<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa033.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>
         Peruenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad <lb/>
            tuam sanctitatem scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato,<lb n="5"/>
            homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit <lb/>
            prudenter religioseque sollicito. quibus lectis uidi hominem in <lb/>
            sermone quidem non solum usque ad sufficientiam, uerum etiam <lb/>
            usque ad redundantiam profluentem, sed in rebus, de quibus <lb/>
            loqui uoluit, nondum sicut oportet instructum; quod si ei fuerit<lb n="10"/>
            domino donante conlatum, poterit esse utilis pluribus. habet <lb/>
            enim non minimum facultatis, qua possit explicare atque ornare <lb/>
            quae sentit, si prius det operam recta sentire. ualde quippe sunt <lb/>
            noxia praua diserta, quia hominibus minus eruditis eo quod <lb/>
            diserta sunt uidentur et uera. quomodo autem eosdem libros ipse<lb n="15"/>
            acceperis nescio; uerum tamen, si uerum est quod audiui, diceris <lb/>
            eis recitatis ita exiluisse laetitia, ut caput iuuenis illius senex <lb/>
            et laici presbyter osculatus didicisse te quod ignorabas gratias <lb/>
            egeris. ubi quidem non inprobo humilitatem tuam, immo uero <lb/>
            etiam laudo, quod honorasti doctorem tuum nec hominem, sed<lb n="20"/>
            ipsam quae tibi per illum loqui dignata est ueritatem, si tamen <lb/>
            potueris demonstrare, quid per illum ueritatis acceperis. uellem <lb/>
            itaque rescriptis tuis quid te docuerit me doceres. absit enim, <lb/>
            ut erubescam a presbytero discere, si a laico tu non erubuisti <lb/>
            praedicanda et imitanda humilitate, si uera didicisti. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Proinde. frater dilectissime, quid ab eo didiceris nosse <lb/>
            cupio, ut, si iam id sciebam, gratuler pro te, si autem nesciebam, <lb/>
            discam per te. itane tu ignorabas duo quaedam esse animam et

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2comprbo ABCEG compbro D agustinus A 3 eps A, om.DE</hi> 5 sanctitatem <lb/>
            tuam <hi rend="italic">d</hi> 7 relioseque <hi rend="italic">A</hi> sollicite C dilectis <hi rend="italic">C</hi> 8 ad sufficientiam <lb/>
            <hi rend="italic">usque BG 10 ei om. A</hi> fierit Cm7 <hi rend="italic">13 recte E</hi> 14 et praua G <hi rend="italic">minus om. A<lb/>
             15 sint b 16 est om. G 17 exsiluisse A,Fa.e. 18 quo A</hi> etgratiasG <lb/>
            19 uere C 20 honorastis <hi rend="italic">C</hi> decorem <hi rend="italic">B a. c. G</hi> _21 dignatus <hi rend="italic">BCFmlG</hi> <lb/>
            24 a presbitero erubescam <hi rend="italic">E</hi> tu] ut <hi rend="italic">A</hi> 25 uera tn <hi rend="italic">E</hi> (tn <hi rend="italic">in fine u. add.)</hi> f <lb/>
            <hi rend="italic">26 Prouide A 27 id om. A</hi> ne*sciebamG J </note> <lb/>
             
