FEL. dixit: Crudelem adseritis Manichaeum haec dicentem; de Christo quid dicimus, qui dixit: ite in ignem aeternum? AUG, dixit: Peccatoribus hoc dixit. FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt? AU6. dixit: Quia noluerunt. FEL. dixit: Quia noluerunt. hoc dixisti? . AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt. FEL. dixit: Quare noluerunt? est, qui non uult curari? est, qui non uult purgari ? est, qui non uult inluminari ? quia infirmus est, qui non uult ad sanitatem uenire? si crudele est, quod Manichaeus dicit, quia aliqua pars dei, quae se 20 Matth. 25, 41 2 coucopiscentiam P 4 coniciunt R 5 accensis ed. Maur.: accensi lib. b 6 fuerat b 7 opprobrium TSltb 10 eum] unde b 14 ymaginatus R 15 hoc b 17 noceri PR 19 haec] hoc PRb 29 sanitatem] salutem PR 80 dixit .PSRb purgare non potuit. in globo ligata est, hoc crudele non est, ut Christus, qui dixit: ego propter peccatores ueni, modo ad ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portauerunt? sed mandata, credo, non potuerunt conplere. si hoc crudele est. crudelius est et illud; si illud crudelius est, quia deus illos non potuit purgare et globo ligauit, et id crudelius uidetur esse, quod Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere. hoc mihi sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate. AUG. dixit: Si ea, quae iam dixi, uel intellexisses uel te intellegere fatereris — fortassis enim non habendo quod dicas finxisti te non intellegere, quod apertum est — ista non diceres. iam enim diximus et probauimus per diuinas scripturas esse liberum arbitrium; deum autem liberi arbitrii iustum iudicem, remuneratorem fidelium eique se subicientium et uolentium se sanari, damna.torem autem superborum et inpiorum. quia ergo ad peccatores sanandos uenit, sanat utique peccata confessos, sanat paenitentes; neminem autem paenitet, cum alius peccauit, sed si est paenitentia iusta et uerax, unde et ipse dominus dicit: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. ipsa paenitentia indicat non alienae esse naturae, sed uoluntatis nostrae, si quid forte peccamus. nam si alio peccante alium paenitet, non est ista prudens, sed insana paenitentia. secundum uos autem nulla peccata sunt. gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. nullum ergo inuenis peccatum, quod damnet deus, nullum inuenis peccatum, quod paenitentia possit sanari. si. autem paenitentia est, et culpa est; si culpa est, et uoluntas est; si uoluntas est in peccando. natura non est, quae cogat. sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt inplere, quod uolunt — unde apostolus dicit: uideo aliam legem 19 Mattfa. 9, 13 31 Eora. 7, 23 3 illum ignem R 9 intelligisses R 10 fateris R quid b 11 alt . non] uero R 13 antem esse P iudicem iustum PR 15 se om. b 18 tamS aliud R 22 peccauimus b in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in legem peccati, quae est in membris meis — manifestum est hoc uenisse de traduce primi peccati Adam et de consuetudine mala. nam hodieque libera uoluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contra eos lex habitet in membris eorum. sed qui concipiunt timorem dei et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico et sicut bono curatori. ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et paenitentiae sanantur. superbi uero dicentes se iustos aut dicendo, quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt et experiuntur iustum iudicium dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. non est ergo indignum, ut deus dicat: ite in ignem aeternum eis, qui eius misericordiam per liberum arbitrium respuerunt, et dicat: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum eis, qui per liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi sunt, paenitentiam egerunt, displicuerunt sibi, quales fuerunt et quales per eum facti sunt, illi placuerunt. tu ergo iam ad hoc, quod interrogaui, responde — sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus —: si deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit ? si nocere poterat, non est incorruptibilis deus.