<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032.opp-lat1"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Docet itaque ipse apostolus dicens: non sic pugno<lb n="5"/>
            quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et <lb/>
            in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans <lb/>
            ipse reprobus inueniar; item dicit: imitatores mei <lb/>
            estote, sicut et ego Christi. quare intellegendum est <lb/>
            etiam ipsum apostolum in semet ipso triumphasse de potestatibus<lb n="10"/>
            huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se <lb/>
            imitatorem esse profitetur. imitemur ergo et nos illum, sicut <lb/>
            hortatur, et castigemus corpus nostrum et in seruitutem <lb/>
            redigamus, si mundum uolumus uincere, quia per inlicitas <lb/>
            delectationes suas et pompas et perniciosam curiositatem<lb n="15"/>
            nobis dominari potest hic mundus, id est ea, quae in hoc <lb/>
            mundo perniciosa delectatione conligant amatores rerum temporalium <lb/>
            et diabolo atque angelis eius seruire cogunt: quibus <lb/>
            omnibus si renuntiauimus, redigamus in seruitutem corpus <lb/>
            nostrum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Sed ne quis forte hoc ipsum quaerat, quomodo <lb/>
            fiat, ut corpus nostrum seruituti subiciamus, facile intellegi <lb/>
            et fieri potest, si prius nos ipsos subiciamus deo bona uoluntate <lb/>
            et caritate sincera. nam omnis creatura, uelit nolit, uni <lb/>
            deo et domino suo subiecta est. sed hoc admonemur, ut tota <lb n="25"/>
            uoluntate seruiamus domino deo nostro, quoniam iustus

<note type="footnote">5 I Cor. 9, 26. 27 8 I Cor. 11, 1 10 cf. Col. 2, 15; II <lb/>
            Cor. 2, 14\' </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 possemus W et*»« uincere C 4 debere nos W</hi> cartare G1 <lb/>
            5 apostolus ipse <hi rend="italic">bd</hi> 6 gyg quasi <hi rend="italic">(exp. m. 2) L</hi> cedens <hi rend="italic">VW</hi> <lb/>
            9 qua in re <hi rend="italic">(in s. I.) y 10 semetipsum H</hi> 11 uius 8 <hi rend="italic">quuius C</hi> <lb/>
            imitatorem se <hi rend="italic">G</hi> se <hi rend="italic">om. WN</hi> 12 profitemur <hi rend="italic">W</hi> illo <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            16 hoc <hi rend="italic">om. VL</hi> 18 cogunt (u <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">C</hi> 19 renuntiabimus <hi rend="italic">BW</hi> <lb/>
            renuntiamus <hi rend="italic">GYLH</hi> redigimus <hi rend="italic">V2</hi> seruitute <hi rend="italic">CaPRGaNy</hi> 23 primO <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> nosmet <hi rend="italic">H</hi> ipsos <hi rend="italic">om. N</hi> 24 sincera caritate <hi rend="italic">bd</hi> karitate <hi rend="italic">II</hi> <lb/>
            caritata <hi rend="italic">L</hi> 25 ammonemur <hi rend="italic">CSGyMWBN</hi> cdmoneniur <hi rend="italic">VL</hi> </note><lb/>
             