<pb n="337"/>
            spiritum — secundum id quod scriptum est: absoluistiab <lb/>
            spiritu meo animam meam - et utrumque ad naturam <lb/>
            hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus, <lb/>
            sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari — quale <lb/>
            est illud : et factus est homo in animam uiuam; <lb n="5"/>
            ibi quippe et spiritus intellegitur — itemque aliquando utrumque <lb/>
            nomine spiritus dici — sicuti est: et inclinato capite <lb/>
            tradidit spiritum, ubi et anima necesse est intellegatur — <lb/>
            et utrumque unius esse substantiae? puto quod ista iam sciebas; <lb/>
            si autem nesciebas, non te aliquid, quod magno periculo nescitur, <lb n="10"/>
            didicisse scias. et si quid hinc subtilius disputandum est, melius <lb/>
            cum ipso agitur, cuius iam nouimus et eloquium: utrum, cum <lb/>
            dicitur anima, ita ut simul intellegatur et spiritus, utrumque <lb/>
            anima sit, spiritus autem aliquid animae sit, an, sicut ei uisum <lb/>
             est, a parte totum appelletur hoc nomine, siue etiam utrumque <lb n="15"/>
            spiritus sit, pars uero eius sit, quae proprie dicitur anima, an et <lb/>
            hoc a parte totum uocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul <lb/>
            intellegatur et anima; sic enim huic placet. uerum ista, ut dixi, <lb/>
            et subtiliter disseruntur et sine ullo uel certe sine magno periculo <lb/>
            nesciuntur. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Itemque alios esse corporis, alios autem animae sensus, <lb/>
            miror, si iste te docuit; et tu homo id aetatis et honoris, antequam <lb/>
            istum audires, unum atque idem putabas esse, quo album <lb/>
            nigrumque discernitur, quod nobiscum uident etiam passeres, et <lb/>
            quo iustum atque iniustum diiudicatur, quod uidebat Tobis <lb n="25"/>
            etiam carnis luminibus perditis. hoc si ita est, profecto, quando <lb/>
            audiebas uel legebas: in inlumina oculos meos, ne <lb/>
            umquam obdormiam in mortem. non nisi carnis <lb/>
            oculos cogitabas. aut si hoc obscurum est, certe, quando illud apostoli <lb/>
             recolebas : inluminatos oculos cordis uestri, nos

<note type="footnote">1 Iob 7, 15 5 Gen. 2, 7 7 Ioh. 19, 30 25 cf. Tob. 2,11 27 Ps. 12, 4 <lb/>
            30 Eph. 1, 18 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 spiritus et om.E</hi> 6 utroque G <hi rend="italic">9 puto] add. autem E</hi> 10 scitur A <lb/>
            scitor <hi rend="italic">F</hi> (u <hi rend="italic">8</hi>. 0 m1), <hi rend="italic">BCG</hi> 11 quod <hi rend="italic">G</hi> subtius <hi rend="italic">E</hi> 12 eloquium uere miranda <lb/>
            csideratio cum dignioris ingenii merito e habenda <hi rend="italic">E</hi> 13 et <hi rend="italic">otn.E</hi> an utrumque <hi rend="italic">E <lb/>
            14 amae A</hi> 19 certe] <hi rend="italic">add. ct b 22 te om.C 23 quod EG algū A</hi> 24 etiam <lb/>
            <hi rend="italic">uidcnt E 25 Tobias bd 28 morte Eb 29 hoc om. G</hi> illi A </note>

<note type="footnote"> LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="338"/>
            sub fronte et supra buccas cor habere credebas. absit, ut de te <lb/>
            hoc sentiam; neque hoc te igitur iste docuit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Aut si forte ante huius doctrinam, quam modo te inuenisse <lb/>
            laetaris, animae naturam dei putabas esse portionem, hoc plane <lb/>
            cum horrendo periculo falsum esse nesciebas. et si ab isto didicisti,<lb n="5"/>
            quod anima portio dei non sit, age deo gratias, quantas potes, <lb/>
            quod non, antequam hoc didicisti, de corpore existi; exisses enim <lb/>
            magnus hereticus et blasphemator horrendus. nullo modo tamen <lb/>
            etiam id de te existimauerim, quod homo catholicus neque <lb/>
            contemptibilis presbyter animae naturam portionem dei sentiebas<lb n="10"/>
            esse. unde, fateor dilectioni tuae, timeo, ne forte hoc te iste <lb/>
            docuerit, quod potius sit contrarium ei fidei quam tenebas. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Sicut enim non arbitror te umquam in catholica <lb/>
            animam credidisse dei esse portionem uel ullo modo animae et <lb/>
            dei eandem esse naturam, ita metuo, ne forte consenseris huic<lb n="15"/>
            homini, \'quod animam deus non de nihilo fecerit, sed ita ex <lb/>
            ipso sit, ut ab ipso emanauerit\'; hoc enim etiam uerbum iste <lb/>
            posuit inter cetera, quibus in hac quaestione ad immane praecipitium <lb/>
            exorbitauit. at uero hoc si te docuit, nolo me doceas; <lb/>
            immo etiam uolo ut quod didiceras ipse dediscas. parum est<lb n="20"/>
            enim non credere neque dicere quod pars dei sit anima — neque <lb/>
            enim et filium uel spiritum sanctum partem dei esse dicimus, <lb/>
            et tamen dicimus patrem et filium et spiritum sanctum unius <lb/>
            eiusdemque esse naturae —, parum est ergo, ut non dicamus animam <lb/>
            esse partem dei; sed hoc etiam opus est ut dicamus non eam<lb n="25"/>
            et deum unius eiusdemque esse naturae. unde ille recte quidem <lb/>
            ait \'genus dei esse animas munere, non natura\' ac per hoc non <lb/>
            omnium, sed fidelium; sed rursus ad id quod declinauerat <lb/>
            deuolutus est et deum atque animam eiusdem dixit esse naturae, <lb/>
            non quidem his uerbis, sed aperta manifestaque sententia. cum

