FEL. dixit: Si deo nocere nihil poterat, quare huc misit filium suum ?- AUG. dixit: Uide, quemadmodum semper interrogas et ad interrogata respondere non uis. audi, quod interrogasti, memento tamen te ad ea, quae dico, non respondere, me autem 16 cf. lac. 4, 6 16 Matth. 25, 41 aqq. 2 lege PSRb 4 hodie PSb 6 ergo] igitUr PB 7 eontraria eoe b (in marg. at cfitraria ret) 11 sanandos B 16 deus om. R 18 patrn mei om. Pb 24 misit nos R nos b (a* filium suum, nocere mn. PM 26 filiam saam misit PSKb 29 et quod P respondere. deo nocere nihil potest; sed filium suum misit, ut carne indueretur et hominibus adpareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. in sua quippe natura pati nihil poterat, quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. in hac natura, quia deus erat uerbum, pati nihil ille poterat. ut autem pati pro nobis posset, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. uerbum caro factum est adsumendo carnem, non mutatum in carnem; adsumpsit enim humanitatem, non amisit diuinitatem. itaque idem deus et idem homo in natura dei aequalis patri, in natura hominis. factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen in illa carne ipse deterior factus, sed caro in illo melior facta est. pars uero dei uestri nulla carne adsumpta — non enim erat in gente tenebrarum, pro quo pateretur — descendit, ut teneretur, ligaretur, pollueretur et turpius . quam ligabatur purgaretur. iam enim de purgatione eius dixi. haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum, quoniam in naturam dei ista non cadunt. et absit a pio animo et fideli talia de deo credere, deo bono, deo uero, qualia uos creditis, non quem inuenistis, sed quem finxistis. responde iam nunc: si deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius nulla carne adsumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc missa est secundum uestra uaniloquia?