<pb n="109"/>
            liberaliter seruit, iniustus autem conpeditus seruit. omnes tamen <lb/>
            diuinae prouidentiae seruiunt; sed alii oboediunt tamquam <lb/>
            filii et faciunt cum ea quod bonum est; alii uero ligantur <lb/>
            tamquam serui, et fit de illis quod iustum est. ita deus <lb/>
            omnipotens, dominus uniuersae creaturae, qui fecit omnia, <lb n="5"/>
            sicut scriptum est, bona ualde, sic ea ordinauit, ut et de <lb/>
            bonis et de malis bene faciat. quod enim iuste fit, bene fit. <lb/>
            iuste autem sunt beati boni, et iuste mali poenas patiuntur. <lb/>
            ergo et de bonis et de malis bene facit deus, quoniam omnia <lb/>
            iuste facit. boni sunt autem, qui tota uoluntate deo seruiunt, <lb n="10"/>
            mali autem necessitate seruiunt; nemo enim leges omnipotentis <lb/>
            euadit. sed aliud est facere quod lex iubet, aliud pati quod <lb/>
            lex iubet. quapropter boni secundum leges faciunt, mali secundum <lb/>
            leges patiuntur. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Nec nos moueat, quod in hac uita secundum carnem, <lb n="15"/>
            quam portant, iusti multa grauia et aspera tolerant. nihil <lb/>
            enim mali patiuntur, qui iam possunt dicere, quod ille uir <lb/>
            spiritalis exultat et praedicat apostolus dicens: gloriamur <lb/>
            in tribulationibus, scientes, quoniam tribulatio <lb/>
            patientiam operatur, patientia probationem, probatio <lb n="20"/>
            spem; spes autem non confundit, quia <lb/>
            caritas dei diffusa est in cordibus nostris per <lb/>
            spiritum sanctum, qui datus est nobis. si ergo in

<note type="footnote"> 6 Gen. 1, 31 18 Rom. 5, 3-5 </note>

<note type="footnote"> 1 iniustus-seroit <hi rend="italic">om</hi>. i compedibus <hi rend="italic">RN</hi> tamen] autem <hi rend="italic">HB</hi> <lb/>
            2 seruiant <hi rend="italic">W</hi> obaudiunt <hi rend="italic">RWU</hi> 3 ea <hi rend="italic">om. N</hi> 4 de <hi rend="italic">om. MH</hi> <lb/>
            7 malis et de bonis <hi rend="italic">H</hi> uste Hl 8 iusti mali <hi rend="italic">Gl</hi> iustae mali <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            9 malis et de bonis <hi rend="italic">H</hi> quoniam-facit <hi rend="italic">om. i</hi> iuste omnia <hi rend="italic">Wbd</hi> <lb/>
            omnia iusta <hi rend="italic">VL</hi> 11 mali <hi rend="italic">ex</hi> alii <hi rend="italic">m. 1 C</hi> 12 euadet <hi rend="italic">H</hi> aliut (6ts) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            quod lex iubet pati <hi rend="italic">H</hi> 13 secundum <hi rend="italic">er. m. 2 C</hi> legem <hi rend="italic">G</hi> 14 legem <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 16 grauia (a <hi rend="italic">fin. s. 1. m. 2) C</hi> grauia et aspera] graui.tatis <lb/>
            (ti 8. <hi rend="italic">l.) V</hi> et aspera <hi rend="italic">om. L</hi> pertolerant <hi rend="italic">VL</hi> 17 qui <lb/>
            iam] quia <hi rend="italic">B</hi> quia iam <hi rend="italic">MGHN</hi> ille uir ille spiritalie <hi rend="italic">L</hi> 18 et <lb/>
            exultat <hi rend="italic">PSVlq</hi> exultat <hi rend="italic">(supra fin</hi>. t <hi rend="italic">add</hi>. ns) <hi rend="italic">C</hi> et <hi rend="italic">om. C</hi> 20 patientia <lb/>
            uero <hi rend="italic">MHB</hi> probAtio uero <hi rend="italic">Hbd</hi> 21 confundit (f <hi rend="italic">ex</hi> t) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            qfii <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            hac uita, ubi tanta tormenta sunt, possunt boni et iusti uiri, <lb/>
            cum talia patiuntur, non solum aequo animo tolerare, sed <lb/>
            etiam in dei caritate gloriari, quid cogitandum est de illa <lb/>
            uita, quae nobis promittitur, ubi nullam de corpore molestiam <lb/>
            sentiemus? quoniam non ad hoc resurgit corpus iustorum, ad<lb n="5"/>
            quod resurgit corpus inpiorum, sicut scriptum est: omnes <lb/>
            resurgimus, sed non omnes inmutabimur. et ne quisquam <lb/>
            putet non iustis inmutationem istam promitti, sed potius <lb/>
            iniustis, et eam existimet esse poenalem, sequitur et dicit: <lb/>
            et mortui resurgunt incorrupti, et nos inmutabimur.<lb n="10"/>
            quicumque ergo mali sunt, sic ordinati sunt, quia et <lb/>
            unusquisque sibi et omnes inuicem sibi nocent. hoc enim <lb/>
            adpetunt, quod perniciose diligitur et quod eis auferri facile <lb/>
            potest; et hoc sibi auferunt inuicem, quando se persequuntur. <lb/>
            et ideo cruciantur, quibus auferuntur temporalia, quia diligunt<lb n="15"/>
            ea; illi autem, qui auferunt, gaudent. sed talis laetitia caecitas <lb/>
            est et summa miseria; ipsa enim magis inplicat animam et <lb/>
            ad maiora tormenta perducit. nam gaudet et piscis, quando <lb/>
            hamum non uidens escam deuorat; sed cum piscator eum <lb/>
            adducere coeperit, uiscera eius torquentur primo; deinde ab <lb n="20"/>
            omni laetitia sua per ipsam escam, de qua laetatus est, ad <lb/>
            consumptionem trahitur. sic sunt omnes, qui de bonis temporalibus <lb/>
            beatos se putant; hamum enim acceperunt et cum <lb/>
            illo sibi uagantur; ueniet tempus, ut sentiant, quanta tormenta

