<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui sanctam ecclesiam, <lb/>
            quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed <lb/>
            in sola Africa, hoc est in parte Donati pollere arbitrantur. <lb/>
            ita surdi sunt aduersus prophetam dicentem: filius meus <lb n="15"/>
            es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo <lb/>
            tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem <lb/>
            tuam terminos terrae, et alia multa, siue in ueteris siue <lb/>
            in noui testamenti libris quae scripta sunt, ut apertissime <lb/>
            declarent ecclesiam Christi per orbem terrae esse diffusam. <lb n="20"/>
            quod cum eis obicimus, dicunt iam ista omnia fuisse conpleta, <lb/>
            antequam esset pars Donati, sed postea totam ecclesiam <lb/>
            perisse et in sola Donati parte reliquias eius remansisse

<note type="footnote"> 15 Ps. 2, 7. 8 </note>

<note type="footnote"> 1 dominus <hi rend="italic">om</hi>. i abscessit a discipulorum oculis <hi rend="italic">HFbd</hi> a <hi rend="italic">om</hi>. i <lb/>
            ab G 2 pentecoaten <hi rend="italic">VLB</hi> 4 monuit (it <hi rend="italic">in ras.) S</hi> 7 neglegentes <lb/>
            sont <hi rend="italic">NB</hi> in catholicam <hi rend="italic">P</hi> M catholicam <hi rend="italic">U</hi> in catholica <hi rend="italic">BMGSyVL<lb/>
             WBHN</hi> fide <hi rend="italic">RMGSfVLWBHN</hi> et in ipsam <hi rend="italic">S</hi> et ipsa <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            8 manirestata <hi rend="italic">MGWBHU</hi> 10 catholicam <hi rend="italic">U</hi> neglegentea <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            aurem] autem <hi rend="italic">LW</hi> 11 acommodant <hi rend="italic">V</hi> adcommodant <hi rend="italic">G</hi> 12 eclesiam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 difusam <hi rend="italic">S</hi> 15 aduersum <hi rend="italic">L</hi> dicentem <hi rend="italic">om. BN</hi> 17 ereditatem t:J <lb/>
            tuam <hi rend="italic">om. R W</hi> 18 terre 01 talia <hi rend="italic">CV</hi> ueteri Zf 19 libris <lb/>
            ons. <hi rend="italic">L</hi> quae <hi rend="italic">om. L</hi> ut <hi rend="italic">om. C</hi> 20 declaretur TF declarant <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            eclesiam <hi rend="italic">C</hi> terre <hi rend="italic">Cx otn. B</hi> esae <hi rend="italic">om. G</hi> 21 ubicimus <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            obiicimus <hi rend="italic">W</hi> iam] etiam <hi rend="italic">BN om. VL</hi> omnia ista <hi rend="italic">G</hi> 22 pars <lb/>
            esset <hi rend="italic">N</hi> 23 sola] tota <hi rend="italic">G</hi> parte donati <hi rend="italic">G</hi> </note>

<note type="footnote"> 9* </note> <lb/>
             
<pb n="132"/>
            contendunt. o linguam superbam et nefariam ! nec si uere sic <lb/>
            uiuerent, ut uel inter se pacem postea custodirent. nunc <lb/>
            autem non adtendunt iam in ipso Donato completum fuisse, <lb/>
            quod dictum est: in qua mensura mensi fueritis, in <lb/>
            ea remetietur uobis. sicut enim Christum diuidere conatus<lb n="5"/>
            est, sic ipse a suis cotidiana concisione diuiditur. ad hoc <lb/>
            etiam pertinet illud, quod dominus dicit: qui enim gladio <lb/>
            percusserit, gladio morietur. gladius enim illo loco, <lb/>
            siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, <lb/>
            qua tunc ille infelix ecclesiam percussit, sed non occidit. <lb n="10"/>
            non enim dixit dominus: qui occiderit gladio, gladio morietur, <lb/>
            sed qui gladio usus fuerit, inquit, gladio morietur. <lb/>
            ergo ille percussit ecclesiam lingua litigiosa, qua nunc ipse <lb/>
            conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. et tamen illud <lb/>
            tunc apostolus Petrus non superbia sua, sed quamuis carnali,<lb n="15"/>
            tamen amore domini fecerat. itaque admonitus recondit gladium; <lb/>
            iste autem nec uictus hoc fecit, siquidem cum episcopo <lb/>
            Caeciliano causam cum diceret audientibus episcopis Romae, <lb/>
            quos ipse petiuerat, nihil eorum quae intenderat potuit probare; <lb/>
            et sic remansit in schismate, ut suo gladio moreretur. populus <lb n="20"/>
            autem ipsius, quando non audit prophetas et euangelium, in <lb/>
            quibus apertissime scriptum est ecclesiam Christi per omnes <lb/>
            gentes diffusam esse, et audit schismaticos non dei gloriam <lb/>
            quaerentes, sed suam, satis significat seruum se esse, non

