<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa032.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="10" unit="altchapter"/> Quodsi forte adhuc propter aegritudines animae, <lb/>
            quas de saeculi amore concepit, nec gustare sumus idonei <lb n="5"/>
            quam dulcis est dominus, uel credamus diuinae auctoritati, <lb/>
            quam uoluit esse in scripturis sanctis de filio suo, qui factus <lb/>
            est ei ex semine Dauid secundum carnem, sicut apostolus <lb/>
            loquitur; omnia enim per ipsum facta sunt, sicut in <lb/>
            euangelio scriptum est, et sine ipso factum est nihil. <lb n="10"/>
            qui nostrae inbecillitatis misertus est: quam inbecillitatem <lb/>
            non eius opere, sed nostra uoluntate meruimus; nam deus <lb/>
            hominem inexterminabilem fecit et ei liberum uoluntatis <lb/>
            arbitrium dedit. non enim esset optimus, si dei praeceptis <lb/>
            necessitate, non uoluntate seruiret. facile est omnino, quantum <lb n="15"/>
            existimo, quod intellegere nolunt, qui catholicam deseruerunt <lb/>
            fidem et christiani uocari uolunt. nam si nobiscum fatentur <lb/>
            naturam nostram non sanari nisi recte faciendo, fateantur <lb/>
            eam non infirmari nisi peccando. et ideo non est credendum <lb/>
            animam nostram hoc esse, quod deus est, quia, si hoc esset, <lb n="20"/>
            nec sua uoluntate nec aliqua necessitate in deterius mutaretur, <lb/>
            quoniam omni modo incommutabilis intellegitur deus, sed ab

<note type="footnote"> 2 Ps. 41, 2 7 Rom. 1, 3 9 Ioh. 1, 3 13 cf. Sap. 2, 23 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 omnem <hi rend="italic">SjV</hi> si om. <hi rend="italic">VL</hi> effectu <hi rend="italic">RV</hi> iam <hi rend="italic">ex</hi> tam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            discere <hi rend="italic">01</hi> 2 quemammodum <hi rend="italic">M</hi> desiderat ceruus <hi rend="italic">VLBbd</hi> 4 aegritudinem <lb/>
            y aegritudine 81 5 qua. (s <hi rend="italic">er.) y</hi> concu J ipiscit (piscit <hi rend="italic">add. <lb/>
             m. 2) G</hi> concepimus <hi rend="italic">PSVLW</hi> 6 auctoritate <hi rend="italic">Gl</hi> 8 est <hi rend="italic">om. B</hi> ex <lb/>
            semine] exemine <hi rend="italic">G</hi> sicut (ut <hi rend="italic">m. 2 add.) C</hi> 9 enim <hi rend="italic">om. F</hi> facta <lb/>
            sunt et sine ipso factum est nihil sicut in euang. scr. est <hi rend="italic">N</hi> 11 inbecillitati <lb/>
            <hi rend="italic">CNBW</hi> inbecillitati. i 12 merimus <hi rend="italic">G1</hi> 13 ei] illi <hi rend="italic">PSjVLt <lb/>
            om. B</hi> 16 tholicatn 81 deserunt <hi rend="italic">BVLB</hi> deseru»unt i 17 cristiani <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> fatentur-faciendo <hi rend="italic">om. B</hi> faterentur <hi rend="italic">RGN</hi> 18 non posse <lb/>
            sanari <hi rend="italic">W</hi> nisi-peccando] per graciam xpi et nullis eius originalibus <lb/>
            meritis recte faciendo <hi rend="italic">W</hi> 19 eam] enim <hi rend="italic">L</hi> 20 esse <hi rend="italic">fin. V</hi> 21 nec <lb/>
            ana-aliqua <hi rend="italic">om. G</hi> non sua <hi rend="italic">W</hi> n** (8. <hi rend="italic">l</hi>. on) sua <hi rend="italic">C</hi> mutaretur <lb/>
            <hi rend="italic">MBHbd, (in ras.) G:</hi> moneretur <hi rend="italic">CPBSfVLWUNKF</hi> 22 intellegitur] <lb/>
            creditur <hi rend="italic">G</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V para III. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            eis, qui non in contentione et aemulatione et uanae gloriae <lb/>
            cupiditate amant loqui quod nesciunt, sed humilitate christiana <lb/>
            sentiunt de domino in bonitate et in simplicitate cordis <lb/>
            quaerunt eum. hanc ergo inbecillitatem nostram suscipere <lb/>
