 39 12 Rom. 5, 18 15 Marc. 16, 16 <lb/>
            21 Vinc. Victor 30 idem; cf. pag. 308, 3-6 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">5 fuerit renatus d fuerit om. BCG potest om. D 6 introibit D 7 excepto A</hi><lb/>
            pro <hi rend="italic">om. E</hi> 8 hoccidi <hi rend="italic">A</hi> in alio <hi rend="italic">E</hi> 13 <hi rend="italic">alt</hi>. damnationem <hi rend="italic">B</hi> dāpnationem <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            14 ostenditE 16 autem] <hi rend="italic">uero bd credidcrit m2 ex dederitP 17 Vius A</hi> <lb/>
            18 ne si] nisiG non <hi rend="italic">om.G</hi> 19 in <hi rend="italic">om.A</hi> 21 uecors <hi rend="italic">BEFG</hi> 23 originalis peccati <lb/>
            <hi rend="italic">BCFGhd felicitatem BCCl 24 autem) uero bd 25 felicitatem] beatitudinem AE</hi> <lb/>
            felicitate <hi rend="italic">C</hi> 30 dominus <hi rend="italic">E</hi> tam] <hi rend="italic">add</hi>. inimiatamG animaduersionem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            animaduersione <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="353"/>
            <hi rend="italic">in corpus eam peccati relegare uoluerit, cum consortio carnis peccatrix<lb/>
             esse incipit, quae peccatrix esse non potuit</hi>? utique enim dicunt: <lb/>
            \'non potuit anima esse peccatrix, nisi eam deus miscuisset carnis <lb/>
            consortio peccatricis.\' qua ergo iustitia id fecerit deus, cum iste <lb/>
             inuenire non posset — maxime propter aeternam damnationem <lb n="5"/>
            morientium paruulorum, quibus non baptizatis expiatum non <lb/>
            fuerit originale peccatum —, cur itaque deus iustus et bonus parunlorum <lb/>
            animas, quibus praesciuit non subuenturum christianae <lb/>
            gratiae sacramentum, ab omni noxa propaginis liberas mittendo <lb/>
            in corpus quod ex Adam trahitur uinculo peccati originalis obstrinxerit <lb n="10"/>
            atque isto modo reas aeternae damnationis effecerit, cum <lb/>
            inuenire non posset nec uellet dicere etiam ipsas ex illa ulla originem <lb/>
            trahere peccatricem, maluit per naufragium miserabile exire quam <lb/>
            temerarium cursum uelis depositis et remis suae disputationis inhibitis <lb/>
            prouida deliberatione frenare. uiluit quippe iuueni senilis nostra <lb n="15"/>
            cunctatio, quasi huic molestissimae ac periculosissimae quaestioni <lb/>
            magis fuerit impetus eloquentiae quam consilium prudentiae necessarium. <lb/>
            ut praeuidit etiam hoc ipse, sed frustra; nam haec sibi uelut <lb/>
            ab aduersariis propositurus obiecta: <hi rend="italic">exhinc alia,</hi> inquit, <hi rend="italic">substruuntur <lb/>
            obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et exhinc<lb n="20"/>
             quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur</hi>. his <lb/>
            praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, <lb/>
            ubi a fide catholica naufragauit, nisi refecerit paenitendo quod <lb/>
            fregit. illum ego turbinem atque illa saxa deuitans nauem illis committere <lb/>
            nolui et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis <lb n="25"/>
            meae quam temeritatem praesumptionis ostenderem. quod opusculum
            
          <note type="footnote">19 Vine. Victor; cf. pag. 309,9 25 cf. Aug. De libero arbitrio III 59—G2 <lb/>
            (XXXII 129G M). De pecc. meritis II 36, 56. Epist. 166 (CSEL XXXXIV <lb/>
            545). Epist. 190 (CSEL LVII 137)</note>