<note type="footnote"> 4 Matth. 7, 2 7 Matth. 26, 52 </note>

<note type="footnote"> 1 sic] ei <hi rend="italic">B</hi> 3 fuisse] esse <hi rend="italic">MB</hi> 4 in <hi rend="italic">pr. om. VL</hi> 5 remitietur <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            reme»tietur <hi rend="italic">N</hi> remicietur <hi rend="italic">S</hi> 6 est <hi rend="italic">om. B</hi> cottidiana <hi rend="italic">N</hi> con- <lb/>
            Bcisaione <hi rend="italic">G</hi> 7 pertinet etiam <hi rend="italic">PRMGS\'(VLWBUN</hi> dixit <hi rend="italic">PSjVL</hi> <lb/>
            9 siquidem <hi rend="italic">om</hi>. 7 est <hi rend="italic">ros. V om. L</hi> 10 illa <hi rend="italic">W</hi> 11 enim] autem <lb/>
            <hi rend="italic">PBMGSyVLWBUN</hi> gladio <hi rend="italic">aemel om. VL</hi> 12 inquit om. 2V <lb/>
            13 litigi... <hi rend="italic">W</hi> quia <hi rend="italic">G</hi> 14 despereat <hi rend="italic">W</hi> mortatur <hi rend="italic">C</hi> 16 ammonitus <lb/>
            <hi rend="italic">SMfGVLWBUN</hi> 17 hoc <hi rend="italic">om. B</hi> cum] dum cum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            18 ceciliano <hi rend="italic">WNL</hi> cum <hi rend="italic">om. GN</hi> 20 scismate <hi rend="italic">CSPVLWN</hi> moliretur <lb/>
            <hi rend="italic">MGjN</hi> 21 audiuit <hi rend="italic">PMSfVLB</hi> et] nec <hi rend="italic">SjVL</hi> 23 esse <lb/>
            diffusam <hi rend="italic">PBMGSjVLWBFHUNbd</hi> et <hi rend="italic">om. N</hi> audiuit <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            auddit <hi rend="italic">H</hi> scismaticos <hi rend="italic">CSPWNL</hi> gloriam] grSm <hi rend="italic">W</hi> 24 se seruum <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="133"/>
            liberum et aurem dexteram se habere praecisam. Petrus enim <lb/>
            errans in amore domini seruo, non libero aurem dexteram <lb/>
            praecidit. ex quo significat eos, qui gladio schismatis feriuntur, <lb/>
            et seruos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in <lb/>
            libertatem spiritus sancti, ut iam non confidant in homine, <lb n="5"/>
            et non audire quod dextrum est, id est domini gloriam per <lb/>
            catholicam ecclesiam latissime peruagatam, sed audire sinistrum <lb/>
            humanae inflationis errorem. sed tamen, cum dominus in <lb/>
            euangelio dicat, cum per omnes gentes euangelium fuerit <lb/>
            praedicatum, tunc finem esse futurum, quomodo isti dicunt, <lb n="10"/>
            quod iam ceterae omnes gentes ceciderunt a fide et in sola <lb/>
            Donati parte remansit ecclesia, cum manifestum sit, ex quo <lb/>
            ista pars ab unitate praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse <lb/>
            et adhuc esse aliquas, quae nondum crediderunt, quibus <lb/>
            cotidie non cessatur euangelium praedicari? quis non miretur <lb n="15"/>
            esse aliquem, qui se christianum dici uelit et aduersus Christi <lb/>
            gloriam tanta inpietate rapiatur, ut audeat dicere omnes <lb/>
            populos gentium, qui modo adhuc accedunt ecclesiae dei et <lb/>
            in dei filium festinanter credunt, inaniter facere, quia non eos <lb/>
            aliquis donatista baptizat? sine dubio ista exsecrarentur homines <lb n="20"/>
            et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quaererent, <lb/>
            si ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram <lb/>
            -integram retinerent.