            dignatus est filius dei, et uerbum caro factum est et<lb n="5"/>
            habitauit in nobis: non quia aeternitas illa mutata est, sed <lb/>
            quia mutabilem creaturam mutabilibus hominum oculis ostendit, <lb/>
            quam incommutabili maiestate suscepit. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Sunt autem stulti, qui dicunt: quare non poterat <lb/>
            aliter sapientia dei homines liberare, nisi susciperet hominem<lb n="10"/>
            et nasceretur de femina et a peccatoribus illa omnia pateretur? <lb/>
            quibus dicimus: poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter <lb/>
            uestrae stultitiae displiceret. si enim non appareret oculis <lb/>
            peccatorum, lumen eius aeternum utique, quod per interiores <lb/>
            oculos uidetur, inquinatis mentibus uidere non possent. nunc<lb n="15"/>
            autem quia uisibiliter nos commonere dignatus est, ut ad <lb/>
            inuisibilia praepararet, displicet auaris, quia non aureum corpus <lb/>
            habuit; displicet inpudicis, quia de femina natus est — multum <lb/>
            enim oderunt inpudici, quod concipiunt et pariunt <lb/>
            feminae —; displicet superbis, quod contumelias patientissime<lb n="20"/>
            pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet timidis <lb/>
            quia mortuus est. et ut non uitia sua uideantur defendere, <lb/>
            non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in filio dei. non

<note type="footnote"> 5 Ioh. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 et aemulatione <hi rend="italic">om. G</hi> uana <hi rend="italic">SN</hi> gloria <hi rend="italic">N</hi> 2 et cupiditate JY <lb/>
            christiana (h <hi rend="italic">s. I.) C om. L</hi> 3 et in eimplicitate <hi rend="italic">om. S</hi> in <hi rend="italic">s. 1. C,<lb/>
             om. VWNG1</hi> 4 eum] illum <hi rend="italic">B</hi> 6 habitabit <hi rend="italic">ClB</hi> 7 mutabilium <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            mutalius <hi rend="italic">X1</hi> 8 quia <hi rend="italic">mut</hi>. in qui ea y incomutabili <hi rend="italic">V</hi> 9 quare <lb/>
            <hi rend="italic">om. bd</hi> potuerat <hi rend="italic">G</hi> 11 de] <hi rend="italic">ex B</hi> omnia <hi rend="italic">illa Fbd</hi> 13 stultiae <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            appareret <hi rend="italic">(pr</hi>. re 8. <hi rend="italic">l) C</hi> apparet <hi rend="italic">My</hi> 14 utique aeternum <hi rend="italic">W</hi> 15 uideretur <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> inquinatus <hi rend="italic">(supra</hi> u <hi rend="italic">add</hi>. i) <hi rend="italic">C</hi> uidere <hi rend="italic">CPRMGSaWUNB:</hi> <lb/>
            uideri <hi rend="italic">VLFHbd possentPRMGSyBN:</hi> posset <hi rend="italic">CVLHFUbd</hi> possunt W <lb/>
            17 diaplicit C\' auarus <hi rend="italic">W</hi> non <hi rend="italic">om. W</hi> 18 abuit <hi rend="italic">S om</hi>. TF <lb/>
            de <hi rend="italic">Cbd:</hi> ex <hi rend="italic">PBMGSfVLWBFHUN</hi> multi <hi rend="italic">B</hi> 20 contumilias B <lb/>
            21 <hi rend="italic">pertu»lit M</hi> 22 et <hi rend="italic">om. G</hi> uideantur uitia sua <hi rend="italic">PSfVLU</hi> 23 homing <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="115"/>
            enim intellegunt, quid sit aeternitas dei, quae hominem adsumpsit, <lb/>
            et quid ipsa humana creatura, quae mutationibus <lb/>
            suis in pristinam firmitatem reuocabatur, ut disceremus docente <lb/>
            ipso domino infirmitates, quas peccando collegimus, recte <lb/>
            faciendo posse sanari. ostendebatur enim nobis, ad quam <lb n="5"/>
            fragilitatem homo sua culpa peruenerit et ex qua fragilitate <lb/>
            diuino auxilio liberetur. itaque filius dei hominem adsumpsit <lb/>
            et in illo humana perpessus est. haec medicina hominum <lb/>
