<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui trinitatem quidem in <lb/>
            una aeterna substantia confitentur, sed hominem ipsum, qui <lb/>
            temporali dispensatione susceptus est, audent dicere non <lb/>
            habuisse hominis mentem, sed solam animam et corpus. hoc <lb/>
            est dicere: non fuit homo, sed membra corporis habebat <lb n="15"/>
            humana. animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem <lb/>
            non habent, quae mentis est propria. sed si exsecrandi <lb/>
            sunt illi, qui eum negant humanum corpus habuisse, quod <lb/>
            est infimum in homine, miror, quod isti non erubescunt, qui <lb/>
            hoc eum negant habuisse, quod est optimum in homine. <lb n="20"/>
            multum enim lugenda est mens humana, si uincitur a corpore <lb/>
            suo: si quidem in illo homine non reformata est, in quo <lb/>
            ipsum corpus humanum iam dignitatem formae caelestis

<note type="footnote"> 6 Matth. 5, 37 7 II Cor. 1, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. W</hi> et animam <hi rend="italic">G</hi> 2 toto] tanto <hi rend="italic">L</hi> hominein <hi rend="italic">C</hi> 3 sui <lb/>
            <hi rend="italic">PGFHbd</hi> 4 et] set it quum <hi rend="italic">C</hi> 5 mentitam] mendacitatem r <lb/>
            7 et non non <hi rend="italic">R2G</hi> clamat <hi rend="italic">MB</hi> 8 isti. (i <hi rend="italic">init... l.) C</hi> 9 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> non <hi rend="italic">om. YL</hi> uide«ntur <hi rend="italic">C</hi> 10 si non] ne <hi rend="italic">G</hi> actoribus W <lb/>
            adintoribus <hi rend="italic">L</hi> mentiuntur <hi rend="italic">L</hi> 11 qua i trinitatem sanctam <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            12 nna <hi rend="italic">oin. G</hi> aeterna <hi rend="italic">om. MHB</hi> 14 abuisse <hi rend="italic">S</hi> auimam solam <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            15 est <hi rend="italic">om. VL</hi> abebat <hi rend="italic">S</hi> 16 et <hi rend="italic">fin. om. NR</hi> 17 propria.. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            execrandi <hi rend="italic">BMSVLW</hi> ex«ecrandi <hi rend="italic">U</hi> 18 umanum S 19 infirmum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            infUmum <hi rend="italic">UL</hi> in <hi rend="italic">om</hi>. 7 hominein <hi rend="italic">B</hi> 20 <hi rend="italic">hominê 8</hi> 21 iQgenda <lb/>
            est humana (a. <hi rend="italic">l</hi>. m. 2 lugenda est anima) <hi rend="italic">H</hi> 23 umanum <hi rend="italic">S</hi> caelestis <lb/>
            formae <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            accepit. sed absit, ut hoc credamus, quod confinxit temeraria <lb/>
            caecitas et superba loquacitas. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui sic dicunt ab illa aeterna <lb/>
            sapientia susceptum esse hominem, qui de uirgine natus est, <lb/>
            quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt, qui perfecte<lb n="5"/>
            sapientes sunt. nesciunt enim proprium illius hominis sacramentum <lb/>
            et putant hoc solum eum plus habuisse inter ceteros <lb/>
            beatissimos, quod de uirgine natus est. quod ipsum si bene <lb/>
            considerent, fortassis credant ideo illum hoc praeter ceteros <lb/>
            meruisse, quod aliquid proprium praeter ceteros habet etiam <lb n="10"/>
            ista susceptio. aliud est enim sapientem tantum fieri per <lb/>
            sapientiam dei et aliud est ipsam personam sustinere sapientiae <lb/>
            dei. quamuis enim eadem natura sit corporis ecclesiae, multum <lb/>