<note type="footnote"> 8 cf. Matth. 24, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 aurum <hi rend="italic">Ls</hi> dextram <hi rend="italic">PMS-( VL WB UN</hi> se <hi rend="italic">om. G</hi> enim] <lb/>
            autem <hi rend="italic">VL</hi> 2 errans] herens <hi rend="italic">in ras. M</hi> aurem <hi rend="italic">ex</hi> autem <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            dextram <hi rend="italic">RMSyVLWUN</hi> 3 scismatis <hi rend="italic">CS2WN</hi> 4 nondum] non <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            edncQtos (os <hi rend="italic">8. I.) C</hi> edoctos <hi rend="italic">G</hi> ductos <hi rend="italic">MHS</hi> 5 libertate <hi rend="italic">MHB</hi> <lb/>
            ut iam] etiam <hi rend="italic">MBH</hi> confundant <hi rend="italic">W</hi> no fidant <hi rend="italic">Pl</hi> homineiii <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 dexterum <hi rend="italic">R</hi> 7 sed] <hi rend="italic">et PRGSfVLWBUN</hi> sinistram <hi rend="italic">GH</hi> 8 dominus <lb/>
            fir <hi rend="italic">R</hi> dhs fi <hi rend="italic">N</hi> dicat in euangelio <hi rend="italic">FHbd</hi> 10 futurum esse <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            11 cetere <hi rend="italic">(8. fin</hi>. e <hi rend="italic">add</hi>. a) <hi rend="italic">C, er. in V</hi> 12 parte donati <hi rend="italic">WBFHbd</hi> <lb/>
            parte <hi rend="italic">om. G</hi> eclesia <hi rend="italic">(sic semper) C</hi> 14 crediderunt <hi rend="italic">(supra</hi> u <hi rend="italic">add</hi>. i) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            crediderint <hi rend="italic">MBN</hi> 15 cotidiae <hi rend="italic">M</hi> cottidie Ff meretur <hi rend="italic">S</hi> 16 aduersuin <lb/>
            PSyV 18 ecclesiam S 19 non eos] nos <hi rend="italic">W</hi> 20 execrarentur <lb/>
            <hi rend="italic">MSW</hi> exsacrarentur <hi rend="italic">G</hi> execrantur <hi rend="italic">B</hi> execrentur i homines] <lb/>
            omnes <hi rend="italic">L</hi> 22 dextram <hi rend="italic">RVLW<foreign xml:lang="grc">ΒΝγ</foreign></hi> </note>
</p><pb n="134"/></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui quamuis neminem rebaptizent, <lb/>
            praeciderunt se tamen ab unitate et Luciferiani <lb/>
            magis dici quam catholici maluerunt. in eo enim, quod intellegunt <lb/>
            baptisma Christi non esse repetendum, recte faciunt. <lb/>
            sentiunt enim sacramentum sancti lauacri nusquam esse nisi<lb n="5"/>
            ex catholica ecclesia, sed eam formam secum habere sarmenta <lb/>
            praecisa, quam in ipsa uite, antequam praeciderentur, acceperant. <lb/>
            hi sunt enim, de quibus apostolus dicit: habentes <lb/>
            speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes; <lb/>
            est enim magna uirtus pietatis pax et unitas, quia unus est<lb n="10"/>
            deus. hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate sunt. <lb/>
            itaque, si qui ex ipsis ad catholicam ueniunt, non iterant <lb/>
            speciem pietatis, quam habent, sed accipiunt uirtutem pietatis, <lb/>
            quam non habent. nam et amputatos ramos denuo posse <lb/>
            inseri, si non permanserint in incredulitate, apertissime <lb n="15"/>
            apostolus docet. quod cum Luciferiani intellegunt et <lb/>
            non rebaptizant, non inprobamus; sed quod autem etiam ipsi <lb/>
            praecidi a radice uoluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? <lb/>
            et ideo maxime, quia hoc eis displicuit in ecclesia <lb/>
            catholica, quod uere catholicae sanctitatis est. nusquam enim <lb n="20"/>
            tam uigere debent uiscera misericordiae quam in catholica <lb/>
            ecclesia, ut tamquam uera mater nec peccantibus filiis superbe <lb/>
            insultet nec correctis difficile ignoscat. non enim sine causa <lb/>
            inter omnes apostolos huius ecclesiae catholicae personam <lb/>
            sustinet Petrus; huic enim ecclesiae claues regni caelorum