<note type="footnote"> \\ <lb/>
            6 (10) I Cor. 15, 51. 52 </note>

<note type="footnote"> 1 iusti et boni <hi rend="italic">G</hi> uiri iusti <hi rend="italic">B</hi> 2 aequanimit <hi rend="italic">G</hi> 3 in dei <hi rend="italic">om. W</hi> <lb/>
            in deo gloriare <hi rend="italic">W</hi> 5 sustinemus <hi rend="italic">W</hi> resurget <hi rend="italic">MGbd</hi> 7 resurgemus <lb/>
            <hi rend="italic">BaMGfWBFHUNbd</hi> et-inmutabimur <hi rend="italic">in mg. S</hi> 9 et eam] <lb/>
            etiam <hi rend="italic">W</hi> 10 et <hi rend="italic">om. G</hi> resurgent <hi rend="italic">PMG*&amp;{ VL WFH UNbd</hi> <lb/>
            11 et <hi rend="italic">om. PGIBrVLU</hi> 12 sibi inuicem <hi rend="italic">VL</hi> 13 et <hi rend="italic">om. G</hi> facile <lb/>
            auferri <hi rend="italic">FNbd</hi> auferre <hi rend="italic">H</hi> 14 persecuntur <hi rend="italic">JRMBV</hi> 15 inferuntur S <lb/>
            auferunt <hi rend="italic">L</hi> 18 ad 8. <hi rend="italic">I. m. 2</hi> 7 19 amum <hi rend="italic">W</hi> d.mum <hi rend="italic">M</hi> hamum <lb/>
            (h <hi rend="italic">in ras.) V</hi> uidens] uidet et <hi rend="italic">W</hi> aescam y quum <hi rend="italic">C</hi> 20 in <lb/>
            primo <hi rend="italic">W</hi> 21 letatus <hi rend="italic">C</hi> letatis Bl 22 consummationem <hi rend="italic">MG HN</hi> <lb/>
            23 se] se esse <hi rend="italic">B om. L</hi> amum <hi rend="italic">LW «amum M</hi> hamum (h <hi rend="italic">in ras.) Y</hi> <lb/>
            24 illi <hi rend="italic">W</hi> sibi <hi rend="italic">om. W</hi> ueniat <hi rend="italic">W</hi> tempus <hi rend="italic">om. W</hi> eentiat W </note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            cum auiditate deuorauerint. et ideo bonis nihil nocent, quia <lb/>
            hoc eis auferunt, quod non diligunt; nam quod diligunt et <lb/>
            unde beati sunt, auferre illis nemo potest. cruciatus uero <lb/>
            corporis malas animas miserabiliter adfligit, bonas autem fortiter <lb/>
            purgat. sic fit, ut et malus homo et malus angelus diuinae <lb n="5"/>
            prouidentiae militent; sed nesciunt, quid boni de illis operetur <lb/>
            deus. non itaque pro meritis officii sed pro meritis malitiae <lb/>
            stipendiantur. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Sed ut hae animae, quae habent uoluntatem nocendi <lb/>
            et rationem cogitandi, sub diuinis legibus ordinatae sunt, ne <lb n="10"/>
            aliquid iniustum quisque patiatur, ita omnia, et animalia et <lb/>
            corporalia, in genere suo et in ordine suo diuinae prouidentiae <lb/>
            legibus subdita administrantur. ideo dominus dicit: nonne <lb/>
            duo passeres asse ueneunt? et unus eorum non <lb/>
            cadit in terram sine uoluntate patris uestri. hoc <lb n="15"/>
            enim dixit, uolens ostendere quidquid uilissimum homines <lb/>
            putant omnipotentia dei gubernari. sic enim et uolatilia <lb/>
            caeli ab eo pasci et lilia agri ab eo uestiri ueritas loquitur, <lb/>
            quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit. sed quoniam <lb/>
            mundas animas rationales per se ipse deus curat, siue <lb n="20"/>
            in optimis et magnis angelis siue in hominibus tota sibi <lb/>
            uoluntate seruientibus, cetera uero per ipsos gubernat, uerissime <lb/>
            dici potuit etiam illud ab apostolo: non enim de <lb/>
            bubus cura est deo. in scripturis enim sanctis deus homines <lb/>
            docet, quomodo cum hominibus agant et ipsi deo seruiant;