            tamen distare inter caput et membra cetera quis non intellegat? <lb/>
            si enim caput ecclesiae est homo ille, cuius susceptione<lb n="15"/>
            uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, <lb/>
            membra cetera sunt omnes sancti, quibus. perficitur et completur <lb/>
            ecclesia. quomodo ergo anima totum corpus nostrum <lb/>
            animat et uiuificat, sed in capite et uidendo sentit et audiendo <lb/>
            et odorando et gustando et tangendo, in ceteris autem membris<lb n="20"/>
            tangendo tantum, et ideo capiti cuncta subiecta sunt <lb/>
            ad operandum, illud autem supra conlocatum est ad consulendum, <lb/>
            quia ipsius animae, quae consulit corpori, quodam modo <lb/>
            personam sustinet caput — ibi enim omnis sensus apparet — <lb/>
            sic uniuerso populo sanctorum tamquam uni corpori caput

<note type="footnote"> 16 Ioh. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 confirit <hi rend="italic">SUfM1</hi> 4 qui] quae V1 qua <hi rend="italic">L</hi> 5 fiunt-sapientes <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            6 sunt] fiunt <hi rend="italic">BM</hi> nec sciunt <hi rend="italic">H</hi> 7 plus eum (eum <hi rend="italic">8. I.) C, MGHVL</hi> <lb/>
            8 Leatissimoa (0 <hi rend="italic">ex u) C</hi> 9 credent <hi rend="italic">PSVLf</hi> prae <hi rend="italic">GN</hi> ceteria <hi rend="italic">GN</hi> <lb/>
            10 quo <hi rend="italic">SW</hi> prae <hi rend="italic">G</hi> ceteris <hi rend="italic">G</hi> haberet <hi rend="italic">G</hi> 11 ipsa <hi rend="italic">PBMG <lb/>
            S~(VLWBJJN</hi> enim est <hi rend="italic">W</hi> 12 et om. y est <hi rend="italic">om. FHbd</hi> 18 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> eadem <hi rend="italic">om. G</hi> eclesiae <hi rend="italic">C</hi> 14 capnd <hi rend="italic">S</hi> 15 ecclesiae <lb/>
            caput <hi rend="italic">PRMGSrVL 1VBFHUNbd</hi> quuiua <hi rend="italic">C</hi> 16 habitabit <hi rend="italic">C</hi> 18 ecclesise <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 19 uidendo (ui <hi rend="italic">in ras.,</hi> d <hi rend="italic">pr. ex</hi> c) <hi rend="italic">C</hi> uiuendo <hi rend="italic">N</hi> 20 odorando] <lb/>
            orando <hi rend="italic">G</hi> dando <hi rend="italic">H</hi> 24 omnes <hi rend="italic">MHB</hi> apparent <hi rend="italic">MHB</hi> <lb/>
            25 sic.. <hi rend="italic">G</hi> uni] in <hi rend="italic">L</hi> ani <hi rend="italic">R</hi> corpore <hi rend="italic">L</hi> corporis <hi rend="italic">RN</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="123"/>
            est mediator dei et hominum homo Christus Iesus. <lb/>
            et propterea sapientia dei et uerbum in principio, per <lb/>
            quod facta sunt omnia, non sic adsumpsit illum hominem <lb/>
            ut ceteros sanctos, sed multo excellentius multoque sublimius, <lb/>
            quomodo ipsum solum adsumi oportuit, in quo sapientia <lb n="5"/>
            hominibus appareret, sicut eam uisibiliter decebat ostendi. <lb/>
            quapropter aliter sunt sapientes ceteri homines, quicumque <lb/>
            sunt uel esse potuerunt uel poterunt, et aliter ille unus <lb/>
            mediator dei et hominum homo Christus Iesus, <lb/>
            qui sapientiae ipsius, per quam sapientes fiunt quicumque <lb n="10"/>
            homines, non solum beneficium habet, sed etiam personam <lb/>
            gerit. de ceteris enim sapientibus et spiritalibus animis recte <lb/>
            dici potest, quod habeant in se uerbum dei,. per quod facta <lb/>
            sunt omnia; sed in nullo eorum recte dici potest, quod <lb/>
            uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, <lb n="15"/>
            quod in solo domino nostro Iesu Christo rectissime dicitur. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui solum corpus humanum <lb/>
            susceptum esse dicunt a uerbo dei et sic audiunt, quod <lb/>
            dictum est: et uerbum caro factum est, ut negent illum <lb/>
            hominem uel animam uel aliquid hominis habuisse nisi carnem <lb n="20"/>
            solam. errant enim multum nec intellegunt ideo carnem <lb/>
            solam nominatam esse in eo, quod dictum est: uerbum <lb/>
            caro factum est, quia hominum oculis, propter quos facta <lb/>
            est illa susceptio, caro sola potuit apparere. nam si absurdum <lb/>
            est et ualde indignum, ut humanum spiritum homo ille non <lb n="25"/>
            habuerit, sicut superius tractauimus, quanto magis absurdum <lb/>
            et indignum est, ut nec spiritum nec animam habuerit et

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 et 8 cf. I Tim. 2, 5</hi> 2 cf. I Cor. 1, 24; Ioh. 1,1. 3 15 Ioh. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 3 adsumsit <hi rend="italic">C</hi> aesnmsit 81 5 a summi <hi rend="italic">B</hi> assQto <hi rend="italic">8</hi> oportet <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            oportuit (o <hi rend="italic">init. m. 2 in ras.) S</hi> sapientia dei patris <hi rend="italic">Wb</hi> 6 apparet Of <lb/>
            dicebat <hi rend="italic">GlLl</hi> 7 qu«apropter <hi rend="italic">CL</hi> 8 uel pot.erunt <hi rend="italic">GSB</hi> ille <hi rend="italic">om. MB</hi> <lb/>
            9 meduator (c <hi rend="italic">er.) C</hi> 10 sapientia <hi rend="italic">VLl</hi> finnt sapientes <hi rend="italic">PBGSy<lb/>
             VLWUN</hi> 12 enim] autem <hi rend="italic">L</hi> 15 habitabit <hi rend="italic">CBl</hi> ahitauit <hi rend="italic">S</hi> 17 quo G1 <lb/>
            19 <hi rend="italic">et om. BSrVLUN</hi> 20 solam carnem <hi rend="italic">L</hi> 21 errant-solam <hi rend="italic">om. W</hi> <lb/>
            23 quos] quod <hi rend="italic">G</hi> 24 illa susceptio est <hi rend="italic">W</hi> 25 ut] et G1 27 ut] <lb/>
            et i <hi rend="italic">om. Ll</hi> et hoc solum habuerit <hi rend="italic">om. SW</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="124"/>
            hoc solum habuerit, quod etiam in pecoribus uilius est et <lb/>
            extremius, id est corpus! a nostra ergo fide etiam ista inpietas <lb/>
            excludatur, totumque hominem atque perfectum a uerbo dei <lb/>
            susceptum esse credamus. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui tale corpus dominum<lb n="5"/>
            nostrum habuisse dicunt, quale apparuit in columba, quam <lb/>
            uidit Iohannes Baptista descendentem de caelo et manentem <lb/>
            super eum in signo spiritus sancti. ita enim persuadere <lb/>
            conantur filium dei natum non esse de femina, quia, si carnalibus <lb/>
            oculis eum oportebat ostendi, potuit, inquiunt, sic<lb n="10"/>
            adsumere corpus, quomodo spiritus sanctus. non enim et <lb/>
            columba illa de ouo nata est, aiunt, et tamen humanis oculis <lb/>
            potuit apparere. quibus primo illud respondendum est, quod <lb/>
            ibi legimus in specie columbae apparuisse Iohanni spiritum <lb/>
            sanctum, ubi legimus etiam Christum natum esse de femina, <lb n="15"/>
            et non oportet in parte credere euangelio et in parte non <lb/>
            credere. unde enim credis in columbae specie demonstratum <lb/>
            esse spiritum sanctum, nisi quia in euangelio legisti? ergo et <lb/>
            ego inde credo Christum natum esse de uirgine, quia in <lb/>