<note type="footnote"> .8 II Tim. 3, 5 15 cf. Rom. 11, 23 </note>

<note type="footnote"> 3 maluerunt] meruerunt <hi rend="italic">G</hi> 5 sanctum <hi rend="italic">B</hi> 6 praecisa sa*r«menta <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            sacramenta <hi rend="italic">Mf</hi> 7 uite <hi rend="italic">N</hi> uita 81 acceperunt <hi rend="italic">PSf</hi> 8 hi. <hi rend="italic">V</hi> hii <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            9 autem <hi rend="italic">om. V</hi> 10 enim] autem <hi rend="italic">L</hi> 11 deus <hi rend="italic">om. VL</hi> praecisi <lb/>
            ŞŲl"lţ <hi rend="italic">C</hi> 12 ad ipsos <hi rend="italic">RN</hi> de catholica <hi rend="italic">RN</hi> iterent <hi rend="italic">Gl</hi> 13 specie <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            sed-habent <hi rend="italic">om. RN</hi> 14 et amputatos] etiam putatos <hi rend="italic">L</hi> 15 permanBerit <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 17 autem <hi rend="italic">om. PRMGS( VL WBFHUNbd</hi> 18 a radice <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> 20 uere <hi rend="italic">V</hi> sanctitatis] ueritatis 7 numquam <hi rend="italic">C</hi> 22 superbiae <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 23 correptis <hi rend="italic">WK</hi> dificile <hi rend="italic">S</hi> 24 apostolos-136, <hi rend="italic">20</hi> caeleste- <lb/>
            <hi rend="italic">desunt omnia in cod. S</hi> catholicae ecclesiae 1 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="135"/>
            datae sunt, cum Petro datae sunt. et cum ei dicitur, ad omnes <lb/>
            dicitur: amas me? pasce oues meas. debet ergo ecclesia <lb/>
            catholica correctis et pietate firmatis filiis libenter ignoscere, <lb/>
            cum ipsi Petro personam eius gestanti, et cum in mari titubasset <lb/>
            et cum dominum carnaliter a passione reuocasset et cum <lb n="5"/>
            aurem serui gladio praecidisset et cum ipsum dominum ter <lb/>
            negasset et cum in simulationem postea superstitiosam lapsus <lb/>
            esset, uideamus ueniam esse concessam eumque correctum <lb/>
            atque firmatum usque ad dominicae passionis gloriam peruenisse. <lb/>
            itaque post persecutionem, quae per Arrianos haereticos <lb n="10"/>
            facta erat, posteaquam pax, quam quidem catholica in <lb/>
            domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est, episcopi, <lb/>
            qui perfidiae Arrianorum in illa persecutione consenserant, <lb/>
            multi correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes <lb/>
            siue quod crediderant siue quod se credisse simulauerant. hos <lb n="15"/>
            ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post <lb/>
            fletum negationis per galli cantum admonitum aut tamquam <lb/>
            eundem post prauam simulationem Pauli uoce correctum. <lb/>
            hanc illi matris caritatem superbe accipientes et inpie reprehendentes, <lb/>
            quia Petro post galli cantum surgenti non gratulati <lb n="20"/>
            sunt, cum lucifero, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui negant ecclesiam dei

