Proinde, quia ego respondi et, quantum potui, probaui ea, quae scripta sunt in libris sanctis de peccatoribus et de iustis non ad diuersitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit, sed uoluntas culpam, responde tu ad illud, quod iam interrogaui: si deo nocere nihil poterat, quare partem suam, 1 nolunt b 6 unde ante merita om. b 8 apocrifis TSH 9 graui* ores PSRb 12 cum uiceris S scriptis M leuitico R Lenticio b 14 obstentatio R 16 ex om. b est om. T 17 (et 18, 21, 23 i seditionera R 18 dicit b 24 temptatorem PR 30 ad om. R 53* substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et. ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla diuina scriptura canonica potueris inuenire; si autem nocere ei poterat, non deum incorruptibilem colitis, de quo apostolus dicit: regi autem saeculorum inmortali, inuisibili, incorruptibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. denique item dicit: deus habitat lucem inaccessibilem. numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est: accedite ad eum et inluminamini? numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt? sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui deus ipse donauerit. ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. nemo enim potest ad eam accedere, quem deus noluerit, ut accedat; cui autem donauerit, ipse accedet. quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum ad habitationem dei accedere, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit, nisi cui deus donauerit? aut si donum acceperat a deo, ut accederet, ad expugnandum regnum dei non daret et non timeret. si autem donum tale non dederat, ut posset accedere, securus in suo regno erat habitans inaccessibilem lucem, quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est. ligandam, premendam. contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? ut enim purgetur inde, dicitis — quod audire nefas est, sed ad uos confundendos et forte saluandos tacere non possumus — ut purgetur inde pars dei, dicitis in naue lucis, quam solem appellatis, facientes iniuriam creatori solis et ipsi soli, quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur; dicitis enim 41 Tim. 1, 17 7 1 Tim. 6, 16 9 Ps. 38, 6 10 Matth. 5, 8 3 poterat ei R 4 dicit apostolus P 7 dicitur Pllb nunquid TPSJRb 9 numquid-dicitur om. b 10 ante beati legitur et illud b 13 enim om. b ad eam (eum b) potest Pb 16 accedere ad habitationem dei PSRb 17 donauerat b 18 acceperit b pugnandfl b 20 accedere J adde R regno suo b 21 quod b 22 sasstantiam 22 25 nefas est audire b 27 in nauej ignaue T ignaue R . illic positum deum uirtutes suas conuertere in masculos ad inritandum concupiscentias daemonum feminarum et eosdem rursus conuertere in feminas ad inritandum concupiscentias daemonum masculorum. ut cum daemoniis iniciunt libidinem accensis in formas confictas a deo, relaxentur membra eorum, et sic euadat pars dei, quae ibi fuerit colligata. hoc tantum obprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis et praedicare non dubitatis. haec sunt media doctrinae uestrae. finis uero quis est ? quis, nisi quia non potuit deus totum purgare ? et quia non potuit, facturum eum dicitis uelut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur, quod purgari non potuit et nihil sua sponte commisit. ita fit, ut deus uester. non uerus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde uestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. ad haec ergo responde et incipe ab illo, quod dixi: quare deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat? aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.