            euangelio legi. quare autem spiritus sanctus non est natus <lb n="20"/>
            de columba, quemadmodum Christus de femina, illa causa <lb/>
            est, quia non columbas liberare uenerat spiritus sanctus, <lb/>
            sed hominibus significare innocentiam et amorem spiritalem, <lb/>
            quod in columbae specie uisibiliter figuratum est. dominus <lb/>
            autem Iesus Christus, qui uenerat ad homines liberandos, in

<note type="footnote"> 14 cf. Matth. 3, 16 15 cf. Matth. 1, 20. 25 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 etiam excludatur B istaj nostra RN 3 dei uerbo N</hi> 6 dicnnt <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. 7 7 discendentem 22 9 conantur si <hi rend="italic">L</hi> non esse natum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            quia si] quasi <hi rend="italic">W</hi> carnibus <hi rend="italic">Gl</hi> 10 eum oculis <hi rend="italic">G</hi> eum <hi rend="italic">om. YL</hi> <lb/>
            11 asummere <hi rend="italic">B</hi> 12 de 000] de o..uo <hi rend="italic">C</hi> de quo <hi rend="italic">PST</hi> de oua B deeo::- <lb/>
            (e <hi rend="italic">pro in ras., alt</hi>. e s. <hi rend="italic">l.) G</hi> de qua <hi rend="italic">VL</hi> ut aiunt (ut s. I.) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            13 primum <hi rend="italic">PRMBFHNbd</hi> 14 speeiae <hi rend="italic">V</hi> iohannifi <hi rend="italic">C</hi> 17 enim] <lb/>
            ergo <hi rend="italic">L</hi> 18 legistis <hi rend="italic">W</hi> ergo <hi rend="italic">et</hi> inde s. <hi rend="italic">I. m. 1 C</hi> 19 de uirgine <lb/>
            esse <hi rend="italic">bd</hi> 20 natus <hi rend="italic">oin. G</hi> 21 quemammodum <hi rend="italic">G</hi> 22 columbos <lb/>
            <hi rend="italic">MSUVlNaBd</hi> uenerat liberare <hi rend="italic">N</hi> 23 spQalS <hi rend="italic">H</hi> 24 speciae <hi rend="italic">BV</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="125"/>
            quibus et mares et feminae pertinent ad salutem, nec mares <lb/>
            fastidiuit, quia marem suscepit, nec feminas, quia de femina <lb/>
            natus est. huc accedit magnum sacramentum, ut, quoniam <lb/>
            per feminam nobis mors acciderat, uita nobis per feminam <lb/>
            nasceretur: ut de utraque natura, id est feminina et masculina, <lb n="5"/>
            uictus diabolus cruciaretur, quoniam de ambarum subuersione <lb/>
            laetabatur; cui parum fuerat ad poenam, si ambae naturae in <lb/>
            nobis liberarentur, nisi etiam per ambas liberaremur. neque <lb/>
            hoc ita dicimus, ut dominum Iesum Christum dicamus solum <lb/>
            uerum corpus habuisse, spiritum autem sanctum fallaciter <lb n="10"/>
            apparuisse oculis hominum; sed ambo illa corpora uera corpora <lb/>
            credimus. sicut enim non oportebat, ut homines falleret filius <lb/>
            dei, sic non decebat, ut homines falleret spiritus sanctus: <lb/>
            sed omnipotenti deo, qui uniuersam creaturam de nihilo <lb/>
            fabricauit, non erat difficile uerum corpus columbae sine aliorum <lb n="15"/>
            columborum ministerio figurare, sicut ei non fuit difficile <lb/>
            uerum corpus in utero Mariae sine uirili semine fabricare, cum <lb/>
            creatura corporea et in uisceribus feminae ad formandum <lb/>
            hominem et in ipso mundo ad formandam columbam imperio <lb/>
            domini uoluntatique seruiret. sed stulti homines et <lb n="20"/>
            miseri quod aut ipsi facere non possunt aut in uita sua <lb/>
            numquam uiderunt, et ab omnipotente deo fieri potuisse non <lb/>
            credunt.