<note type="footnote"> 1 cf. Matth. 16, 19 2 Ioh. 21, 15 4 cf. Matth. 14, 30 5 cf. <lb/>
            Matth. 16, 22 6 cf. Matth. 26, 51. 70-74 8 cf. Gal. 2, 7 <lb/>
            20 cf. Matth. 26, 75 21 cf. Es. 14, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 com Petro datae sunt <hi rend="italic">in mg. app. C, om. WK;</hi> cum Petro datae <lb/>
            sunt et <hi rend="italic">om. G</hi> . 3 correptis <hi rend="italic">G</hi> pietatis <hi rend="italic">G</hi> 4 ipso <hi rend="italic">G</hi> 5 et <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            dom (o <hi rend="italic">a. l.) C</hi> 7 simulatione <hi rend="italic">L</hi> similitudinem <hi rend="italic">G</hi> superstitiosa <hi rend="italic">GL</hi> <lb/>
            labsus <hi rend="italic">C</hi> 8 est <hi rend="italic">W</hi> uenia. <hi rend="italic">N</hi> cumque <hi rend="italic">W</hi> correptum <hi rend="italic">GW</hi> <lb/>
            10 qua <hi rend="italic">Lx</hi> qus <hi rend="italic">W</hi> arianos <hi rend="italic">PRSFHUbd</hi> 11 catholicam <hi rend="italic">W</hi> 13 perfidg <lb/>
            <hi rend="italic">(«up.$add</hi>. ia) <hi rend="italic">C perfidia GLlK</hi> perfidei <hi rend="italic">V</hi> arianorum <hi rend="italic">PRSHUbd</hi> <lb/>
            persequutione Pr perturbatione <hi rend="italic">MB</hi> consenserunt <hi rend="italic">W</hi> 14 in] ad <lb/>
            <hi rend="italic">RG N</hi> «elegerunt <hi rend="italic">R</hi> 15 se <hi rend="italic">om. LBN</hi> credidisse se <hi rend="italic">G</hi> simulanerunt <lb/>
            <hi rend="italic">VL</hi> 16 recipit <hi rend="italic">VWUr</hi> 17 ammonitum <hi rend="italic">CYWGNT, (in mg. L;</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">tutu</hi> cõmonitom) <hi rend="italic">L</hi> 18 eandem <hi rend="italic">(su-p</hi>. a <hi rend="italic">add</hi>. u) <hi rend="italic">C</hi> 19 illa <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            claritatem <hi rend="italic">VL</hi> superbise <hi rend="italic">L</hi> superbae <hi rend="italic">B</hi> impiae <hi rend="italic">B</hi> 22 #e$negant <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            omnia peccata posse dimittere. itaque miseri, dum in Petro <lb/>
            petram non intellegunt et nolunt credere datas ecclesiae claues <lb/>
            regni caelorum, ipsi eas de manibus amiserunt. isti sunt, qui <lb/>
            uiduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant et super <lb/>
            doctrinam apostolicam se praedicant esse mundiores: qui <lb n="5"/>
            nomen suum si uellent agnoscere, mundanos se potius quam <lb/>
            mundos uocarent. nolentes enim, si peccauerint, corrigi, nihil <lb/>
            aliud elegerunt nisi cum hoc mundo damnari. nam quibus <lb/>
            ueniam peccatorum negant, non eos aliqua sanitate custodiunt, <lb/>
            sed aegris subtrahunt medicinam; et uiduas suas uri cogunt,<lb n="10"/>
            quas nubere non permittunt. non enim prudentiores habendi <lb/>
            sunt quam Paulus apostolus, qui ait: malo eas nubere <lb/>
            quam uri. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem <lb/>
            futuram negant et commemorant, quod ait apostolus Paulus:<lb n="15"/>
            caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non <lb/>
            intellegentes, quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile <lb/>
            hoc induere incorruptionem et mortale hoc <lb/>
            induere inmortalitatem. cum enim hoc factum fuerit, <lb/>
            iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus. quod et <lb n="20"/>
            dominus promittit, cum dicit: neque n ubent neque uxores <lb/>
            ducent, sed erunt aequales angelis dei. non enim <lb/>
            iam hominibus, sed deo uiuent, cum aequales angelis facti <lb/>
            fuerint. inmutabitur ergo caro et sanguis et fiet corpus caeleste <lb/>
            et angelicum; et mortui enim resurgent incorrupti,

<note type="footnote"> 3 cf. I Tim. 5, 14 12 I Cor. 7, 9 . 16 I Cor. 15, 50. 53 <lb/>
            20 cf. Retract. II c. 3 21 Matth. 22, 30 25 I Cor. 15, b2 </note>