<note type="footnote"> 1 religare <hi rend="italic">BCDEFG</hi> consortia <hi rend="italic">A</hi> 2 hinc cepit <hi rend="italic">E</hi> 3 non] na .4 deus <lb/>
            eamE <hi rend="italic">misguisset A micuisset Fml</hi> 4 consortia .1 <hi rend="italic">deus id fecerit E</hi>. <lb/>
            5 possit E 9 noxia E propaganisF 10 obstrixeri*t6\' obstrincxerit <lb/>
            <hi rend="italic">(n a. l.) F</hi> 11 efficerit AC <hi rend="italic">14 dispositis GB a.c. irribitis Â indebitis E</hi> <lb/>
            15 inueni A 16 cunctati A cuatatioC uic A hacC quaestione C 18 hoc <lb/>
            <hi rend="italic">etiam ABCF nam ex A</hi> 19 subtruuntur C substrahuntur <hi rend="italic">(s. ah m7 add. u) F</hi> <lb/>
            20 querellis <hi rend="italic">A</hi> quaerulis <hi rend="italic">BCG</hi> oblatrantium <hi rend="italic">AEF; cj. 309,10</hi> 21 turpidinem .1 <lb/>
            uictgr inter <hi rend="italic">B</hi> uictor inter <hi rend="italic">CEG</hi> uictor es intcr <hi rend="italic">F</hi> (es s. l.) 22 scopolosissi- <lb/>
            <hi rend="italic">mam CGml 23 reficerit A K penitudo E 24 ergo BG turpidinem A</hi> <lb/>
            saxa om. <hi rend="italic">E</hi> 25 ac A </note>

<note type="footnote"> LX. Aagust. VIII pan I. Vrba et Zycha. </note>

<note type="footnote"> 23 </note> <lb/>
             
<pb n="354"/>
            meum cum apud te inuenisset, inrisit seque illis cautibus <lb/>
            animosiore impetu quam consultiore commisit. sed quo cum praefidentia <lb/>
            ista perduxerit, puto quod nunc uideas; uberius autem ago <lb/>
            deo gratias, si et antea iam uidebas. cum enim nollet cohibere praecipitem <lb/>
            cursum propter ancipitem excursum, miserabilem inuenit<lb n="5"/>
            incursum asserens deum paruulis sine christiana regeneratione defunctis <lb/>
            et modo paradisum et postea regnum conferre caelorum. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Scripturarum uero testimonia quaecumque posuit, <lb/>
            quibus animas deum non ex illius primae propagine adtraherc, sed <lb/>
            sicut ipsam primam suas quibusque singulis insufflare uelut probare<lb n="10"/>
            conatus est, ita sunt, quod ad istam quaestionem adtinet. incerta <lb/>
            et ambigua, ut etiam aliter accipi quam ipse uult facillime possint. <lb/>
            quod iam in eo libro, quem scripsi ad amicum nostrum, cuius commemorationem <lb/>
            superius feci, satis, quantum existimo, demonstraui. <lb/>
            testimonia quippe ipsa quae adhibuit, ubi legitur deus animas uel<lb n="15"/>
            dare uel facere uel fingere, unde illas det uel unde faciat sine fingat <lb/>
            non ostendunt: utrum ex propagine illius primae an insufflando <lb/>
            sicut illam primam. iste autem ex eo ipso, quod legitur animas <lb/>
            deus dare siue facere siue fingere, iam putat animarum negatam <lb/>
            esse propaginem, cum deus eadem scriptura teste etiam corpora<lb n="20"/>
            det sine faciat siue fingat, quae tamen ab illo ex propagine seminis <lb/>
            dari, fieri, fingi nemo ambigit. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Item quod scriptum est ex uno sanguine deum fecisse <lb/>
            omne genus hominum uel quod ait Adam: hoc nunc os <lb/>
            ex ossibus meis et caro de carne mea, quia neque<lb n="25"/>
            ibi dictum est \'ex una anima\' neque hic \'anima de anima mea\', putat <lb/>
            negari animas filiorum ex parentibus uel illius mulieris ex uiro; <lb/>
            quasi uero, si non \'ex uno sanguine\', sed \'ex una anima\' diceretur. <lb/>
            aliud quam totus homo intellegeretur nec corporis propagatio <lb/>
            negaretur. sic etiam si dictum esset: \'anima de anima mea,\' non