<note type="footnote">2 fastidinnt N1 stiai <hi rend="italic">(reliquua uersus uacuus) W</hi> 3 accidit <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            4 nobis per feminam <hi rend="italic">W</hi> 5 ut] Sed <hi rend="italic">B</hi> feminea <hi rend="italic">VL</hi> femina <hi rend="italic">SW</hi> <lb/>
            maBCulina et feminina <hi rend="italic">(sic pos.) B</hi> 6 amborum <hi rend="italic">W</hi> 7 fuerit <hi rend="italic">L</hi> in <lb/>
            nobis <hi rend="italic">om</hi>. y 8 nisi—liberaremur <hi rend="italic">post</hi> dicimus in u. <hi rend="italic">9 legitur in G</hi> <lb/>
            9 dominum nostrum <hi rend="italic">N</hi> dicamus-sanctum <hi rend="italic">om. G</hi> 10 sanctum autem <lb/>
            <hi rend="italic">PJRFHbd</hi> autem <hi rend="italic">om. W 11</hi> sed ambo] sed etiam ideo <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            12 credentes <hi rend="italic">W oportuit M</hi> potuit <hi rend="italic">B</hi> filius-falleret <hi rend="italic">om. W</hi> <lb/>
            13 dei <hi rend="italic">om. RN</hi> decebat] oportebat <hi rend="italic">PS\'(VLU</hi> dicebat <hi rend="italic">G</hi> homines <lb/>
            etiam <hi rend="italic">L</hi> etiam spiritus <hi rend="italic">GMSjVBU</hi> 15 erit <hi rend="italic">L</hi> aliarum <lb/>
            <hi rend="italic">OLHWV2</hi> 16 columbarum <hi rend="italic">GLHWV2</hi> ei] enim <hi rend="italic">W</hi> 17 cum] <lb/>
            aliqua in <hi rend="italic">C</hi> 18 creatura <hi rend="italic">codd,:</hi> natura <hi rend="italic">bd</hi> corpore <hi rend="italic">S</hi> formandum-ad <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 20 seruare <hi rend="italic">G1</hi> 21 quid <hi rend="italic">Ll</hi> 22 et] et <hi rend="italic">s. 2. C</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">R</hi> hoc iam <hi rend="italic">in ras. N *** Yi om. BWL</hi> etiam <hi rend="italic">bd</hi> omnipotenti <lb/>
            <hi rend="italic">LW</hi> dei <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="126"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Nec eos audiamus, qui propterea uolunt cogere, <lb/>
            ut inter creaturas filium dei numeremus, quia passus est. <lb/>
            dicunt enim: si passus est, mutabilis est; et si mutabilis <lb/>
            est, creatura est, quia substantia dei non potest inmutari. <lb/>
            cum quibus etiam nos dicimus et dei substantiam commutari<lb n="5"/>
            non posse et creaturam esse mutabilem. sed aliud est esse <lb/>
            creaturam et aliud suscipere creaturam. filius ergo unigenitus <lb/>
            dei, qui est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta <lb/>
            sunt omnia, quia inmutari omnino non potest, suscepit humanam <lb/>
            creaturam, quam lapsam erigere atque inueteratam renouare<lb n="10"/>
            dignatus est. nec in ea per passionem ipse in deterius <lb/>
            commutatus est, sed eam potius per resurrectionem in melius <lb/>
            commutauit. nec propterea uerbum patris, id est unicum dei <lb/>
            filium, per quem facta sunt omnia, negandum est natum et <lb/>
            passum esse pro nobis. et martyres enim passos dicimus et<lb n="15"/>
            mortuos propter regna caelorum; nec tamen in ea passione <lb/>
            et morte animae eorum occisae sunt. dicit enim dominus: <lb/>
            nolite timere eos, qui corpus occidunt, animae <lb/>
            autem nihil possunt facere. sicut ergo martyres passos <lb/>
            et mortuos dicimus in corporibus, quae portabant, sine animarum<lb n="20"/>
            interfectione uel morte, sic dei filium passum et mortuum <lb/>
            dicimus in homine, quem portabat, sine diuinitatis aliqua <lb/>
            commutatione uel morte. 
</p></div></div></body></text></TEI>