<note type="footnote"> 1 miseri <hi rend="italic">post</hi> Petro <hi rend="italic">legitur in L</hi> 3 eas de] easdem <hi rend="italic">G</hi> aijimiserunt <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 4 uiduis y si <hi rend="italic">om. L, in mg. app</hi>. que nubserint CN <lb/>
            5 se <hi rend="italic">om. M</hi> 6 se <hi rend="italic">om. VL</hi> 7 mundo suo carent W 8 delegerunt TfrA" <lb/>
            9 sanctitate <hi rend="italic">MHB</hi> 10 egris <hi rend="italic">ClN</hi> eis <hi rend="italic">VL-f</hi> 12 apostolus <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            ait: malo] maluit <hi rend="italic">bd</hi> ait mala <hi rend="italic">B1</hi> 13 *uri <hi rend="italic">N</hi> 15 futuram <hi rend="italic">om. ItN</hi> <lb/>
            apostolas paulus ait <hi rend="italic">L</hi> Paulus <hi rend="italic">om</hi>. W 17 idem ipse <hi rend="italic">L</hi> apoetolus <lb/>
            dicit <hi rend="italic">N</hi> dicit] idem ait <hi rend="italic">V</hi> ait <hi rend="italic">L</hi> 20 corpus <hi rend="italic">om</hi>. W quod (o <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            i) <hi rend="italic">C</hi> 21 cum dicitj dicens <hi rend="italic">H</hi> 22 equales C1 dei <hi rend="italic">om. NB</hi> enim <lb/>
            iam] quam <hi rend="italic">corr. in</hi> quia <hi rend="italic">G</hi> 23 iam <hi rend="italic">om. B</hi> 25 resurgunt <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="137"/>
            et nos inmutabimur, ut et illud uerum sit, quod resurget <lb/>
            caro, et illud uerum sit, quod caro et sanguis regnum dei <lb/>
            non possidebit. 
</p><p rend="script">XXXITI. 35. Ista fidei simplicitate et sinceritate lactati <lb/>
            nutriamur in Christo et, cum paruuli sumus, maiorum cibos <lb n="5"/>
            non adpetamus, sed nutrimentis saluberrimis crescamus in <lb/>
            Christo accedentibus bonis moribus et christiana iustitia, in <lb/>
            qua est caritas dei et proximi perfecta et firmata, ut unusquisque <lb/>
            nostrum de diabolo inimico et angelis eius triumphet <lb/>
            in semet ipso in Christo, quem induit, quia perfecta caritas <lb n="10"/>
            nec cupiditatem habet saeculi nec timorem saeculi, id est nec <lb/>
            cupiditatem, ut adquirat res temporales, nec timorem, ne <lb/>
            amittat res temporales. per quas duas ianuas intrat et regnat <lb/>
            inimicus, qui primo dei timore, deinde caritate pellendus est. <lb/>
            debemus itaque tanto auidius adpetere apertissimam et euidentissimam <lb n="15"/>
            cognitionem ueritatis, quanto nos uidemus in caritate <lb/>
            proficere et eius simplicitate cor habere mundatum, quia ipso <lb/>
            interiore oculo uidetur ueritas — beati enim mundo corde, <lb/>
            inquit, quia ipsi deum uidebunt — ut in caritate <lb/>
            radicati et fundati praeualeamus comprehendere <lb n="20"/>
            cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo <lb/>
            et altitudo et profundum, scire etiam