            tanta est, quanta non potest cogitari. nam quae superbia <lb/>
            sanari potest, si humilitate filii dei non sanatur? quae auaritia <lb n="10"/>
            sanari potest, si paupertate filii dei non sanatur? quae iracundia <lb/>
            sanari potest, si patientia filii dei non sanatur? quae inpietas <lb/>
            sanari potest, quae caritate filii dei non sanatur? postremo <lb/>
            quae timiditas sanari potest, si resurrectione corporis non <lb/>
            sanatur? erigat spem suam genus humanum et recognoscat <lb n="15"/>
            naturam suam; uideat, quantum locum habeat in operibus <lb/>
            dei. nolite uos ipsos contemnere, uiri; filius dei uirum suscepit. <lb/>
            nolite uos ipsas contemnere, feminae; filius dei natus ex <lb/>
            femina est. nolite tamen amare carnalia, quia in filio dei <lb/>
            masculus nec femina sumus. nolite amare temporalia, quia, <lb n="20"/>
            si bene amarentur, amaret ea homo, quem suscepit filius dei. <lb/>
            nolite timere contumelias et cruces et mortem, quia, si <lb/>
            nocerent homini, non ea pateretur homo, quem suscepit <lb/>
            filius dei. haec omnis hortatio, quae iam ubique

<note rend="script" type="footnote"> 1 adsamsit <hi rend="italic">C</hi> 2 quid sit <hi rend="italic">V</hi> ipsa <hi rend="italic">om. RN</hi> 3 pristina infirmitate <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            reuocabitur <hi rend="italic">L</hi> disceremus] sciremus <hi rend="italic">W</hi> 5 faciendo per graciam <lb/>
            xpi posse <hi rend="italic">W</hi> 6 sua culpa homo <hi rend="italic">PSVLWUFy</hi> homo sua] nostram <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            peruenit T 7 liberaretur <hi rend="italic">WS2</hi> adsumsit <hi rend="italic">C</hi> 8 tanta hominum <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            10 fili ilf1 11 fili <hi rend="italic">Ml</hi> 12 si] que <hi rend="italic">F</hi> quae-13 sanatur <hi rend="italic">om. NR</hi> <lb/>
            13 quae caritate] si caritate <hi rend="italic">bd</hi> sanaretur <hi rend="italic">S</hi> 14 ex resurrectione <hi rend="italic">W<lb/>
             post</hi> corporis <hi rend="italic">add</hi>. Christi domini <hi rend="italic">d</hi> 16 quantum <hi rend="italic">om. VL</hi> 17 contempnere <lb/>
            <hi rend="italic">WN</hi> uiri—contemnere <hi rend="italic">om. WU</hi> 19 tamen] tantO. G, <lb/>
            (to. iłł <hi rend="italic">ras.) H</hi> 20 nec masculus By3 nemo masculus y1 quia <hi rend="italic">om. H</hi> <lb/>
            21 que. (m <hi rend="italic">er.) M</hi> 22 nolite-24 dei <hi rend="italic">om. WU</hi> contumilias <hi rend="italic">J2</hi> <lb/>
            quia y1 24 haec. mne. <hi rend="italic">H</hi> hoctatio <hi rend="italic">Ll</hi> hortacio <hi rend="italic">W</hi> iam—praedicatur <lb/>
            <hi rend="italic">om, G</hi> </note>

<note type="footnote"> 8* </note> <lb/>
<pb n="116"/>
            praedicatur, ubique ueneratur, quae omnem oboedientem animam <lb/>
            sanat, non esset in rebus humanis, si non essent facta illa <lb/>
            omnia, quae stultissimis displicent. quem dignatur imitari <lb/>
            uitiosa iactantia, ut ad uirtutem percipiendam possit adduci, <lb/>
            si erubescit imitari eum, de quo dictum est, antequam nasceretur, <lb n="5"/>
            quod filius altissimi uocabitur, et per omnes iam <lb/>
            gentes, quod negare nemo potest, filius altissimi uocatur? si <lb/>
            multum de nobis sentimus, dignemur imitari eum, qui filius <lb/>
            altissimi uocatur; si parum de nobis sentimus, audeamus <lb/>
            imitari piscatores et publicanos, qui eum imitati sunt. o medicinam<lb n="10"/>
            omnibus consulentem, omnia tumentia comprimentem, <lb/>
            omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, <lb/>
            omnia necessaria custodientem, omnia perdita reparantem, <lb/>