<note type="footnote">16 Vinc. Victor 27 Vinc. Victor; cf. pag. 333, 4. 5 </note>

<note type="footnote">1 baccasFml <hi rend="italic">3 Aut] At bd 7 didicisti hoc BG hoc om.D</hi> didicitisA <lb/>
            exisse <hi rend="italic">C</hi> 9 exestimauerim <hi rend="italic">ACFml</hi> 10 contentibilis <hi rend="italic">A</hi> contemtibilis <hi rend="italic">B <lb/>
            egse scntiebus DE</hi> 11 <hi rend="italic">frateor A 13 non om.b nunquam b in om.G <lb/>
            catholicji BG post cathol. s. I. add. m2 fide F 14 anima D 15 esse eandem BG</hi> <lb/>
            consentieris <hi rend="italic">E</hi> 18 ad in immane <hi rend="italic">E</hi> praecipiu <hi rend="italic">A</hi> 19 at] aut <hi rend="italic">A</hi> a <hi rend="italic">DE <lb/>
            ad G</hi> 20 didiscas C 23 unus G <hi rend="italic">27 naturae CG 29 est om.A</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="339"/>
            enim \'animam ita esse\' dicit \'ex deo, ut eam nec ex alia natura <lb/>
            nec ex nihilo, sed ex semet ipso creauerit\', quid persuadere <lb/>
            conatur nisi id quod aliis uerbis negat, animam scilicet eiusdem <lb/>
            cuius deus est esse naturae? omnis quippe natura uel deus est, <lb/>
            qui nullum habet auctorem, uel ex deo est, quia ipsum habet <lb n="5"/>
            auctorem. sed quae habet auctorem deum, ex quo est, aliqua <lb/>
            facta non est, aliqua facta est. porro quae facta non est et <lb/>
            tamen ex ipso est, aut genita est ab illo aut procedit ex illo — <lb/>
            quae genita est, filius est unicus, quae procedit, spiritus sanctus — et <lb/>
            haec trinitas unius est eiusdemque naturae; nam haec tria unum <lb n="10"/>
            sunt et singulum quidque deus et simul omnia unus deus inmutabilis, <lb/>
            sempiternus, sine temporis ullo initio siue termino. <lb/>
            at uero illa natura, quae facta est, creatura nuncupatur, creator <lb/>
            autem deus, illa scilicet trinitas. creatura ergo ita esse dicitur <lb/>
             ex deo, ut non ex eius natura facta sit; ex illo enim propterea <lb n="15"/>
            dicitur. quia ipsum auctorem habet ut sit, non ita, ut ab illo <lb/>
            nata sit uel processerit, sed ah illo creata, condita, facta sit, <lb/>
            partim ex nulla alia, id est omnino ex nihilo, sicut caelum et <lb/>
            terra uel potius uniuersae mundanae molis uniuersa cum mundo <lb/>
            concreata materia, partim uero ex alia iam creat\'a atque exsistente <lb n="20"/>
            natura, sicut uir ex limo, mulier ex uiro, ex parentibus homo, <lb/>
            creatura tamen omnis ex deo, sed creante uel ex nihilo uel ex <lb/>
            aliquo, non autem gignente uel producente de se ipso. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>