<note type="footnote"> 2 I Cor. 15, 50 9 cf. Col. 2, 15 18 Matth. 5, 8 19 cf. <lb/>
            Ephes. 3, 17—19 </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">alt. om</hi>. i illum <hi rend="italic">VLl</hi> resurget-quod <hi rend="italic">om. GBF</hi> 2 caro <hi rend="italic">pr. <lb/>
            om. MH</hi> 3 poasidebunt <hi rend="italic">WMBHLbd</hi> 4 fidei] fieri <hi rend="italic">W</hi> lactanti <hi rend="italic">B </hi>. <lb/>
            5 et—Christo <hi rend="italic">om</hi>. i cum <hi rend="italic">om. VL</hi> simus <hi rend="italic">VL2B2</hi> 6 appetimus <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            7 moribus bonis <hi rend="italic">G</hi> cristiana <hi rend="italic">Cl</hi> 8 ut <hi rend="italic">om. W</hi> 9 et inimico <hi rend="italic">MRB</hi> <lb/>
            10 karitas <hi rend="italic">MH</hi> 13 amittat res temporales] perdat ea quae peritura <lb/>
            cum mundo sunt <hi rend="italic">RN</hi> 14 deinde] et <hi rend="italic">G</hi> 15 auidi <hi rend="italic">H</hi> appetissimam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 cogitationem <hi rend="italic">PL</hi> »ercitationS <hi rend="italic">(supra. appos</hi>. x, r 8. <hi rend="italic">I.) 8</hi> ueritatem <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> karitate <hi rend="italic">MH</hi> 17 proficere <hi rend="italic">s. I. C</hi> mundatum habere <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            in ipso <hi rend="italic">PSfVMF</hi> 18 beate <hi rend="italic">C</hi> enim] ergo <hi rend="italic">CMHB om. WL</hi> <lb/>
            mundicordes <hi rend="italic">PSyVLBHU</hi> mundocordes <hi rend="italic">C</hi> mundi corde <hi rend="italic">M</hi> 19 inquit <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> ipso <hi rend="italic">Gl</hi> karitate <hi rend="italic">MH</hi> 20 et fundati <hi rend="italic">om. G</hi> compraehendere <lb/>
            <hi rend="italic">CM</hi> cflprehendere <hi rend="italic">F</hi> 21 et longitudo <hi rend="italic">8. I. N</hi> 22 et altitndo] <lb/>
            sublimitas <hi rend="italic">B om. G</hi> superimminentera <hi rend="italic">Cl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            supereminentem scientiam caritatis Christi, ut inpleamur <lb/>
            in omnem plenitudinem dei et post ista cum <lb/>
            inuisibili hoste certamina, quoniam uolentibus et amantibus <lb/>
            iugum Christi lene est et sarcina eius leuis, coronam <lb/>
            uictoriae mereamur.

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 11, 30-</note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 oate <hi rend="italic">Cx</hi> 4 xpi quod <hi rend="italic">G</hi> lene] lene <hi rend="italic">MHLBFI om. W est<lb/>
             om. W</hi> corona <hi rend="italic">R</hi> 5 mereamur atb <hi rend="italic">PGSy</hi> Explicit de agone <lb/>
            xpiano. incipit de doctrina xpiana episcopi augustini ecclesiae catholicae <lb/>
            liber 1 amen <hi rend="italic">fol. 106* C</hi> Explicit de agone christiano Incipit sermo I <lb/>
            de uita et moribus clericorum suorum ad ipsos P Eiplicit liber Aureli <lb/>
            Augustini de agone christiano S Explicit de agone christiano Augustini <lb/>
            epi liber unus <hi rend="italic">fol. 141b M, fol. 18* B</hi> Explicit de agone. Inc exptio <lb/>
            simboli sci rufini <hi rend="italic">G</hi> Eiplicit de agone cbristiano <hi rend="italic">fol. 157* S, fol. 125* y,<lb/>
             fol</hi>. 94 <hi rend="italic">V, fol</hi>. 33* W Explicit liber Aurelii Augustini de agone christiano <lb/>
            <hi rend="italic">fol. llP F, fol. 16-</hi> H Eiplicit <hi rend="italic">fol</hi>. 69 <hi rend="italic">N</hi> Explicit liber sci Aagnstini <lb/>
            de agone christiano <hi rend="italic">fol. 94b U</hi> Finit feliciter d5 gratias amen fol. 12* <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb n="5"/>
            
<pb n="139"/>
            
</p></div><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><ab><title type="sub">LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. </title></ab><p>De agone christiano pag. 136, 14 sqq. 
            </p><p>Retract. II 3. In quo quod positum est: nec eos audiamus, <lb/>
              qui carnis resurrectionem futuram negant <lb/>
              et commemorant quod ait Paulus apostolus: caro <lb/>
              et sanguis regnum dei non possidebunt, non intellegentes <lb/>
              quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile <lb/>
              hoc induere incorruptionem et mortale <lb/>
              hoc induere immortalitatem. cum enim hoc factum <lb/>
              fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed caeleste <lb/>
              corpus, non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura <lb/>
              substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem <lb/>
              carnis et sanguinis intellegendus est apostolus nuncupasse, <lb/>
              quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis <lb/>
              erit. quamuis et aliter possit intellegi, ut carnem et sanguinem <lb/>
              opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus apostolum et <lb/>
              eos regnum dei non possessuros, qui perseueranter ista dilexerint. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>