            omnia deprauata corrigentem! quis iam se extollat contra <lb/>
            filium dei? quis de se desperet, pro quo tam humilis esse<lb n="15"/>
            uoluit filius dei? quis beatam uitam esse arbitretur in his, <lb/>
            quae contemnenda esse docuit filius dei? quibus aduersitatibus <lb/>
            cedat, qui naturam hominis tantis persecutionibus custoditam <lb/>
            credit in filio dei? quis sibi esse clausum regnum caelorum <lb/>
            putet, qui cognoscit publicanos et meretrices imitatos esse <lb n="20"/>
            filium dei? qua peruersitate non careat, qui facta et dicta

<note type="footnote"> 6 cf. Luc. 1, 32 20 cf. Matth. 21, 31 </note>

<note type="footnote"> 2 omnia illa <hi rend="italic">L</hi> 3 displicet <hi rend="italic">SyV1</hi> quam <hi rend="italic">HB</hi> quem (m ras.) <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            dedignatur <hi rend="italic">P2SfMVLUHB</hi> indignatur <hi rend="italic">G</hi> 4 accipiendam <hi rend="italic">G</hi> posset <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 filius dei altissimi <hi rend="italic">W</hi> uocaretur <hi rend="italic">B</hi> iam <hi rend="italic">om. Sj V L</hi> 7 uocabitur <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 8 multum] para <hi rend="italic">M</hi> dignemnr-sentimne <hi rend="italic">om. WU</hi> <lb/>
            9 audeamus] dignemur <hi rend="italic">MHB</hi> uideamus <hi rend="italic">L</hi> 10 piscatores] peccatores <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            11 consolentem Cl 13 reparentem 81 14 extollit <hi rend="italic">(supra</hi> i <hi rend="italic">add</hi>. e) <hi rend="italic">C, <lb/>
            MGSfVLWBU *</hi> 15 de se <hi rend="italic">om</hi>. Y diBperet <hi rend="italic">GlNlB</hi> uoluit <lb/>
            esse <hi rend="italic">MVL</hi> 16 esse <hi rend="italic">om. G</hi> iis <hi rend="italic">FUbd</hi> his quae] isque <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 contempnendo <hi rend="italic">W</hi> esse <hi rend="italic">om. M</hi> 18 caedat <hi rend="italic">CM</hi> cadat <hi rend="italic">G1</hi> persequutionibus <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 19 quid <hi rend="italic">CMB</hi> clausum esse <hi rend="italic">G</hi> esse om. <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            clausum iter (iter 8. <hi rend="italic">I.) V</hi> ad regnum <hi rend="italic">PG Vj LB UM</hi> ad regna <hi rend="italic">SN</hi> <lb/>
            ..regnum <hi rend="italic">8</hi> 20 iter putet <hi rend="italic">L</hi> aditum putet <hi rend="italic">N</hi> imitatores <hi rend="italic">MHB1</hi> <lb/>
            fuisse <hi rend="italic">W</hi> 21 filii <hi rend="italic">H</hi> filii.. <hi rend="italic">M</hi> qua. <hi rend="italic">G</hi> peruersitate. <hi rend="italic">G</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            intuetur et diligit et sectatur illius hominis, in quo se nobis <lb/>
            ad exemplum uitae praebuit filius dei? 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Itaque iam et masculi et feminae et omnis aetas <lb/>
            et omnis huius saeculi dignitas ad spem uitae aeternae commota <lb/>
            est. alii neglectis temporalibus bonis conuolant ad diuina; <lb n="5"/>
            alii cedunt eorum uirtutibus, qui haec faciunt, et laudant, <lb/>
            quod imitari non audent; pauci autem adhuc murmurant <lb/>
            et inani liuore torquentur, aut qui sua quaerunt in ecclesia, <lb/>
            quamuis uideantur catholici, aut ex ipso Christi nomine <lb/>
            gloriam quaerentes haeretici aut peccatum inpietatis suae <lb n="10"/>
            defendere cupientes iudaei aut curiositatem uanae licentiae <lb/>
            perdere timentes pagani. sed ecclesia catholica per totum <lb/>
            orbem longe lateque diffusa inpetus eorum prioribus temporibus <lb/>
            frangens magis magisque roborata est non resistendo, <lb/>