<note type="footnote">14 cf. pag. 317, 11.-325 15 cf. E&lt;ai. 42,5. 57, 16. Zach. 12, 1 23 cf. <lb/>
            Act. 17, 26; cf. pag. 320, 12 sqq. 24 Gen. 2, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 seque] <hi rend="italic">deque A sequae C 2 prouidentia E 4 ante E cohiberem A<lb/>
             5 anti cipite ABCFG</hi> 9 animas] amicisG <hi rend="italic">12 ipse] ut E</hi> 14 <hi rend="italic">exestimo AC <lb/>
            15 athibuit Fm] 16 dat F</hi> facitF <hi rend="italic">fingit Fm2 18 illain sicut E 19 dm E</hi> <lb/>
            21 fariet ACm1 <hi rend="italic">propaginis semine codd. 22 ambiget E 24 adam ait Ab <lb/>
            26 est dictum E putatE 29 aliud m2 s. exp. illud C 30 ne negaretur C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="355"/>
            utique negaretur caro, quam de illo exemtam fuisse constabat; a <lb/>
            parte enim totum sicut etiam a toto partem plerumque scriptura <lb/>
            significat. nam certe si non \'ex uno sanguine\' sed ex uno <lb/>
            homine\' illo loco scriptum esset institutum esse genus humanum, <lb/>
            unde iste adhibuit testimonium, non praeiudicaret istis qui neg-ant <lb n="5"/>
            animarum propaginem, quamuis non sola anima nec sola caro, sed <lb/>
            utrumque sit homo. responderent enim a toto partem, id est ab <lb/>
            homine solam hominis carnem, scripturam significare potuisse. sic <lb/>
            ergo et hi qui defendunt animarum propaginem illud quod dictum <lb/>
             est\' ex uno sanguine\' per sanguinem scilicet hominem, id est <lb n="10"/>
            a parte totum, significatum esse contendunt. sicut enim uidetur <lb/>
            illos iuuare quod dictum est \'ex uno sanguine\' nec dictum <lb/>
            est \'ex uno homine\', sic uidetur et istos iuuare quod dictum est: <lb/>
            per unum hominem peccatum intrauit in <lb/>
            mundum et per peccatum mors et ita in <lb n="15"/>
            omnes homines pertransiit, in quo omnes <lb/>
            peccauerun t, nec dictum est \'in quo omnium caro <lb/>
            peccauit\'. itemque sicut illos uidetur iuuare quod dictum est: <lb/>
            hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne <lb/>
            m e a, quia pars est dicta, non totum, sic iterum istos, quodibi<lb n="20"/>
            continuo sequitur: haec uocabitur mulier, quoniam <lb/>
            de uiro suo sumta est. debuit enim dici aiunt <lb/>
            \'quoniam de uiro suo caro eius sumta est\', si non tota <lb/>
            mulier, id est cum anima. sed sola caro sumeretur ex uiro. <lb/>
            porro autem utrisque auditis qui sine studio partium iudieat. <lb n="25"/>
            uidet profecto nec contra istos qui propaginem animarum <lb/>
            defendunt proferenda illa testimonia ubi pars nominatur, quia <lb/>
            potuit scriptura significare illic a parte totum — sicut <lb/>
            uerbum caro factum est cum legimus, non utique <lb/>
             carnem solam, sed hominem totum intellegimus —, nec contra illos <lb n="30"/>
            qui propaginem animarum destruunt ista proferenda, ubi non pars <lb/>
            hominis, sed totum commemoratur, quia potuit ibi scriptura a toto <lb/>
            partem significare, sicut sepultum confitemur Christum, cum caro

<note type="footnote">14 Rom. 5, 12 19 Gen. 2, 23 21 Gen. 2, 24 29 Ioh. 1, 14</note>

<note type="footnote">1 negatur E <hi rend="italic">exemtaC exPtam D exeptamG</hi> aperte C <hi rend="italic">2 ad partem E<lb/>
             scribturo A 7 ad partem E 9 hii C hii E ii d</hi> 11 uidet C <hi rend="italic">18 item F</hi> <lb/>
            20 quiA 22 sumpta <hi rend="italic">codd. praet.A</hi> aiunt <hi rend="italic">om. E</hi> 28 illi caperte t <lb/>
            32 cõmerat <hi rend="italic">****C</hi> 33 cum <hi rend="italic">bis pon. C</hi> eius caro <hi rend="italic">bd</hi></note>

<note type="footnote">23*</note> <lb/>
             
<pb n="356"/>
            eius sola sepulta sit. ac per hoc propaginem animarum nec temere <lb/>
            astruendam nec temere destruendam dicimus, sed ammonemus alia <lb/>
            testimonia esse quaerenda, quae non inueniantur ambigua. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>