<note type="footnote">13 Matth. 10, 29 17 cf. Matth. 6, 26. 28 19 cf. Matth. 10, 30 <lb/>
            23 I Cor. 9, 9 </note>

<note type="footnote">1 nocent nihil <hi rend="italic">L</hi> 3 auferri <hi rend="italic">N</hi> 5 fiat <hi rend="italic">M</hi> et <hi rend="italic">pr.]</hi> ei Sr <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            6 quod <hi rend="italic">B</hi> operatur <hi rend="italic">MH</hi> 7 itaqn.e <hi rend="italic">C</hi> 9 nt <hi rend="italic">er. in V</hi> 10 nec <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 ita et omnia animalia <hi rend="italic">MHB</hi> et <hi rend="italic">pr. om. L</hi> 12 in <hi rend="italic">alt. om. MG VHBL. <lb/>
            s. I. C</hi> 13 amminiatrantur <hi rend="italic">MGVWBy</hi> ideoque (que 8. <hi rend="italic">I.) G</hi> <lb/>
            14 adse 01 assae <hi rend="italic">W</hi> ueniunt <hi rend="italic">J2</hi> 15 cadet <hi rend="italic">GVLF\'lN</hi> terra <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 quicquid <hi rend="italic">GMVWBN</hi> 17 domini <hi rend="italic">BGSVLWUf</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            19 nostros <hi rend="italic">om. W</hi> 20 rationabiles <hi rend="italic">L</hi> ipsum <hi rend="italic">CMGHBNf *</hi> 21 hoipQiuimbua <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 24 hobus <hi rend="italic">HFbd</hi> bn.bus M 25 docit <hi rend="italic">R</hi> cum <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            eum <hi rend="italic">C</hi> agat <hi rend="italic">Let]</hi> ut <hi rend="italic">BN</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="112"/>
            quomodo autem agant cum pecoribus suis, ipsi sciunt, id <lb/>
            est quomodo salutem pecorum suorum gubernent, usu et <lb/>
            peritia et ratione naturali, quae quidem omnia de magnis sui <lb/>
            creatoris opibus acceperunt. qui ergo potest intellegere, quomodo <lb/>
            uniuersae creaturae conditor deus gubernet eam per animas <lb n="5"/>
            sanctas, quae ministeria eius in caelis et in terris, quia et <lb/>
            ipsae sanctae animae ab ipso factae sunt et in eius creatura <lb/>
            primatum tenent: qui ergo potest intellegere, intellegat et <lb/>
            intret in gaudium domini sui. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Si autem hoc non possumus, quamdiu sumus<lb n="10"/>
            in hoc corpore et peregrinamur a domino, gustemus <lb/>
            saltem, quam suauis est dominus, quia dedit nobis <lb/>
            pignus spiritum, in quo sentiamus eius dulcedinem; et <lb/>
            desideremus ipsum uitae fontem. ubi sobria ebrietate inundemur <lb/>
            et inrigemur, sicut lignum, quod plantatum est<lb n="15"/>
            secundum decursus aquarum et dat fructus in tempore <lb/>
            suo et folium eius non decidet. dicit enim <lb/>
            spiritus sanctus: filii autem hominum in tegmine <lb/>
            alarum tuarum sperabunt. inebriabuntur ubertate <lb/>
            domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis <lb n="20"/>
            eos, quoniam apud te est fons uitae. talis ebrietas non <lb/>
            euertit mentem, sed tamen rapit susum et obliuionem praestat