            sed perferendo. nunc uero insidiosas eorum quaestiones fide <lb n="15"/>
            inridet, diligentia discutit, intellegentia dissoluit; criminatores <lb/>
            palearum suarum non curat, quia tempus messis et tempus <lb/>
            arearum et tempus horreorum caute diligenterque distinguit; <lb/>
            criminatores autem frumenti sui aut errantes corrigit aut inuidentes <lb/>
            inter spinas et zizania conputat. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Subiciamus ergo animam deo, si uolumus seruituti <lb/>
            subicere corpus nostrum et de diabolo triumphare. fides est <lb/>
            prima, quae subiugat animam deo; deinde praecepta uiuendi, <lb/>
            quibus custoditis spes nostra firmatur et nutritur caritas et <lb/>
            lucere incipit, quod antea tantummodo credebatur. cum enim

<note rend="script" type="footnote"> 1 intueijtur <hi rend="italic">C</hi> dirigit <hi rend="italic">M</hi> &amp; diligit <hi rend="italic">N</hi> 3 iam] nam <hi rend="italic">W pritn</hi>. et <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. T 5 Cuolant <hi rend="italic">S</hi> 6 caedunt <hi rend="italic">C</hi> credunt <hi rend="italic">S</hi> haec] ec <hi rend="italic">S</hi> 7 adhoc <lb/>
            <hi rend="italic">SVL</hi> 8 libore <hi rend="italic">R</hi> 9 Christi] christiano T 11 curiositateiii <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            cnriositatem querentes T uanae] humanae <hi rend="italic">W</hi> 12 prodere <hi rend="italic">VL</hi> <lb/>
            15 proferendo <hi rend="italic">L</hi> fides <hi rend="italic">W</hi> fide. <hi rend="italic">U</hi> 18 arearum et tempus <hi rend="italic">om</hi>. W <lb/>
            20 et] aut <hi rend="italic">W</hi> zizanii <hi rend="italic">G</hi> 22 diabulo <hi rend="italic">V post</hi> triumphare in <lb/>
            <hi rend="italic">medio uersu litt</hi>. mbric. <hi rend="italic">scholion legitur:</hi> quibus triumphus agonis fides <lb/>
            spea et caritaa <hi rend="italic">W</hi> 23 subiungat F1 subiungit <hi rend="italic">WV2</hi> deo per ipsam <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            24 conditis (s. <hi rend="italic">I</hi>. i custoditis) <hi rend="italic">B</hi> caritas per gram dni nri ihu xpi W <lb/>
            25 quum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="118"/>
            cognitio et actio beatum hominem faciant, sicut in cognitione <lb/>
            cauendus est error, sic in actione cauenda est nequitia. errat <lb/>
            autem quisquis putat ueritatem se posse cognoscere, cum <lb/>
            adhuc nequiter uiuat. nequitia est autem mundum istum <lb/>
            diligere et ea, quae nascuntur et transeunt, pro magno habere<lb n="5"/>
            et ea concupiscere et pro his laborare, ut adquirantur; et <lb/>
            laetari, cum abundarint, et timere, ne pereant, et contristari, <lb/>
            cum pereunt. talis uita non potest puram illam et sinceram <lb/>
            et incommutabilem uidere ueritatem et inhaerere illi et in <lb/>
            aeternum iam non moueri. itaque priusquam mens nostra<lb n="10"/>
            purgetur, debemus credere quod intellegere nondum ualemus, <lb/>
            quoniam uerissime dictum est per prophetam: nisi credideritis, <lb/>
            non intellegetis. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Fides in ecclesia breuissime traditur, in qua commendantur <lb/>
            aeterna, quae intellegi a carnalibus nondum possunt,<lb n="15"/>
            et temporalia praeterita et futura, quae pro salute hominum <lb/>
            gessit et gestura est aeternitas diuinae prouidentiae. credamus <lb/>
            ergo in patrem et filium et spiritum sanctum; haec <lb/>
            aeterna sunt et incommutabilia, id est unus deus, unius substantiae <lb/>
            trinitas aeterna, deus, ex quo omnia, per quem omnia,<lb n="20"/>
            in quo omnia. 
</p></div></div></body></text></TEI>