<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Si deo nocere nihil poterat, quare huc misit <lb/>
            filium suum ?-
</p><p>AUG. dixit: Uide, quemadmodum semper interrogas et ad <lb/>
            interrogata respondere non uis. audi, quod interrogasti, memento <lb/>
            tamen te ad ea, quae dico, non respondere, me autem

<note type="footnote"> 16 cf. lac. 4, 6 16 Matth. 25, 41 aqq. </note>

<note type="footnote"> 2 lege <hi rend="italic">PSRb</hi> 4 hodie <hi rend="italic">PSb</hi> 6 ergo] igitUr <hi rend="italic">PB</hi> 7 eontraria<lb/>
             eoe <hi rend="italic">b</hi> (in marg. at cfitraria ret) 11 sanandos <hi rend="italic">B</hi> 16 deus <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            18 patrn mei <hi rend="italic">om. Pb</hi> 24 misit nos R nos b (a* filium suum,<lb/>
             nocere <hi rend="italic">mn. PM</hi> 26 filiam saam misit <hi rend="italic">PSKb</hi> 29 et quod P </note><lb n="30"/>
             
<pb n="838"/>
            respondere. deo nocere nihil potest; sed filium suum misit, <lb/>
            ut carne indueretur et hominibus adpareret, peccatores sanaret, <lb/>
            in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. in <lb/>
            sua quippe natura pati nihil poterat, quia in principio erat <lb/>
            uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.<lb n="5"/>
            in hac natura, quia deus erat uerbum, pati nihil ille <lb/>
            poterat. ut autem pati pro nobis posset, uerbum caro factum <lb/>
            est et habitauit in nobis. uerbum caro factum <lb/>
            est adsumendo carnem, non mutatum in carnem; adsumpsit <lb/>
            enim humanitatem, non amisit diuinitatem. itaque idem deus<lb n="10"/>
            et idem homo in natura dei aequalis patri, in natura hominis. <lb/>
            factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod <lb/>
            erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non <lb/>
            quod erat. non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex <lb/>
            misericordia. praebuit enim exemplum patientiae nobis de<lb n="15"/>
            nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen <lb/>
            in illa carne ipse deterior factus, sed caro in illo melior facta <lb/>
            est. pars uero dei uestri nulla carne adsumpta — non enim <lb/>
            erat in gente tenebrarum, pro quo pateretur — descendit, ut <lb/>
            teneretur, ligaretur, pollueretur et turpius . quam ligabatur <lb n="20"/>
            purgaretur. iam enim de purgatione eius dixi. haec omnia <lb/>
            quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum, <lb/>
            quoniam in naturam dei ista non cadunt. et absit a pio <lb/>
            animo et fideli talia de deo credere, deo bono, deo uero, <lb/>
            qualia uos creditis, non quem inuenistis, sed quem finxistis. <lb n="25"/>
            responde iam nunc: si deo nocere nihil poterat, pura illa <lb/>
            substantia ipsius nulla carne adsumpta in se passura, si quid <lb/>
            passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc <lb/>
            missa est secundum uestra uaniloquia? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>