<note type="footnote"> 9 cf. Matth. 25, 21 10 cf. II Cor. 5. 6 12 cf. Ps. 83, 9 <lb/>
            13 cf. II Cor. 1, 22; 5, 5 15 cf. Pe. 1, 3 18 Ps. 35, 8-10 </note>

<note type="footnote"> 1 autem in <hi rend="italic">fine uers. er</hi>. 7 cum pecoribus agant <hi rend="italic">MHB</hi> suis <lb/>
            <hi rend="italic">om. PBMGFHBLUNf</hi> 3 magni <hi rend="italic">W</hi> 4 operibus <hi rend="italic">R</hi> quis <hi rend="italic">G7 <lb/>
            5 uniuersam creaturara N eam om. BN 6 eius sunt BNf</hi> 7 eius] <lb/>
            <hi rend="italic">ipsius RN creaturaę C 8 principatum W tenet L</hi> 9 domini <lb/>
            dei sui <hi rend="italic">G</hi> 11 hoc <hi rend="italic">om. PBMGSyVLWBFHUNbd</hi> et <hi rend="italic">om. VLW</hi> <lb/>
            gustemus enim <hi rend="italic">W</hi> 12 saltim <hi rend="italic">MW</hi> sal.tem <hi rend="italic">V</hi> 13 dolcedinem eius W <lb/>
            dulcidinem <hi rend="italic">R</hi> 14 desideremus eius <hi rend="italic">G</hi> ubi] ut <hi rend="italic">V</hi> sobria ebrietatej <lb/>
            sobrietate <hi rend="italic">RN</hi> aebrietate <hi rend="italic">M</hi> inundemur] induemur <hi rend="italic">G</hi> 16 secundum] <lb/>
            secus <hi rend="italic">MHBf</hi> sectl <hi rend="italic">V</hi> se\'cus <hi rend="italic">L</hi> fructum <hi rend="italic">PBMGSaVLWBF<lb/>
             HUbd</hi> 17 folia <hi rend="italic">PMGSjVLWBFHú<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>à</hi> decident <hi rend="italic">PMGatVLWBF<lb/>
             HUbd</hi> autem <hi rend="italic">W</hi> 20 uoluntatis <hi rend="italic">YW</hi> 21 aput <hi rend="italic">C</hi> et talis G <lb/>
            22 mortem <hi rend="italic">W</hi> sapit <hi rend="italic">L</hi> sursum <hi rend="italic">PMGyVLWBFHUbd</hi> rursum <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            omnium terrenorum; sed si possumus toto affectu iam dicere: <lb/>
            quemadmodum ceruus desiderat ad fontes aquarum, <lb/>
            ita desiderat anima mea ad te, deus. 
</p></div></div></body></text></TEI>